|
Chrysostomus in Ioannem. Quia discipulos nondum perfectos tristitia
impugnabat, eos dominus increpando dirigit, dicens et nunc vado ad eum
qui me misit; et nemo ex vobis interrogat me: quo vadis? Audientes
enim quoniam qui interficiet vos, opinabitur se obsequium praestare
Deo, ita ceciderunt ut nihil ei loquerentur; et ideo subditur sed
quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Non
parva autem est haec mitigatio, scire eos quoniam sciverat dominus
tristitiae eorum superabundantiam, et propter desertionem eius, et
propter mala quae didicerant se passuros, et nesciebant si possent
viriliter ferre. Augustinus in Ioannem. Vel quia superius
interrogaverant eum quo esset iturus; et responderat se iturum quo ipsi
tunc venire non possent: nunc ita se promittit iturum ut nullus eorum
quo vadat interroget; et hoc est quod dicit et nemo ex vobis interrogat
me: quo vadis? Euntem enim in caelum non verbis quaesierunt, sed
oculis deduxerunt. Videbat autem dominus quid sua verba in eorum
cordibus agerent: spiritualem quippe nondum interius habentes
consolationem quam per spiritum sanctum fuerant habituri, id quod
exterius in Christo videbant, amittere metuebant; et quia se
amissuros esse, illo vera denuntiante, dubitare non poterant,
contristabatur humanus affectus, quia carnalis desolabatur aspectus;
unde sequitur sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor
vestrum. Noverat autem ille quid eis potius expediret: quia visus
interior ipse est melior, quo eos consolaturus erat spiritus sanctus;
unde subdit sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam.
Chrysostomus. Quasi dicat: et si millies contristemini, oportet vos
audire, quia me recedere vobis confert. Quid autem conferat,
ostendit subdens si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos.
Augustinus de Trin. Haec autem dixit non propter inaequalitatem
verbi Dei et spiritus sancti; sed tamquam impedimento esset praesentia
filii hominis apud eos quominus veniret ille qui minor non esset: quia
non semetipsum exinanivit sicut filius formam servi accipiens.
Oportebat ergo ut auferretur ab eorum oculis forma servi, quam
intuentes hoc solum Christum esse putabant quod videbant; unde
sequitur si autem abiero, mittam eum ad vos. Augustinus in Ioannem.
Numquid autem hic positus, eum non poterat mittere quem scimus super
eum baptizatum venisse atque mansisse; immo vero a quo scimus eum
nunquam separabilem fuisse? Quid est ergo si non abiero, Paraclitus
non veniet ad vos, nisi: non potestis capere spiritum quamdiu secundum
carnem nosse persistitis Christum? Christo autem discedente
corporaliter, non solum spiritus sanctus, sed et pater et filius illis
affuit spiritualiter. Gregorius Moralium. Ac si aperte diceret: si
ab intentionis vestrae oculis corpus non subtraho, ad intellectum vos
invisibilem per consolatorium spiritum non perduco. Augustinus de
Verb. Dom. Hanc autem habitudinem spiritus sanctus Paraclitus
attulit, ut, ab oculis carnis forma servi remota, quam de virginis
utero accepit, in ipsa Dei forma, in qua patri aequalis, etiam cum
in carne dignatus est apparere, permansit, purgata mentis acie
ostenderetur. Chrysostomus. Quid autem hic dicunt qui non
convenientem de spiritu sancto habent opinionem? Numquid expedit
dominatorem abire, et servum accedere? Quae autem sit utilitas
advenientis spiritus, ostendit cum subditur et cum venerit ille,
arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio. Augustinus in
Ioannem. Numquid autem Christus non arguit mundum? An forte quia
Christus in Iudaeorum tantum gente locutus est, mundum non videtur
arguisse? Spiritus autem sanctus in discipulis eius toto orbe
diffusis, non unam gentem intelligitur arguisse, sed mundum. Sed
quis audeat dicere quod per discipulos Christi arguat mundum spiritus
sanctus, et non arguat Christus, cum clamet apostolus: an
experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus? Quos itaque
arguit spiritus sanctus, utique et Christus. Sed dixit ille arguet
mundum, quasi dicat: ille diffundet in cordibus vestris caritatem;
sic enim timore depulso, arguendi habebitis libertatem. Exponit
deinde quid dixerit, dicens de peccato quidem, quia non crediderunt in
me; hoc enim peccatum solum prae ceteris posuit, quia hoc manente,
cetera detinentur, et hoc discedente, cetera dimittuntur. Augustinus
de Verb. Dom. Sed multum interest utrum quisque credat ipsum esse
Christum et utrum credat in Christum; nam ipsum esse Christum, et
Daemones crediderunt: ille vero credit in Christum qui et sperat in
Christum et diligit Christum. Augustinus in Ioannem. Arguitur
ergo mundus de peccato, quia in Christum non credit; et arguitur de
iustitia eorum qui credunt. Ipsa quippe fidelium comparatio,
infidelium est vituperatio. De iustitia vero, quia ad patrem vado.
Et quoniam ista vox infidelium esse consuevit: quomodo credimus quod
non videmus? Ideo credentium iustitiam sic oportuit definiri: quia ad
patrem vado, et iam non videbitis me. Beati enim qui non vident et
credunt. Nam et qui viderunt Christum, non in eo laudata est fides
eorum quia credebant quod videbant, idest filium hominis; sed quia
credebant quod non videbant, idest filium Dei. Cum vero et ipsa
forma servi subtracta eorum esset aspectibus, tunc ex omni parte
impletum est: iustus ex fide vivit. Erit itaque vestra iustitia, de
qua mundus arguetur, quoniam in me, quem non videbitis, credetis; et
quandoque me videbitis: quoniam tunc sicut ero videbitis me, non quod
sum vobiscum modo; idest, non videbitis mortalem, sed sempiternum;
dicendo enim iam non videbitis me, velut nunquam eos de cetero visuros
Christum praenuntiavit. Augustinus de Verb. Dom. Vel aliter.
Illi non crediderunt: ipse ad patrem vadit. Illorum ergo peccatum,
ipsius autem iustitia. Quod enim a patre ad nos venit, misericordia
est; iustitia vero quod ad patrem vadit; secundum illud apostoli:
propter quod et Deus exaltavit illum. Sed si solus vadit ad patrem,
quid nobis prodest? An ideo solus, quia Christus unus est cum
omnibus membris suis, tamquam caput cum corpore suo? Arguitur ergo
mundus de peccato in eis qui non credunt in Christum, et de iustitia
in eis qui resurgunt in membris Christi. Sequitur de iudicio autem,
quia princeps mundi huius iam iudicatus est, idest Diabolus princeps
iniquorum, qui corde non habitant nisi in hoc mundo quem diligunt.
Hoc autem ipso quo foris missus est, iudicatus est; et de hoc iudicio
mundus arguitur: quia frustra de Diabolo queritur qui non vult credere
in Christum, quem iudicatum, idest foras missum, et propter nostram
exercitationem forinsecus expugnare permissum, non solum viri, sed
etiam mulieres et pueri et puellae martyres vicerunt. Augustinus in
Ioannem. Vel iudicatus est, quoniam iudicio ignis aeterni
irrevocabiliter destinatus est; et de hoc iudicio mundus arguitur,
quoniam cum suo principe iudicatur, quem superbum atque impium
imitatur. Credant itaque homines in Christum, ne arguantur de
peccato infidelitatis suae, quo peccata omnia detinentur; transeant in
numerum fidelium, ne arguantur de iustitia eorum quos iustificatos non
imitantur; caveant futurum iudicium, ne cum mundi principe
iudicentur, quem iudicatum imitantur. Chrysostomus in Ioannem. Vel
aliter. Arguet mundum de peccato: idest, omnem eorum excusationem
abscindet, et ostendet eos sine venia peccasse, non credentes in me,
dum videbunt spiritus sancti donationem ineffabilem invocato me fieri.
Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam. Hoc etiam modo
spiritus sanctus de peccato arguit mundum, quia in nomine salvatoris,
qui reprobatus est a mundo, virtutes operatus est. Salvator autem,
servata iustitia, non trepidavit reverti ad eum qui se miserat, et per
id quod regressus est probavit se inde venisse; unde sequitur et de
iustitia, quia ad patrem vado. Chrysostomus. Idest, ire ad patrem
erit argumentum quod irreprehensibilem agebam vitam, ut non possint
adhuc dicere, quoniam hic homo peccator est, et non est ex Deo.
Rursus quoniam expugnavi adversarium (nequaquam autem peccator
existens expugnasset), non possunt dicere quod Daemonium habeo, et
quod seductor sum. Quoniam autem condemnatus est propter me, scient
quod conculcabunt eum postea; et resurrectionem meam manifeste scient:
non enim me valuit detinere. Augustinus de quaest. Nov. et Vet.
Testam. Videntes Daemones animas de Inferis ire ad caelos,
cognoverunt iudicatum esse principem huius mundi, ut reus factus in
causa salvatoris, quae tenebat iure amitteret. Haec quidem ascendente
salvatore visa sunt; sed superveniente in discipulis spiritu sancto,
palam aperteque manifestata sunt.
|
|