|
Chrysostomus in Ioannem. Quia multas a domino consolationes
discipuli audientes nondum persuasi erant, de reliquo patri loquitur,
dilectionem quam ad eos habebat ostendens; unde sequitur ego pro eis
rogo; quasi dicat: non solum quae a me sunt tribuo eis, sed et alium
pro hoc rogo; ut ampliorem ostendat amorem. Augustinus in Ioannem.
Cum ergo addit non pro mundo, mundum vult intelligi eos qui vivunt
secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea sorte gratiae ut ab
illo eligantur ex mundo; quam sortem significat cum subdit sed pro his
quos dedisti mihi. Per hoc enim quod eos illi pater iam dedit, factum
est ut non pertineant ad mundum pro quo non rogat. Neque autem quia
pater eos filio dedit, amisit ipse quos dedit; unde subdit quia tui
sunt. Chrysostomus. Frequenter autem hoc ponit dedisti mihi, ut
discant quoniam patri hoc placet, et quoniam non ut alienus veniens eos
seduxit, sed ut proprios accepit. Deinde ne quis aestimet novum esse
eius principatum et nuper eos suscepisse a patre, subiungit et omnia
mea tua sunt, et tua mea sunt; ac si dicat: neque audiens aliquis
quoniam mihi eos dedisti, aestimet eos alienos esse a patre; mea enim
eius sunt: nec audiens quoniam tui erant, aestimet alienos eos fuisse
a me: quae enim sunt eius, mea sunt. Augustinus. Satis autem hic
apparet, quoniam unigeniti filii sunt omnia quae sunt patris; per hoc
utique quod etiam ipse Deus est, et de patre natus, patri aequalis:
non quomodo dictum est maiori ex duobus filiis: omnia mea tua sunt;
illud enim de omnibus dictum est creaturis quae infra creaturam sanctam
rationalem sunt; hoc autem ita dictum est, ut sit haec etiam ipsa
creatura rationalis quae non nisi Deo subditur. Hoc ergo cum sit Dei
patris, non simul esset et filii, nisi patri esset aequalis. Nefas
est enim ut sancti de quibus haec locutus est, cuiusquam sint nisi eius
a quo creati et sanctificati sunt. Hoc autem quod ait, cum de spiritu
sancto loqueretur: omnia quae habet pater, mea sunt, de his dicit
quae ad ipsam patris pertinent divinitatem: neque enim spiritus sanctus
de creatura quae patri est subdita et filio, fuerat accepturus, cum
dicat: de meo accipiet. Chrysostomus. Deinde demonstrationem
praedictorum ponit, dicens et clarificatus sum in eis. Ex quo patet
quoniam potestatem super eos habeo, quoniam glorificant me, tibi
credentes et mihi: nullus enim in quibus non habet potestatem
glorificatus est. Augustinus in Ioannem. Dicendo autem iam esse
factum, ostendit iam fuisse praedestinatum, et certum haberi voluit
quod esset futurum. Sed utrum ipsa sit clarificatio de qua dixerat:
et nunc clarifica me tu, pater, apud temetipsum (si enim apud te,
quomodo in eis?), An cum hoc ipsum innotescit eis, et per eos
omnibus qui credunt eis, quasi testibus suis; unde subdit et iam non
sum in mundo, et hi in mundo sunt. Chrysostomus. Hoc est: et si
non appaream secundum carnem, per hos glorificor qui pro me moriuntur
sicut et pro patre, et praedicant me sicut et patrem. Augustinus.
Sed si horam illam qua loquebatur attendas, utrique in mundo adhuc
erant. Non enim secundum profectum cordis et vitae id accipere
possumus, cum dicat iam non sum in mundo. Numquid ergo fas est ut eum
credamus aliquando mundana sapuisse? Restat igitur ut secundum illud
quod etiam ipse in mundo prius erat, in mundo se dixit iam non esse
praesentia corporali. An non quotidie dicimus: iam non est hic de
aliquo quantocius abituro, et maxime morituro? Unde exponens cur hoc
dixerit, adiecit et ego ad te venio. Commendat igitur patri eos quos
corporali absentia relicturus est, dicens pater sancte, serva eos in
nomine tuo quos dedisti mihi. Sicut homo Deum rogat pro discipulis
suis, quos accepit a Deo. Sed attende quod sequitur: ut sint unum
sicut et nos. Non ait: ut simus unum ipsi et nos, sicut et nos unum
sumus: ipsi utique in natura sua unum sunt, sicut nos in nostra unum
sumus: quia enim una eademque persona est Deus et homo, intelligimus
hominem in eo quod rogat, et Deum in eo quod unum sunt et ille et ipse
quem rogat. Poterat quidem dicere per id quod Ecclesiae caput est,
et corpus eius Ecclesia: ego et ipsi, non unum sed unus sumus, quia
caput et corpus unus est Christus; sed divinitatem suam
consubstantialem patri ostendens, vult esse suos unum, sed in
Christo; non tantum per eamdem naturam qua omnes ex hominibus
mortalibus aequales Angelis fiunt, sed etiam per eamdem in eamdem
habitudinem conspirantem concordissimam voluntatem, in unum spiritum
quodammodo caritatis igne conflati. Ad hoc enim valet quod ait ut sint
unum, sicut et nos unum sumus: ut quemadmodum pater et filius non
tantum aequalitate substantiae, sed etiam voluntate unum sunt, ita et
hi inter quos et Deum mediator est filius, non tantum per hoc quod
eiusdem naturae sunt, sed etiam per eamdem dilectionis societatem unum
sint. Chrysostomus. Rursus ut homo loquitur subdens cum essem cum
eis, ego servabam eos in nomine tuo, hoc est per tuum adiutorium;
humane enim loquitur, et ad eorum mentem aestimantium quod maiorem
quamdam haberent utilitatem ab eius praesentia. Augustinus in
Ioannem. In nomine enim patris servabat discipulos suos filius homo,
cum eis humana praesentia constitutus; sed et pater in nomine filii
servabat quos in nomine filii petentes exaudiebat. Neque hoc tam
carnaliter debemus accipere velut vicissim nos servent pater et filius:
simul enim nos custodiunt et pater et filius et spiritus sanctus; sed
Scriptura nos non levat nisi descendat ad nos. Intelligamus ergo cum
ita dominus loquitur, personas eum distinguere, non separare naturam.
Quando ergo servabat discipulos suos filius praesentia corporali, non
expectabat pater ad custodiendum succedere filio discedenti; sed eos
ambo servabant potentia spiritali; et quando ab eis abstulit filius
praesentiam corporalem, tenuit cum patre custodiam spiritalem; quia et
custodiendos quando filius homo accepit, custodiae paternae non
abstulit; et cum pater filio custodiendos dedit, non dedit sine ipso
cui dedit; sed dedit homini filio, non sine Deo eodem ipso filio;
sequitur enim quos dedisti mihi, ego custodivi, et nemo ex ipsis
periit, nisi filius perditionis, idest traditor Christi, perditioni
praedestinatus, ut Scriptura impleatur, qua scilicet de illo, maxime
in Psalmo 108, prophetatur. Chrysostomus. Et nimirum solus ille
tunc periit, sed multi postea. Dicit autem nemo ex eis periit,
idest, quantum ex mea parte non perdam: quod manifestius alibi dicit:
non eiciam foras. Si vero per seipsos exilient, non ex necessitate ad
me traho. Sequitur nunc autem ad te venio. Sed quia posset aliquis
quaerere: numquid non potes eos conservare recedens? Potest quidem,
sed cuius gratia hoc dicat, ostendit subdens et haec loquor in mundo,
ut habeant gaudium meum impletum in semetipsum; idest, ut non
tumultuentur imperfectiores existentes per id quod indicavit quod
propter eorum gaudium et requiem omnia haec infirma loquebatur.
Augustinus. Vel aliter. Quod sit hoc gaudium, iam superius
expressum est ubi ait ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Hoc
gaudium suum, idest a se in eos collatum, in eis dicit implendum;
propter quod se locutum dixit in mundo. Haec est pax et beatitudo
futuri saeculi. In mundo autem loqui se dicit, qui paulo ante dixerat
iam non sum in mundo; quia enim nondum abierat, hic adhuc erat; et
quia mox fuerat abiturus, hic quodammodo iam non erat.
|
|