|
Chrysostomus in Ioannem. Rursus ostendit dominus quod expedit eum
abire, cum dicit et in illo die me non rogabitis quidquam. Augustinus
in Ioannem. Hoc verbum quod est rogare non solum petere, verum et
interrogare significat; et Graecum Evangelium, unde hoc translatum
est, tale habet verbum quod utrumque possit intelligi. Chrysostomus.
Dicit ergo et in illo die, scilicet cum resurrexero, me non rogabitis
quidquam, idest non dicetis: ostende nobis patrem, et: quo vadis?
Quoniam scietis per spiritum sanctum. Vel non rogabitis me, idest,
non indigebitis mediatore ad impetrandum; sed sufficiet nomen meum,
quod invocantes, omnia accipietis; unde sequitur amen, amen, dico
vobis, si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis.
Ostendit autem nominis virtutem, si non visus neque rogatus, sed
nominatus solum apud patrem facit mirabilia. Non ergo, ait,
existimetis, quia de reliquo non ero vobiscum, vos derelictos esse;
nomen enim meum maiorem dabit vobis securitatem; unde sequitur usque
modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut
gaudium vestrum sit plenum. Theophylactus. Alacritas enim vestra
tunc erit integerrima, cum ad vota vobis petita succedent.
Chrysostomus. Quia obumbrata erant quae dicta sunt, subiunxit haec
in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum iam non in proverbiis
loquar vobis: idest erit tempus quando scietis omnia manifeste; dicit
autem resurrectionis tempus: sed palam de patre meo annuntiabo vobis:
etenim quadraginta diebus disputavit cum eis congregatis, loquens de
regno Dei. Et nunc, inquit, in timore existentes non attenditis his
quae dicuntur; tunc autem resuscitatum videntes, poteritis palam omnia
dicere. Theophylactus. Adhuc praebet illis fiduciam, quoniam
recipient in tentationibus auxilium desuper, cum subdit in illo die in
nomine meo petetis: adeo assero vobis patrem favere quod neque
interventu meo ulterius indigebitis; unde subdit et non dico vobis quia
ego rogabo patrem pro vobis: ipse enim pater amat vos. Porro ne
resiliant a domino, velut eo ulterius non egentes subiungit quia vos me
amastis; quasi dicat: ob hoc diligit vos pater, quia vos me
dilexistis. Cum itaque excideritis ab amore meo, confestim et a
paterno decidetis. Augustinus in Ioannem. Sed numquid ideo amat
ille quia nos amamus, an potius quia ille amat, ideo nos amamus? Hoc
ipse Evangelista dicit: nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos.
Amat ergo nos pater, quia nos amamus filium, cum a patre et filio
accepimus, ut patrem amemus et filium. Amavit ipse quod fecit; sed
non in nobis faceret quod amaret, nisi antequam id faceret, nos
amaret. Hilarius de Trin. Caret etiam apud patrem intercessionis
necessitate perfecta de filio fides, quae quod a Deo exierit,
credit, atque amat, et per seipsam iam et audiri meretur et amari,
natum ex Deo filium missumque confessa; unde sequitur et credidistis
quia a Deo exivi. Nativitas itaque eius, et adventus ostenditur,
cum subdit exivi a patre et veni in mundum. Alterum in dispensatione,
alterum in natura est. A patre enim venisse et a Deo exisse, non est
significationis eiusdem; cum aliud sit a Deo in substantiam
nativitatis exisse, aliud a patre in hunc mundum ad consummanda salutis
nostrae sacramenta venisse. Cum autem exire a Deo sit ex nativitate
subsistere, quid aliud quam Deus esse posset? Chrysostomus in
Ioannem. Quia vero resurrectionis sermo non modicum eos mitigabat,
et cum hoc audire quod a Deo exivit et illuc vadit, continue ea
circumvolvit; unde sequitur iterum relinquo mundum et vado ad patrem.
Nam hoc quidem certificabat quoniam recte in ipsum credebant: hoc vero
quoniam sub munitione eius futuri erant. Augustinus. Exiit enim a
patre, quia de patre est; in mundum venit, quia mundo suum corpus
ostendit. Mundum reliquit corporali discessione, perrexit ad patrem
hominis ascensione, nec mundum deseruit praesentiae gubernatione: quia
sic in mundum venit exiens a patre ut non desereret patrem. Sed
dominum Iesum Christum posteaquam resurrexit, et interrogatum legimus
et rogatum: nam interrogatus est a discipulis ascensurus in caelum,
quando regnum restitueret Israel; rogatus est a Stephano cum esset in
caelo, ut spiritum eius susciperet. Et quis audeat dicere rogandum
non esse immortalem, rogari debuisse mortalem? Puto ergo, quod dicit
in illa die me non rogabitis quidquam, non ad illud tempus referendum
esse quo resurrexit, sed ad illud quando videbimus eum sicuti est;
quae visio non temporalis vitae est, sed aeternae, ubi iam nihil
rogemus, nihil interrogemus, quia nihil desiderandum remanebit, nihil
quaerendum latebit. Alcuinus. Sic ergo dicit: in futuro me non
rogabitis quidquam; sed interim, dum in peregrinatione huius miseriae
conversamini, si petieritis patrem, dabit vobis; unde subdit amen,
amen, dico vobis: si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit
vobis. Augustinus. Hoc quod ait si quid, non quodlibet
intelligitur, sed aliquid quod non in beatae vitae comparatione sit
nihil. Non autem petitur in nomine salvatoris quidquid petitur contra
rationem salutis: non enim sonum litterarum aut syllabarum, sed quod
sono recte ac veraciter intelligitur, hic accipiendum est, cum dicit
in nomine meo. Unde qui hoc sentit de Christo quod non est de unico
filio Dei sentiendum, non petit in eius nomine. Qui vero quod est de
illo sentiendum sentit, ipse in eius nomine petit, et accipit quod
petit, si non contra suam salutem sempiternam petit; accipit autem
quando debet accipere: quaedam enim non negantur, sed ut congruo
dentur tempore differuntur. Ita sane intelligendum est, quod ait
dabit vobis, ut ea beneficia significata sciantur his verbis quae ad
eos qui petunt proprie pertinent. Exaudiuntur quippe omnes sancti pro
seipsis, non autem pro omnibus, quia non utcumque dictum est dabit;
sed dabit vobis. Quod autem sequitur, usque modo non petistis
quidquam in nomine meo, duobus modis intelligi potest: vel quia in
nomine meo non petistis, quod nomen non sicut cognoscendum est
cognovistis; vel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rei
quam petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis. Ut
igitur in nomine eius non nihil, sed gaudium plenum petant, subdit
petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Hoc quod dicit
gaudium plenum, non carnale, sed spirituale gaudium est; et quando
tantum erit ut aliquid ei iam non sit addendum, tunc erit plenum.
Augustinus de Trin. Hoc est autem plenum gaudium vestrum quo amplius
non est, frui Deo, Trinitate, ad cuius imaginem facti sumus.
Augustinus in Ioannem. Quidquid ergo petitur quod pertinet ad hoc
gaudium consequendum, hoc est in nomine Christi petendum. Isto enim
bono in petendo perseverantes sanctos suos nequaquam misericordia divina
fraudabit. Quidquid autem aliud petitur, nihil petitur: non quia
nulla res est, sed quia in tantae rei comparatione quidquid aliud
concupiscitur, nihil est. Sequitur haec in proverbiis locutus sum
vobis: venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de
patre meo annuntiabo vobis. Possem dicere hanc de qua loquitur horam
futurum saeculum intelligi, ubi videbimus palam quod apostolus dicit:
facie ad faciem; ut quod ait haec in proverbiis locutus sum vobis, hoc
sit quod ab apostolo dictum est: videmus nunc per speculum in
aenigmate. Annuntiabo autem vobis quia per filium pater videbitur:
neque enim patrem quis cognoscit nisi filius, et cui voluerit filius
revelare. Gregorius Moralium. Palam quippe de patre annuntiare se
asserit; quia per patefactam tunc maiestatis suae speciem, et quomodo
ipse gignenti non impar oriatur, et quomodo utrorumque spiritus utrique
coaeternus procedat ostendet. Augustinus. Sed istum sensum videtur
impedire quod sequitur: in illo die in nomine meo petetis: in futuro
enim saeculo quid petituri sumus, quando satiabitur in bonis desiderium
nostrum? Petitio namque alicuius est indigentiae. Relinquitur itaque
ut intelligatur Iesus discipulos suos de carnalibus vel animalibus
spirituales esse facturus. Homo autem animalis sic audit quaecumque
audit de Dei natura ut aliud quam corpus cogitare non possit. Ideo
proverbia illi sunt quaecumque dicta sapientiae de incorporea
immutabilique substantia; non quod tamquam proverbia deputet, sed quia
sic cogitat quomodo qui proverbia solent audire, neque intelligere.
Cum vero spiritalis coeperit omnia diiudicare, etiam si in hac vita
velut per speculum et ex parte perspicit, tamen nullo corporis sensu,
nulla imaginaria cogitatione, sed mentis certissima intelligentia,
capit Deum non corpus esse, sed spiritum. Ita palam de patre
annuntiante filio ut eiusdem substantiae conspiciatur et ipse qui
annuntiat, nunc in eius nomine petunt qui petunt: quia in sono eius
nominis non aliud quam res ipsa est quae hoc nomine vocatur,
intelligunt. Hi possunt cogitare dominum nostrum Iesum Christum,
inquantum homo est, pro nobis interpellare patrem; inquantum Deus
est, nos exaudire cum patre: quod eum significasse arbitror, ubi ait
et non dico vobis quia ego rogabo patrem pro vobis. Ad hoc quippe
intuendum, quomodo non roget patrem filius, sed simul exaudiant
rogantes pater et filius, non nisi spiritualis oculus mentis ascendit.
|
|