|
Theophylactus. Quia supra dixerat dominus: expedit vobis ut ego
vadam, iam hoc amplificat dicens adhuc multa habeo vobis dicere; sed
non potestis portare modo. Augustinus in Ioannem. Omnes haeretici
audacias figmentorum suorum, quas maxime exhorret sensus humanus, hac
occasione evangelicae sententiae colorare conantur; quasi haec ipsa
sint quae tunc discipuli portare non poterant, et ea docuerit spiritus
sanctus, quae palam docere atque praedicare spiritus erubescit
immundus. Sed alia sunt mala quae portare non potest qualiscumque
pudor humanus, et alia sunt bona quae portare non potest parvus sensus
humanus. Ista sunt in corporibus impudicis, illa remota sunt a
corporibus universis. Quis autem nostrum audeat eorum se dicere iam
capacem quae illi capere non valebant? Ac per hoc nec a me expetenda
sunt ut dicantur. Sed dicet aliquis: sic multi possunt quod tunc non
poterat Petrus, sicut multi possunt martyrio coronari, quod tunc non
poterat Petrus, praesertim iam misso spiritu sancto, qui tunc nondum
erat missus. Sed numquid ideo scimus quae sunt quae dicere voluit?
Absurdissime enim mihi videtur dici, tunc non potuisse portare
discipulos quae de altissimis rebus invenimus in apostolicis litteris
quae postmodum scriptae sunt, nec ea dominum dixisse narratur.
Perversarum quidem sectarum homines ferre non possunt quod in
Scripturis sanctis de fide Catholica reperitur, sicut nos ferre non
possumus sacrilegas eorum vanitates: quid enim est ferre non posse,
nisi aequo animo non habere? Quis autem fidelis, vel etiam
catechumenus, antequam spiritum sanctum baptizatus accipiat, non aequo
animo legit atque audit, etiam si non intelligit ea quae post
ascensionem domini scripta sunt? Dicet autem aliquis: nihil ne
spirituales viri habent in doctrina quod carnalibus taceant, et
spiritualibus eloquantur? Nulla quidem necessitas est ut aliqua
secreta doctrinae taceantur fidelibus parvulis, seorsum dicenda
maioribus; sed spirituales spiritualia carnalibus non omnino taceant
propter Catholicam fidem, quae omnibus praedicanda est: nec tamen sic
edisserant ut volentes ea perducere ad intelligentiam non capacium,
facilius fastidire faciant in veritate sermonem, quam in sermone
percipi veritatem. Non ergo in his domini verbis nescio quae secreta
suscipimus quae cum dici a docente possint, portari a discente non
possint. Sed ea ipsa quae in doctrina religionis in quorumlibet
hominum notitia dicimus, si vellet nobis Christus dicere, sicut ea
dicit Angelis suis; quinam homines portare possent, etiam si essent
spiritales, quales adhuc apostoli non erant? Nam utique quidquid de
creatura sciri potest, minus est ipso creatore: et quis eum tacet?
Quis autem vivens in hoc corpore posset omnem cognoscere veritatem,
cum dicat apostolus: ex parte scimus? Sed quia per spiritum sanctum
fit ut ad ipsam quoque plenitudinem veniamus, de qua idem dicit
apostolus: tunc autem facie ad faciem; non quod est in hac tantum vita
dominus nobis promisit dicens cum autem venerit ille spiritus
veritatis, docebit vos omnem veritatem; vel deducet vos in omnem
veritatem: quo verbo intelligimus eius nobis plenitudinem in vita alia
reservari. Ipse autem spiritus sanctus et nunc docet fideles, quanta
quisque potest capere spiritalia, et in eorum cordibus desiderium maius
accendit. Didymus. Vel hoc dicit, quod auditores verborum eius
nondum fuerant omnia consecuti quae postea pro nomine eius sufferre
poterant: sed aliqua tradens eis, illa quae maiora erant, in posterum
distulit; quae tunc non poterant, nisi primitus in capite nostro
magisterium et forma crucis praeiret. Adhuc etiam typo legis, et
umbrae et imaginibus servientes non poterant veritatem, cuius umbram
lex portabat, inspicere. Cum autem venerit spiritus veritatis,
diriget vos in omnem veritatem sua doctrina et institutione, vos
transferens a morte litterae ad spiritum vivificantem, in quo solo
omnis Scripturae veritas posita est. Chrysostomus. Quia ergo
dixerat nunc non potestis portare, tunc autem poteritis; et quoniam
spiritus sanctus ducet vos in omnem veritatem, ne hoc audientes,
maiorem spiritum sanctum existiment, subiungit non enim loquetur a
semetipso, sed quaecumque audiet loquetur. Augustinus in Ioannem.
Simile est hoc ei quod de seipso dixit: non possum a me ipso facere
quidquam, sed sicut audio iudico; sed illud secundum hominem posse
accipi dicimus. Cum igitur spiritus sanctus nulla susceptione
cuiusquam creaturae creatura sit factus, quomodo de illo hoc
intelligendum est? Sic itaque debemus accipere, ut intelligamus non
eum esse a se ipso: nam filius de patre natus est, et spiritus sanctus
de patre procedit. Quid autem illic intersit inter procedere et
nasci, et longum est disserere, et temerarium definire. Audire autem
illi scire est, scire vero esse. Quia ergo non est a semetipso, sed
ab illo a quo procedit; a quo illi est essentia, ab illo scientia: ab
illo igitur audientia. Semper itaque audit spiritus sanctus, quia
semper scit: ab illo ergo audivit, audit et audiet a quo est.
Didymus. Ait ergo non loquetur a semetipso; hoc est, non sine me et
sine meo et patris arbitrio: quia non ex se est, sed ex patre et me
est. Hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur, a patre et a me illi
est. Ego veritatem loquor; idest, inspiro quae loquor, siquidem
spiritus veritatis est. Dicere autem et loqui in Trinitate, non
secundum consuetudinem nostram accipiendum est, sed iuxta formam
incorporalium naturarum, et maxime Trinitatis, quae voluntatem suam
inserit cordibus credentium, et eorum qui audire eum sunt digni.
Loqui ergo patrem et audire filium, eiusdem naturae in patre et filio
consensusque significatio est. Spiritus vero sanctus, qui est
spiritus veritatis spiritusque sapientiae, non potest filio loquente
audire quae nescit, cum hoc ipsum sit quod profertur a filio, idest
procedens veritas a veritate, consolator manans a consolatore, Deus
de Deo spiritus veritatis procedens. Denique ne quis illum a patris
et filii voluntate et societate discerneret, scriptum est sed quae
audiet loquetur. Augustinus de Trin. Non autem hinc efficitur ut
minor sit spiritus sanctus; secundum hoc enim dictum est quod de patre
procedit. Augustinus in Ioannem. Nec moveat quod verbum futuri
temporis positum est: illa quippe audientia sempiterna est, quia est
sempiterna scientia. In eo autem quod sempiternum est, sine initio et
sine fine, cuiuslibet temporis verbum ponatur: quamvis enim natura
illa immutabilis non recipiat fuit et erit, sed tantum est; non tamen
mendaciter dicimus: fuit et est et erit; fuit, quia nunquam defuit;
erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est. Didymus. Per
spiritum etiam veritatis futurorum sanctis viris scientia certa
conceditur: unde et prophetae hoc eodem repleti spiritu
praenuntiabant, et quasi praesentia intuebantur quae erant deinceps
secutura; unde sequitur et quae ventura sunt annuntiabit vobis.
Beda. Constat quia multi spiritus sancti gratia repleti, quae
ventura erant agnoverunt; sed quia multi variis coruscant virtutibus,
nec tamen quae ventura sunt agnoscunt, potest hic sermo sic accipi:
quae ventura sunt, vobis annuntiabit, idest, gaudia vobis caelestis
patriae ad memoriam reducet. Ventura vero apostolis nuntiavit, mala
scilicet quae pro confessione Christi erant passuri, et bona quae pro
eisdem malis erant percepturi. Chrysostomus in Ioannem. Elevavit
igitur per hoc eorum mentem, cum ad nihil ita avidum sit humanum genus
ut ad sciendum futura. Ab hac igitur eos eruit sollicitudine,
ostendens, quoniam futura eis pericula praedicat ut non incidant non
observantes. Deinde ostendens quoniam dixerit omnem veritatem in quam
spiritus sanctus adducet, subiungit ille me clarificabit. Augustinus
in Ioannem. Quia scilicet diffundendo in credentium cordibus
caritatem, spiritualesque faciendo, declaravit eis qualiter patri
filius esset aequalis, quem secundum carnem prius tantummodo noverant,
et hominem sicut homines cogitabant. Vel certe, quia per ipsam
caritatem fiducia repleti, et timore depulso, annuntiaverunt hominibus
Christum; ac sic fama eius diffusa est toto orbe terrarum. Quod enim
facturi erant in spiritu sancto, hoc eumdem spiritum dixit esse
facturum. Chrysostomus. Et quia dominus dixerat: magister vester
unus est Christus; ut et spiritus sanctus suscipiatur ab eis,
subiunxit quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Didymus.
Accipere hic ut divinae naturae conveniat intelligendum est: quomodo
enim filius dans non privatur his quae tribuit, neque eum damno suo
impartitur aliis, sic et spiritus sanctus non accipit quod ante non
habuit: si enim prius quod non habebat accepit, translato in alium
munere vacuus largitor effectus est. Sic igitur spiritum sanctum a
filio accipere id quod suae naturae fuerat, cognoscendum est; et non
aliam dantem et accipientem, sed unam significare substantiam.
Siquidem et filius eadem a patre suscipere dicitur in quibus ipse
subsistit: neque enim quid aliud est filius, exceptis his quae ei
dantur a patre; neque alia est spiritus sancti substantia praeter id
quod datur a filio. Augustinus. Non autem propterea, sicut quidam
haeretici putaverunt, minor est filio spiritus sanctus, quia filius
accipiat a patre, spiritus sanctus a filio, quasi quibusdam gradibus,
naturam. Unde ipse quaestionem solvens, cur hoc dixerit, explanat
dicens omnia quae habet pater, mea sunt: propterea: dixi vobis, quia
de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Didymus. Quasi dicat: licet
a patre procedat spiritus veritatis, tamen quia omnia quae habet
pater, mea sunt, et ipse patris spiritus meus est, et de meo
accipiet. Cave autem ne cum ista dicuntur, putes rem esse aliquam et
possessionem quae a patre habeatur, ac a filio; verum quae habet pater
iuxta substantiam, idest aeternitatem, immutabilitatem, bonitatem,
haec eadem habet et filius. Procul hinc absint dialecticorum
tendiculae; dicunt enim: ergo et pater est filius. Si autem
dixisset: omnia quaecumque habet Deus, mea sunt, haberet occasionem
impietas consurgendi; cum vero dixerit omnia quae habet mea sunt,
patris nomine se filium declaravit, paternitatem qui filius erat non
usurpavit; quamvis et ipse per adoptionis gratiam multorum sanctorum
sit pater. Hilarius de Trin. Non ergo in incerto dominus reliquit,
utrum ex patre an ex filio spiritus Paraclitus esse putetur: a filio
enim accepit quod ab illo mittitur, et a patre procedit. Et interrogo
utrum idipsum sit a filio accipere quod a patre procedere. Certe
idipsum atque unum esse existimabitur a filio accipere, quod si
acciperet a patre; cum enim ait omnia quaecumque habet pater, sua
esse, et idcirco dixisse, de suo accipiendum esse, docet etiam a
patre accipienda, a se tamen accipi, quia omnia quae patris sunt, sua
sunt. Non habet haec unitas diversitatem; nec differt a quo acceptum
sit, quod datum a patre, datum referatur a filio.
|
|