|
Chrysostomus in Ioannem. Postquam dominus discipulos relevavit per
ea quae de spiritu sancto promisit, rursus eorum oppressit sensum
dicens modicum et iam non videbitis me. Hoc autem facit, ut
assuefaciat eos per tristium auditionem, bene ferre suam separationem:
eam enim quae dolet animam, et a tristitia multa detinetur, nihil ita
consuevit quietare, ut quae tristitiam pariunt verba revoluta
continue. Beda. Dicit enim modicum et iam non videbitis me; quia
tentus est nocte illa a Iudaeis, et in mane crucifixus et vespere
sepultus ab humanis est seclusus obtutibus. Chrysostomus. Si vero
quis diligenter scrutabitur, hoc consolationis est dicere quoniam ad
patrem vado: hoc enim est ostendere quod non perierit, sed mors eius
translatio sit; et aliam consolationem eis imposuit cum adiecit et
iterum modicum, et videbitis me: ostendens quoniam et redibit, et in
pauco erit separatio, et continua quae cum eis coexistentia.
Augustinus in Ioannem. Haec autem verba domini obscura erant
discipulis, antequam id quod dicit esset impletum; unde sequitur
dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: quid est hoc quod dicit
nobis: modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me
quia vado ad patrem? Chrysostomus. Hoc autem non intelligebant, aut
propter tristitiam, quae amovebat a mente eorum ea quae dicebantur,
aut propter immanifestationem eorum quae dicebantur: idcirco videbatur
eis duo contraria ponere, non existentia contraria. Si enim videbimus
te, aiunt, quomodo vadis? Si vero vadis, qualiter et videbimus?
Propterea dicunt quid est hoc quod dicit nobis: modicum? Nescimus
quid loquitur. Augustinus. Nam in praecedentibus, quia non dixerat
modicum, sed dixerat ad patrem vado, aperte illis visus est loqui.
Nunc ergo quod illis tunc obscurum fuit, et mox manifestatum est, iam
nobis utique manifestum est. Post paululum enim passus est, et non
viderunt eum; rursus post paululum resurrexit, et viderunt eum.
Dicit autem et iam non videbitis me; quia scilicet mortalem Christum
ulterius non viderunt. Alcuinus. Vel aliter. Modicum tempus est
futurum quo non videbitis me, idest illud triduum quo in sepulchro
quievit; et iterum est modicum futurum tempus quo videbitis me, idest
illi quadraginta dies, in quibus eis saepius post passionem suam usque
ad tempus ascensionis suae apparuit; et ideo illo modico tempore
videbitis me, quia vado ad patrem: quia non semper in terra
corporaliter sum mansurus, sed per humanitatem quam assumpsi,
ascensurus in caelum. Sequitur cognovit autem Iesus quia volebant eum
interrogare, et dixit eis: de hoc quaeritis inter vos, quia dixi
vobis: modicum et non videbitis me. Amen, amen, dico vobis, quia
plorabitis et flebitis vos. Ignorantiam ipsorum pius magister
intelligens, secundum illorum dubitationem respondit, quasi
expositurus quid esset quod dixit. Augustinus. Quod sic accipi
potest, quia contristati sunt discipuli de morte domini, et confestim
de resurrectione laetati. Mundus autem (quo nomine significati sunt
inimici, a quibus Christus occisus est) tunc utique laetatus est
occiso Christo, quando sunt discipuli contristati; unde sequitur
mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra
vertetur in gaudium. Alcuinus. Sed et cunctis fidelibus convenit hic
sermo domini, qui per lacrymas pressurasque praesentes ad gaudia
aeterna contendunt. Flentibus autem iustis, mundus gaudet, quia in
praesenti delectantur, alterius vitae nulla gaudia sperantes.
Chrysostomus. Deinde ostendens quoniam tristitia parit gaudium, et
quoniam tristitia brevis, laetitia vero infinita est, ad exemplum
venit mundanum, dicens mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit
hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae
propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Augustinus. Ista
similitudo ad intelligendum non videtur esse difficilis; quoniam
comparatio eius in promptu est, eodem ipso exponente cur dicta sit;
nam sequitur et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis. Iterum
autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Parturitio quippe
tristitiae, partus autem gaudio comparatur; quod tunc magis esse
consuevit quando non puella, sed puer nascitur. Quod vero subdit et
gaudium vestrum nemo tollet a vobis, quia gaudium ipsorum ipse Iesus
est, significat quod ait apostolus: Christus resurgens ex mortuis iam
non moritur. Chrysostomus. Significat etiam praedicto exemplo
quoniam solvit ipse mortis pressuras, et novum hominem regenerans esse
fecit. Et non dixit quoniam non erit ei tribulatio, sed neque meminit
eius: tantum est quod succedit gaudium; ita erit et sanctis. Et non
dixit: quoniam natus est puer, sed: quoniam homo, occulte suam
resurrectionem insinuans. Augustinus. Vel de futuris visione et
gaudio, quae superius dicta sunt, melius existimo intelligi modicum et
iam non videbitis me: modicum enim est hoc totum spatium quo praesens
pervolat saeculum; ideo namque addidit quia vado ad patrem: quod ad
superiorem sententiam referendum est, ubi ait modicum et iam non
videbitis me; non ad posteriorem ubi ait modicum et videbitis me.
Eundo quippe ad patrem, facturus erat ut eum non viderent. Illis
ergo ait modicum et iam non videbitis me, qui eum tunc corporaliter
videbant: quia iturus erat ad patrem et eum deinceps mortales visuri
non erant qualem cum ista loquebatur videbant. Quod vero addidit et
iterum modicum et videbitis me, universae promisit Ecclesiae. Hoc
autem modicum longum nobis videtur, quoniam adhuc agitur; cum finitum
fuerit, tunc sentiemus quam modicum fuerit. Alcuinus. Mulier autem
sancta Ecclesia est, propter fecunditatem bonorum operum, et quia
spiritales Deo filios generat. Haec mulier dum parit, idest dum in
mundo virtutum profectibus insistit, dum undique tentatur et
affligitur, tristitiam habet de hoc, quia venit hora eius ut
patiatur: quia nemo carnem suam odio habuit. Augustinus in Ioannem.
Nec tamen in huius gaudii parturitione sine gaudio tristes sumus;
sed, sicut apostolus ait: spe gaudentes; quia et ipsa mulier
parturiens, cui comparati sumus, plus gaudet de mox futura prole quam
tristis est de praesenti dolore. Alcuinus. Sed cum peperit, idest
cum devicto laborum certamine ad palmam pervenerit, iam non meminit
pressurae praecedentis, propter gaudium perceptae retributionis, quia
natus est homo in mundum. Sicut enim mulier nato in hoc mundo homine
laetatur, ita Ecclesia, nato in vitam aeternam fidelium populo,
exultatione repletur. Beda. Nec novum debet videri si natus dicatur
qui ex hac vita migraverit: sicut enim consuete nasci dicitur cum quis
de utero matris procedens in hanc lucem ingreditur, ita potest natus
appellari qui solutus a vinculis carnis, ad lucem aeternam sublimatur:
unde sanctorum solemnia, non funebria, sed natalitia vocantur.
Alcuinus. Quod autem dicit iterum videbo vos, idest assumam vos ad
meipsum. Vel iterum videbo vos; idest, iterum videndus apparebo; et
gaudebit cor vestrum. Augustinus. Hunc enim totius laboris sui
fructum Ecclesia nunc parturit desiderando, tunc est paritura
cernendo. Et ideo masculum, quoniam ad istum fructum
contemplationis, cuncta officia referuntur actionis; solus enim liber
est qui propter se appetitur, et non refertur ad aliud: huic servit
actio. Ad hoc enim refertur quidquid bene agitur: ibi est finis qui
sufficit nobis: aeternus igitur erit. Neque enim finis nobis sufficit
nisi cuius nullus est finis. De hoc igitur quod sufficit nobis
rectissime audivimus gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
|
|