|
Augustinus in Ioannem. Merito promisso spiritu sancto, quo in eis
operante fierent testes eius, subiunxit haec locutus sum vobis, ut non
scandalizemini. Cum enim caritas Dei diffunditur in cordibus nostris
per spiritum sanctum qui datus est nobis, fit pax multa diligentibus
legem Dei ut non sit illis scandalum. Deinde quae passuri essent
exprimens, ait absque synagogis facient vos. Chrysostomus in
Ioannem. Iam enim composuerant, ut si quis confessus fuerit
Christum, extra synagogam fieret. Augustinus. Quid autem mali erat
apostolis expelli de Iudaicis synagogis, quasi non fuerint inde
exituri, etiam si eos nullus expelleret? Sed voluit denuntiare, quia
Iudaei Christum non fuerant recepturi, a quo isti non fuerant
recessuri. Nam quia non erat ullus alius populus Dei quam illud semen
Abrahae; si cognoscerent Christum, non aliae fierent Ecclesiae
Christi, aliae synagogae Iudaeorum. Quod quia noluerunt, quid
restabat nisi ut remanentes extra Christum, extra synagogam facerent
eos qui non reliquerunt Christum? Deinde cum hoc eis dixisset,
adiecit sed venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur
obsequium se praestare Deo. Quae verba ita subiecit tamquam ex hoc
consolaretur eos qui de synagogis Iudaicis pellerentur. An forte de
synagogis illa separatio sic eos fuerat turbatura ut mori vellent potius
quam in hac vita sine Iudaeorum congregationibus morari? Absit ut sic
turbarentur qui Dei, non hominum, gloriam requirebant. Iste itaque
sensus est in his verbis. Extra synagogam facient vos; sed nolite
solitudinem formidare. Separati quippe a congregationibus eorum, tam
multos in nomine meo congregabitis, ut illi metuentes ne templum quod
erat apud eos, et omnia legis veteris sacramenta deserantur, sic
interficient vos ut Deo arbitrentur se praestare obsequium, zelum Dei
habentes, sed non secundum scientiam. Hoc enim de Iudaeis dictum
debemus accipere, de quibus dixerat: extra synagogam facient vos.
Nam testes, idest martyres Christi, etiam si occisi sunt a
gentilibus, non tamen illi arbitrati sunt Deo, sed diis suis falsis
obsequium se praestare; Iudaeorum autem omnis qui occidit
praedicatores Christi, Deo se putavit praestare obsequium, credens
quod desererent Deum Israel quicumque converterentur ad Christum.
Hinc ergo accensi et zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam,
obsequium se Deo praestare credentes, occidebant eos. Chrysostomus.
Deinde consolationem inducit, dicens et haec omnia facient vobis,
quia non noverunt patrem neque me; quasi dicat: sufficit vobis in
consolationem, propter me et patrem haec pati. Augustinus. Ne autem
ignaros atque imparatos animos mala improvisa, quamvis cito
transitura, turbarent, hanc fuisse causam ut haec eis praenuntiaret,
ostendit subdens haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum,
reminiscamini quia dixi vobis. Hora eorum, hora tenebrosa, hora
nocturna; sed nox Iudaeorum separatum a se diem Christianorum nulla
confusione fuscavit. Chrysostomus in Ioannem. Sed et propter aliam
causam hoc praedixit, ut non dicerent, quoniam non praevidit futura;
et hoc significat cum dicit reminiscamini quia ego dixi vobis. Et ut
non possent dicere, quoniam blandiens nobis, ea quae ad gratiam
dicebat solum. Cuius autem gratia hoc a principio non dixit, ostendit
dicens haec autem ab initio vobis non dixi, quia vobiscum eram: quia
scilicet in custodia mea eratis, et licitum erat interrogare quando
volebatis, et super me totum praelium vertebatur: unde superfluum erat
hoc a principio vobis dicere; non quia haec tunc non noveram,
propterea non dixi. Augustinus in Ioannem. Sed alii tres
Evangelistae eum praedixisse ista demonstrant, antequam ventum esset
ad coenam, qua peracta, secundum Ioannem, ista locutus est. An
forte hinc ista solvitur quaestio, quia et illi eum narrant proximum
fuisse passioni cum hoc diceret? Non ergo ab initio quando cum illis
erat. Sed Matthaeus non solum imminente passione, verum etiam ab
initio haec denuntiata esse commemorat. Quid sibi ergo vult quod hic
dicit haec autem ab initio non dixi, nisi quia ea quae hic dicit de
spiritu sancto, quod sit venturus ad eos, et testimonium perhibiturus
quando mala passuri sunt, haec eis ab initio non dixit, quoniam cum
ipsis erat et eius praesentia consolabantur? Abscessurus autem,
oportebat ut diceret illum esse venturum, per quem caritate diffusa in
cordibus suis verbum Dei cum fiducia praedicarent. Chrysostomus.
Vel praedixit quidem quoniam flagella patientur; non autem quod mors
eorum reputaretur ut Dei cultura: quod maxime poterat eos attonitos
facere. Vel quia illic ea quae a gentibus debebant pati dixit; hic
autem et quae a Iudaeis dicit.
|
|