|
Augustinus in Ioannem. Cum orasset dominus pro discipulis suis,
quos et apostolos nominavit, adiunxit et ceteros qui in eum fuerant
credituri, dicens non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui
credituri sunt per verbum eorum in me. Chrysostomus in Ioannem.
Hinc rursus consolatur eos, ostendens aliorum salutis causam futuros,
cum dicit qui credituri sunt per verbum eorum in me. Augustinus. Ubi
omnes suos intelligi voluit, non solum qui tunc erant in carne, sed
etiam qui futuri erant; neque hi tantum qui ipsos, cum in carne
viverent, apostolos audierunt, sed et post obitum eorum, et nos longe
post nati, per verbum eorum credidimus in Christum: quoniam ipsi qui
cum illo tunc fuerunt, quod ab illo audierunt, ceteris
praedicaverunt, atque ita verbum eorum ad nos usque pervenit, et
perventurum est ad posteros, quicumque credituri sunt. Potest autem
videri in hac oratione non orasse pro quibusdam suis, pro illis
scilicet qui neque tunc erant cum illo, neque per verbum eorum postea,
sed in eum ante crediderunt. Numquid etiam cum illo erat tunc
Nathanael, Ioseph ab Arimathaea, et multi alii, de quibus Ioannes
dicit quod crediderunt in eum? Omitto dicere de Simeone sene, de
Anna prophetissa, Zacharia, Elisabeth, Ioanne praecursore:
quoniam responderi potest, orandum pro talibus mortuis non fuisse, qui
cum magnis suis meritis hinc abierant: hoc enim et de antiquis iustis
similiter respondetur. Intelligendum est igitur quod nondum ei sic
crediderant quomodo ipse in se credi volebat; sed post eius
resurrectionem spiritu sancto impartito edoctis et confirmatis
apostolis, sic alios credidisse quemadmodum Christo credi oportebat.
Sed restat ad quaestionem Paulus apostolus non ab hominibus, neque
per hominem, et latro qui tunc credidit quando in ipsis doctoribus
fides quae fuerat qualiscumque defecit. Proinde relinquitur ut sic
intelligamus quod dictum est, per verbum eorum, ut ipsum verbum fidei
quod praedicaverunt in mundo, sic significatum esse credamus. Dictum
autem est verbum eorum, quoniam ab ipsis est primitus ac praecipue
praedicatum: nam quidem ab ipsis praedicabatur in terra, quando per
revelationem Iesu Christi ipsum verbum eorum Paulus accepit; ac per
hoc et ille latro in fide sua verbum eorum habebat. Ergo illa oratione
pro omnibus quos redemit, sive tunc in carne viventes, sive postea
futuros, redemptor noster oravit. Quid autem, vel quare pro eis
rogaret, continuo subiunxit dicens ut omnes unum sint. Hic pro
omnibus rogavit quod est supra pro illis; ut omnes, hoc est ut nos et
illi unum simus. Chrysostomus in Ioannem. Et sic in unanimitate
sermonem concludit, unde incepit ibi finiens: nam incipiens dixit:
mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem. Hilarius de Trin.
Tum demum unitatis profectus exemplo unitatis ostenditur cum ait sicut
tu, pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut
scilicet sicut pater in filio, et filius in patre est, ita per huius
unitatis formam in patre et filio unum omnes essent. Chrysostomus.
Rursus autem et hoc quod dicit sicut, non certissimae parilitatis in
eis est, sed ut hominibus possibile est; sicut cum dicit: estote
misericordes sicut et pater vester caelestis perfectus est. Augustinus
in Ioannem. Est autem hic diligenter advertendum, non dixisse
dominum: ut omnes unum simus; sed ut omnes unum sint, sicut tu,
pater, in me, et ego in te; subintelligitur: unum sumus. Ita est
enim pater in filio ut unum sint, quia unius substantiae sunt; nos
vero esse quidem possumus in eis unum; unum tamen cum eis esse non
possumus, quia unius substantiae nos et ipsi non sumus. Sic autem
sunt in nobis, vel nos in illis, ut illi unum sint in natura sua, nos
unum in nostra. Sunt quippe et ipsi in nobis sicut Deus in templo;
sumus autem nos in illis, sicut creatura in creatore suo. Ideo ergo
addidit in nobis, ut quod unum efficimur fidelissima caritate, gratiae
Dei tribuendum esset, non nobis. Augustinus de Trin. Vel quia in
seipsis unum esse non possunt, dissociati ab invicem per diversas
voluptates et cupiditates et immunditiam peccatorum: unde mundentur per
mediatorem, ut sint in illo unum. Hilarius de Trin. Laborantes
autem haeretici fallere, ne per id quod dictum est: ego et pater unum
sumus, naturae in his unitas, et indifferens divinitatis subsistentia
crederetur; sed ex dilectione mutua et voluntatum concordia unum
essent: exemplum unitatis istius ex his dictis dominicis protulerunt ut
omnes unum sint, sicut tu, pater, in me, et ego in te. Sed licet
ipsum intelligentiae suae sensum impietas demutet, non tamen potest
intelligentia non extare dictorum: si enim regenerati in unius vitae
atque aeternitatis natura sunt, cessat in his solus unitatis assensus
qui unum sunt in eiusdem regeneratione naturae; soli autem patri et
filio ex natura proprium est ut unum sint, quia Deus ex Deo
unigenitus, non potest nisi in originis suae esse natura.
Augustinus. Quid est autem hoc quod subdit ut mundus credat quia tu
me misisti? Numquid tunc crediturus est mundus, quando in patre et
filio omnes unum erimus? Nonne ista est pax illa perpetua, potius
fidei merces quam fides? Sed etsi in hac vita propter ipsam communem
fidem omnes qui unum credimus, unum sumus; etiam sic non ut credamus,
sed quia credimus, unum sumus. Quid est ergo omnes unum sint ut
mundus credat? Ipsi quippe omnis mundus est credens, cum de his dicat
de quibus dixerat: non pro his rogo tantum, sed pro his qui credituri
sunt per verba eorum in me. Quomodo ergo intellecturi sumus? Nisi
quia non in eo causam posuit ut credat mundus, quia illi unum sunt:
sed orando dixit ut mundus credat, sicut orando dixerat ut unum sint.
Denique si verbum quod ait rogo, ubique ponamus, erit huius expositio
sententiae manifestior. Rogo ut omnes unum sint; rogo ut et ipsi in
nobis unum sint; rogo ut mundus credat quia tu me misisti. Hilarius
de Trin. Vel per id mundus crediturus est filium a patre missum
esse, quod omnes qui credituri in illum sunt, unum in patre et filio
erunt. Chrysostomus in Ioannem. Nihil enim ita scandalizat omnes ut
ab invicem dividi; sed quod credentes fiant unum, hoc aedificat ad
fidem, et hoc etiam a principio dixit: in hoc cognoscent omnes quia
mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Si enim
altercantur, non dicentur pacifici magistri esse discipuli. Me vero,
inquit, non existente pacifico, non confitebuntur a te missum.
Augustinus. Deinde salvator noster, qui rogando patrem se hominem
demonstrabat, nunc demonstrat, se ipsum, quoniam cum patre Deus
est, facere quod rogat; unde subdit et ego claritatem quam dedisti
mihi, dedi illis. Quam claritatem, nisi immortalitatem, quam natura
humana in illo fuerat acceptura? Propter immutabilitatem enim
praedestinationis praeteriti temporis verbis futura significat.
Immortalitatis autem claritatem, quam sibi a patre datam dicit, etiam
se sibi dedisse intelligendum est. Cum enim tacet filius in opere
patris operationem suam, humilitatem commendat; cum vero in opere suo
tacet operationem patris, parilitatem commendat. Isto igitur modo et
hoc loco, nec se facit alienum a patris opere, quamvis dixerat
claritatem quam dedisti mihi; nec patrem fecit alienum ab opere suo,
quamvis dixerat dedi eis. Sicut autem ex eo quod patrem pro suis
omnibus rogavit, hoc fieri voluit ut omnes unum sint; ita etiam suo
beneficio id fieri voluit; unde adiunxit ut unum sint in nobis, sicut
et nos unum sumus. Chrysostomus. Vel claritatem dicit gloriam quae
est per signa et dogmata, et ut unanimes sint; unde subdit ut unum
sint in nobis, sicut et nos unum sumus. Haec enim gloria, ut sint
unum; etiam signis maior est. Universi enim qui per apostolos
crediderunt, unum sunt; et si quidam ex ipsis divisi sunt, hoc eorum
desidiae fuit; quod tamen eum non latuit. Hilarius. Per acceptum
igitur et datum honorem omnes unum sunt. Sed nondum apprehendo
ratione, quoniam datus honor unum omnes esse perficiat. Sed dominus
gradum quemdam atque ordinem consummandae unitatis exposuit cum subdit
ut unum sint in nobis: ut cum ille in patre per naturam divinitatis
esset, nos contra in eo per corporalem eius nativitatem, et ille
iterum in nobis per sacramenti esse mysterium crederetur, perfecta per
mediatorem unitas docetur. Chrysostomus. Alibi vero ait de se et
patre: veniemus, et mansionem apud eum faciemus: illic quidem
Sabellianorum obstruens ora, dum scilicet ponit duas personas; hic
vero Arii suspicionem destruens, cum patrem per se dicit discipulis
advenire. Augustinus in Ioannem. Neque tamen hoc ita dictum est
tamquam pater non in nobis aut nos in patre non simus, sed per
mediatorem inter Deum et hominem se breviter intimavit. Quod vero
addidit ut sint consummati in unum, ostendit eo perduci
reconciliationem quae fit per mediatorem ut perfecta beatitudine
perfruamur. Unde id quod sequitur, ut cognoscat mundus quia tu me
misisti, non sic accipiendum puto tamquam iterum dixerit ut credat
mundus. Quamdiu enim credimus quod non videmus, nondum sumus
consummati, sicut erimus cum meruerimus videre quod credimus. Quando
ergo de consummatione loquitur, talis est intelligenda cognitio qualis
erit per speciem, non qualis nunc est per fidem. Ipsi quippe
credentes sunt mundus, non permanens inimicus, sed ex inimico amicus
effectus; propterea sequitur et dilexisti eos sicut me dilexisti. In
filio quippe nos pater diligit, quia in eo nos elegit: nec ideo pares
sumus unigenito filio: neque enim semper aequalitatem significat quod
dicitur: sicut illud, ita et istud; sed aliquando tantum: quod illud
est, est et illud. Ita in hoc loco nihil est aliud dilexisti eos
sicut me dilexisti, quam dilexisti eos, quoniam et me dilexisti: non
enim alia causa est diligendi membra eius, nisi quia diligit eum. Cum
igitur eorum quae fecerit nihil oderit, quis digne possit eloqui
quantum diligat membra unigeniti filii sui, et quanto amplius ipsum
unigenitum?
|
|