|
Chrysostomus in Ioannem. Quia discipulos hoc maxime respirare fecit
quod erant patris amici, propterea dicunt se cognoscere quod omnia
nosset; unde sequitur dicunt ei discipuli eius: ecce nunc palam
loqueris, et proverbium nullum dicis. Augustinus in Ioannem. Cum
autem adhuc promittatur futura illa hora in qua sine proverbiis
locuturus est; cur isti hoc dicunt, nisi quia illa quae scit ipsis non
intelligentibus esse proverbia, usque adeo non intelligunt, ut nec
saltem non se intelligere intelligant? Chrysostomus. Quoniam autem
ad id quod in eorum mente erat respondit, subdunt nunc scimus quoniam
scis omnia. Vides qualiter imperfecte se habebant, qui post tot et
tanta demonstrata dicunt nunc scimus; et hoc dicunt tamquam ei quamdam
gratiam tribuentes. Et non est opus tibi ut quis te interroget; hoc
est, antequam audias, nosti ea quae scandalizant nos, et quiescere
nos fecisti dicens quoniam pater vos amat. Augustinus. Quid ergo
vult sibi quod ei quem sciebant nosse omnia, cum dicere debuisse
videantur: non est opus tibi ut quidquam interroges, dicendum potius
putaverunt non est opus tibi ut quis te interroget? Quod utrumque
legimus factum: et interrogasse scilicet dominum, et interrogatum
fuisse. Sed hoc cito solvitur: quia hoc non ei, sed illis potius
opus erat quos interrogabat, vel a quibus interrogabatur. Neque enim
aliquos ille interrogabat ut ab eis aliquid disceret, sed eos potius ut
doceret: et qui interrogabant eum, volentes ab eo aliquid discere,
illis profecto id opus erat ut scirent ab eo aliqua qui noverat omnia.
Ille autem non opus habebat ut quod ab eo scire quisque vellet, per
ipsius cognosceret interrogationem: quia priusquam interrogaretur,
interrogatorum noverat voluntatem. Praevidere autem cogitationes
hominum, magnum domino non erat, sed magnum parvulis erat, qui
subdunt in hoc credimus quia a Deo existi. Hilarius de Trin. Per
id enim credunt quod a Deo exiit, quia ea quae Dei sunt agit. Nam
cum dominus utrumque dixisset, a Deo exivi, et a patre veni in hunc
mundum, nihil admirationis in eo habuerunt quod frequenter audierunt:
unde non addunt: a patre venisti in hunc mundum: sciebant enim a Deo
missum, exisse tamen a Deo nesciebant. Inenarrabilem vero illam
filii nativitatem per virtutem dicti istius intelligentes, tunc primum
coeperunt advertere, cum illum sine proverbiis profiterentur esse
locutum. Non enim per consuetudinem humani partus Deus ex Deo
nascitur, cuius a Deo exitio potius quam partus est. Est enim unus
ex uno: non est portio, non est defectio, non est diminutio, non
derivatio; non est protensio, non passio, sed viventis naturae ex
vivente nativitas est. Deus ex Deo exiens est, non creatura in Dei
nomine electa, non ut esset coepit ex nihilo; sed exiit a manente, et
exiisse significationem habet nativitatis, non inchoationis.
Augustinus. Denique de ipsa eorum aetate adhuc secundum interiorem
hominem parva et infirma eos admonet; unde subditur respondit eis
Iesus: modo creditis. Beda. Quod duobus modis pronuntiari potest;
affirmando scilicet et insultando. Si insultando, hic est sensus:
tardius ad credendum evigilastis: ecce enim venit hora ut dispergamini
unusquisque in propria et cetera. Si affirmando, sensus est: verum
est quod creditis; sed ecce venit hora ut dispergamini unusquisque in
propria, et me solum relinquatis. Augustinus in Ioannem. Non enim
quando comprehensus est, tantummodo carne sua eius carnem, verum etiam
mente reliquerunt fidem. Chrysostomus in Ioannem. Dicit autem
dispergamini, scilicet quando tradar: tantum enim vobis dominabitur
timor ut neque simul possitis recedere. Sed ego ex hoc nullum patiar
malum; unde subdit et non sum solus, quia pater mecum est.
Augustinus. Ad hoc intelligendum eos volebat extendi et crescere ne
sic a patre filium cogitarent exisse ut putarent etiam recessisse.
Deinde sermonem concludit dicens haec locutus sum vobis, ut in me
pacem habeatis. Chrysostomus. Idest, ut non abiciatis me a mente
vestra. Non enim nunc solum quando comprehendar, fient vobis
adversa, sed donec eritis in mundo pressuram habebitis, idest
tribulationem; et hoc est quod subdit in mundo pressuram habebitis.
Gregorius Moralium. Quasi dicat: sit vobis de me interius quod
consolando reficiat, quia erit de mundo exterius, quod saeviendo
graviter premat. Augustinus. Illud initium habitura fuerat ista
pressura de quo dicit venit hora ut dispergamini unusquisque in
propria; sed non eo modo erat perseveratura: quod enim adiunxit, et
me solum relinquatis, non vult eos tales esse in consequenti pressura,
quam post eius ascensionem fuerant in mundo habituri, ut relinquant
eum, sed ut in illo pacem habeant permanentes in eo; unde sequitur sed
confidite. Chrysostomus. Idest, resurgite mente: magistro enim
superante inimicos, non oportet discipulos anxiari; unde subdit quia
ego vici mundum. Augustinus. Dato autem spiritu sancto confiderunt,
et vicerunt, non nisi in illo: non enim vicisset ille mundum, si
membra eius vinceret mundus. Cum autem dicitur haec locutus sum
vobis, ut in me pacem habeatis, non recentiora paulo ante ab eo
dicta, sed omnia debemus accipere: sive quaecumque illis locutus est
ex quo eos coepit habere discipulos, sive ex quo post coenam exorsus
est hunc mirabilem prolixumque sermonem. Hanc enim causam commendavit
sermonis sui, ut in illo pacem haberent. Haec pax finem temporis non
habebit; sed omnis piae nostrae intentionis actionisque finis ipsa
erit.
|
|