|
Chrysostomus in Ioannem. Quia dixerat opus consummavi, manifestat
quale opus: ut scilicet nomen Dei manifestaret; unde dicitur
manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo.
Augustinus in Ioannem. Quod si de his tantum dicit discipulis cum
quibus coenavit, non pertinet hoc ad illam clarificationem de qua
superius loquebatur, qua filius clarificat patrem: quanta est enim
gloria duodecim vel undecim innotescere potuisse mortalibus? Si autem
quod ait manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo,
omnes intelligi voluit qui in eum fuerant credituri, est plane ista
clarificatio qua filius clarificat patrem: et tale est quod ait
manifestavi nomen tuum, quale illud quod supra dixerat: ego te
clarificavi, pro tempore futuro et illic et hic praeteritum ponens.
Sed de his qui iam erant discipuli, non de omnibus qui in illum
fuerant credituri, eum hoc dixisse, ea quae sequuntur credibilius
demonstrant. Ab ipso ergo orationis suae exordio omnes suos dominus
volebat intelligi, quibus notum faciendo patrem, clarificat eum. Cum
enim dixisset: filius tuus clarificet te, mox quemadmodum id fieret
demonstravit dicens: sicut dedisti ei potestatem omnis carnis. Iam
nunc quid de illis a quibus tunc audiebatur discipulis suis dicat,
audiamus: manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo.
Non ergo Dei nomen noverant, cum essent Iudaei; et ubi est quod
legitur: notus in Iudaea Deus, et in Israel magnum nomen eius?
Ergo intelligendum est: manifestavi nomen tuum hominibus istis, quos
dedisti mihi de mundo, qui me audiunt haec dicentem, non illud nomen
tuum quod vocaris Deus, sed illud quod vocaris pater meus; quod nomen
manifestari sine ipsius filii manifestatione non possit: nam quod Deus
dicitur universae creaturae, etiam omnibus gentibus antequam in
Christum crederent non omnimode esse potuit hoc nomen incognitum. In
hoc ergo quod fecit hunc mundum, et antequam imbuerentur in fide
Christi, notus in omnibus gentibus Deus; in hoc autem quod non est
cum diis falsis colendus, notus in Iudaea Deus; in hoc vero quod
pater est huius Christi, per quem tollit peccatum mundi, hoc nomen
eius prius occultum, nunc manifestavit eis quos dedit ei pater ipse de
mundo. Sed quomodo manifestavit, si nondum venit hora de qua superius
dixerat, quod veniet hora cum iam non in proverbiis loquar vobis?
Proinde intelligendum est pro tempore futuro praeteritum positum.
Chrysostomus. Vel quod ipsum Christum filium habeat, manifestaverat
eis iam et verbis et rebus. Augustinus. Per hoc autem quod dicit
dedisti mihi de mundo, dictum est de illis quod non essent de mundo;
sed hoc eis regeneratio praestitit, non generatio. Quid est autem
quod sequitur: tui erant, et mihi eos dedisti? An aliquando habuit
pater aliquid sine filio? Absit. Verumtamen habuit aliquid aliquando
Dei filius, quod nondum habuit idem ipse hominis filius, qui nondum
erat homo factus ex matre: quapropter quod dixit tui erant, non inde
se separavit Dei filius; sed solet ei tribuere omne quod potest a quo
est ipse qui potest. Quod itaque ait et mihi eos dedisti, secundum
hominem se accepisse hanc potestatem ut eos haberet ostendit; et etiam
ipse sibi eos dedit, hoc est cum patre Deus Christus homini
Christo; quod cum patre non est. Hoc autem dixit, ut ostendat eam
quam ad patrem unanimitatem, et quoniam placet patri ut filio credant;
unde sequitur et sermonem tuum servaverunt. Beda. Sermonem patris
semetipsum appellat, quia per ipsum pater omnia condidit, et in se
continet omnes sermones; ac si diceret: memoriae me commendaverunt,
ut nunquam obliviscantur. Vel dicit: et sermonem tuum servaverunt,
in eo scilicet quod mihi crediderunt; unde sequitur et nunc cognoverunt
quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt. Quidam autem dicunt hanc
esse litteram: nunc cognovi quia omnia quae dedisti mihi, abs te
sunt: sed hi non habent rationem. Quomodo enim poterat ignorare
filius quae sunt patris? Sed de discipulis dictum est; quasi dicat:
didicerunt quod nihil est in me alienum extra te, et quod quaecumque
doceo, tua sunt. Augustinus. Simul autem pater dedit ei omnia cum
genuit qui habet omnia. Chrysostomus. Et unde didicerunt? Ex
verbis meis, quibus docebam eos quoniam a te exivi: hoc enim per totum
studebat ostendere Evangelium; unde sequitur quia verba quae dedisti
mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt. Augustinus. Idest,
intellexerunt, atque tenuerunt. Tunc enim verbum accipitur quando
mente percipitur; unde sequitur et cognoverunt vere quia a te exivi.
Et ne quisquam putaret istam cognitionem iam per speciem factam, non
per fidem, exponendo addidit et crediderunt, ut subaudiamus vere quia
tu me misisti. Hoc itaque crediderunt vere, quod cognoverunt vere.
Idem enim est a te exivi quod est tu me misisti. Quod autem dicit
crediderunt, vere intelligendum est, non eo quo supra dixit modo
crediderunt, sed vere, idest quomodo credendum est, inconcusse,
firme, stabiliter; non iam ad propria redituri, et Christum
relicturi. Adhuc ergo discipuli non erant tales quales eos dicit
verbis praeteriti temporis, quasi iam esset praenuntians quales futuri
essent accepto spiritu sancto. Quomodo autem pater ea verba filio
dederit, facilior quaestio videtur, si secundum quod est filius
hominis accepisse a patre credatur; si vero secundum id quod est a
patre genitus, accepisse a patre ista verba cogitatur, nihil ibi
temporis cogitetur, quasi prius fuerit, et ea non habuerit; quoniam
quidquid Deus pater Deo filio dedit, gignendo dedit.
|
|