|
Chrysostomus in Ioannem. Rursus dominus assignat causam propter quam
digni sunt discipuli multa diligentia potiri a patre, dicens ego dedi
eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit; quasi dicat: propter te
odio habiti sunt et propter sermonem tuum. Augustinus in Ioannem.
Nondum autem id experti fuerant passionibus suis, quae illos postea
sunt secutae; sed more suo dicit ista, verbis praeteriti temporis
futura praenuntians. Deinde causam subicit cur eos oderit mundus,
dicens quia non sunt de mundo. Hoc eis regeneratione collatum est:
nam generatione de mundo erant. Donatum est ergo eis ut sicut nec
ipse, ita nec ipsi de mundo essent; unde sequitur sicut et ego non sum
de mundo. Ipse de mundo nunquam fuit; quia etiam secundum formam
servi de spiritu sancto natus est, de quo illi renati. Quamvis autem
iam non essent de mundo, adhuc tamen necessarium erat eos esse in
mundo; unde subdit non rogo ut tollas eos de mundo. Beda. Quasi
dicat: iam imminet tempus ut tollar ego de mundo, ideoque necesse est
ut illi nunc non tollantur de mundo, ut me et te primum annuntient
mundo. Quod vero subdit, sed ut serves eos a malo, licet omne malum
intelligi possit, maxime vult intelligi malum secessionis.
Augustinus. Repetit autem eamdem sententiam, dicens de mundo non
sunt, sicut et ego non sum de mundo. Chrysostomus. Supra autem
dixit: quos dedisti mihi de mundo; illic naturam dicens, hic autem de
actibus malis. Dicit autem non sunt de mundo: quia nihil commune cum
terra est eis, sed caelestium facti sunt cives: in quo amorem suum eis
ostendit, dum patri eos laudat. Hoc autem quod dicit sicut, cum in
ipso et patre ponitur, parilitas ostenditur propter naturae unitatem;
sed cum de nobis et Christo dicitur, multa distantia intermedia inter
utrumque existit. Cum autem prius dixit: serva eos a malo, non de
periculorum ereptione ait solum, sed de permanentia in fide; unde
subdit sanctifica eos in veritate. Augustinus. Sic enim servantur a
malo; quod superius oravit ut fieret. Quaeri autem potest quomodo de
mundo iam non erant, si sanctificati in veritate nondum erant. An
quia et sanctificati in eadem proficiunt sanctitate, neque hoc sine
adiutorio gratiae Dei? Sanctificantur autem in veritate heredes
testamenti novi, cuius veritatis umbrae fuerunt sanctificationes
veteris testamenti; et cum sanctificantur in veritate, sanctificantur
in Christo, qui dixit: ego sum via, veritas et vita; unde sequitur
sermo tuus veritas est. Graecum Evangelium logos habet, idest
verbum. Sanctificavit ergo pater in veritate, idest in verbo suo
unigenito, suos heredes, eiusque coheredes. Chrysostomus. Vel
aliter. Sanctifica eos in veritate; idest, sanctos fac per sancti
spiritus donationem et recta dogmata: recta enim dogmata de Deo
docent, et sanctificant animam: et quia hic de dogmatibus ait,
subiunxit sermo tuus veritas est; hoc est: nullum mendacium est in
eo, et nihil typicum ostendit neque corporeum. Videtur autem mihi et
aliud ostendere hoc quod dicit sanctifica eos in veritate; idest,
segrega eos sermoni et praedicationi; unde subdit sicut tu me misisti
in mundum. Glossa. Pro quo enim Christus missus est, pro hoc et
hi; unde Paulus: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi,
et posuit in nobis verbum reconciliationis. Hoc autem quod dicit
sicut, non similiter de eo et de apostolis ponitur, sed ut erat
possibile hominibus. Dicit autem se eos misisse in mundum, secundum
quod erat ei consuetudo, futurum ut factum dicere. Augustinus.
Manifestum est autem per hoc quod nunc adhuc de apostolis loquitur:
nam ipsum nomen apostolorum quoniam Graecum est, missos significat in
Latino; sed quoniam per hoc quod Christus factus est caput
Ecclesiae, illi membra sunt eius, ideo ait et pro eis ego sanctifico
meipsum; idest, eos in meipso sanctifico, cum et ipsi sint ego. Et
ut intelligeremus, cum dixit pro eis sanctifico meipsum, hoc eum
dixisse quod eos ipse sanctificaret, mox addidit ut sint et ipsi
sanctificati in veritate, idest in me, secundum quod verbum veritas
est, in quo et ipse filius hominis sanctificatus est ab initio, quando
verbum caro factum est. Tunc enim sanctificavit se in se, idest
hominem se in verbo se: quia unus Christus verbum et homo; propter
sua vero membra dicit et pro eis ego sanctifico meipsum; hoc est,
ipsos in me, quoniam in me etiam ipsi sunt, et ego. Ut sint et ipsi
sanctificati in veritate. Quid est et ipsi, nisi quemadmodum ego, et
in veritate, quod sum ego? Chrysostomus. Vel aliter. Pro eis
sanctifico meipsum; idest, meipsum offero tibi hostiam: hostiae enim
omnes sanctae dicuntur, et quaecumque Deo dicantur. Quia vero
antiquitus in figura sanctificatio erat, utpote in ove, nunc autem est
in ipsa veritate, ideo subdit ut sint et ipsi sanctificati in
veritate: quia et eos tibi facio oblationem; quod propterea dicit,
quia ipse qui offertur est caput eorum, aut quia et ipsi immolantur.
Exhibete enim, ait apostolus, membra vestra hostiam viventem
sanctam.
|
|