|
Chrysostomus in Ioannem. Postquam dixerat quia multi credent per
eos, et multa gloria potientur, loquitur de reliquo de coronis eis
repositis, dicens pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et
illi sint mecum. Augustinus in Ioannem. Ipsi sunt quos a patre
accepit, quos et ipse de mundo elegit: sicut enim ait in huius
orationis exordio: dedit ei potestatem omnis carnis, idest omnis
hominis, ut det eis vitam aeternam: ubi ostendit potestatem se omnis
hominis accepisse, ut liberaret quos voluerit et damnaret quos
voluerit. Quapropter omnibus membris suis promisit hoc praemium, ut
ubi est ipse, et nos cum illo simus; nec poterat non fieri quod
omnipotenti patri se velle dixerit omnipotens filius: una vero est
patris et filii voluntas; et si intelligere nondum permittit
infirmitas, credat pietas. Quantum ergo attinet ad creaturam, in qua
factus est ex semine David secundum carnem, eo modo dicere potuit ubi
ego sum, ut iam ibi se esse diceret ubi fuerat mox futurus. In caelo
ergo nos futuros esse promisit: illo enim forma servi levata est quam
sumpsit ex virgine et ad dexteram patris collocata. Gregorius
Moralium. Ubi est ergo quod rursus veritas dicit: nemo ascendit in
caelum nisi qui de caelo descendit? Quae sibi in verbis suis non
discrepat: quia enim membrorum suorum caput dominus factus est,
repulsa reproborum multitudine, solus etiam est nobiscum; et sic, dum
nos cum illo unum iam facti sumus, unde solus venit in se, illuc etiam
solus redit in nobis. Augustinus in Ioannem. Quod vero attinet ad
formam Dei, in qua aequalis est patri, si secundum eam velimus
intelligere quod dictum est ubi ego sum, et illi sint mecum, abscedat
ab animo omnis imaginum corporalium cogitatio, et non inquiratur
aequalis patri filius ubi sit; quoniam nemo invenit ubi non sit:
propterea non ei satis fuit dicere volo ut ubi ego sum, et ipsi sint,
sed addidit mecum. Esse enim cum illo magnum bonum est: nam et miseri
possunt esse ubi est ille; sed beati soli sunt cum illo. Et ut de
visibili, quamvis longe dissimili, qualecumque sumamus exemplum;
sicut caecus etiam si ibi sit ubi lux est, non est tamen ipse cum
luce, sed absens est a praesente, ita non solum infidelis, sed etiam
fidelis, etsi esse numquam possit ubi non sit Christus, non est tamen
ipse cum Christo per speciem; nam fidelem non est dubitandum esse cum
Christo per fidem. Sed hic de specie illa dicebat in qua videbimus
eum sicuti est; unde adiunxit ut videant claritatem meam quam dedisti
mihi. Ut videant dixit, non: ut credant: fidei merces est ista,
non fides. Chrysostomus in Ioannem. Non autem dixit: ut
participent gloriam meam, sed ut videant, hoc occulte insinuans
quoniam omnis requies ibi est filium Dei videre. Dedit autem ei pater
claritatem quando eum genuit. Augustinus. Cum ergo viderimus
claritatem quam dedit pater filio, etiam si eam dici hoc loco
intelligamus, non quam pater aequali filio, gignens eum, dedit, sed
quam facto homini filio dedit post mortem crucis, tunc fiet iudicium,
tunc tolletur impius ne videat claritatem domini: quam, nisi illam qua
Deus est? Si ergo secundum id quod filius Deus est, accipiamus hoc
dictum, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, in patre cum
Christo erimus: qui cum dixisset ut videant claritatem quam dedisti
mihi, continuo subiunxit quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
In illo enim dilexit et nos ante constitutionem mundi, et tunc
praedestinavit quod in fine facturus est mundi. Beda. Claritatem
igitur vocat dilectionem qua ipse dilectus est a patre ante mundi
constitutionem: in illa claritate et nos dilexit ante constitutionem
mundi. Theophylactus. Postquam ergo pro fidelibus oravit, et tot
illis prospera promisit, ponit quoddam pium et propria mansuetudine
dignum, dicens pater iuste, mundus te non cognovit: quasi dicat: ego
cuperem cunctos homines consequi dicta bona, quae quidem pro fidelibus
imploravi; sed quia ignoraverunt te, ideo non contingent gloriam et
coronas. Chrysostomus. Videtur autem mihi hoc et anxius dicere,
quoniam eum qui ita bonus et iustus est cognoscere noluerunt. Non
igitur hoc est quod Iudaei dicunt, quoniam ipsi quidem te cognoscunt,
ego vero ignoro; sed e contrario est; unde subdit ego autem cognovi
te, et hi cognoverunt quia tu me misisti: et notum feci eis nomen
tuum, et notum faciam, per spiritum sanctum eis perfectam cognitionem
dando. Si autem didicerint quis es tu, scient quia ego non sum
separatus a te, sed valde amatus, et proprius filius et coniunctus.
Hoc vero suasi eis, ut ego maneam in eis; et sic fidem quae est in me
et amorem servabunt certissime; et hoc est quod subditur ut dilectio
qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis; quasi dicat: ipsis
me amantibus, ego manebo in eis. Augustinus. Vel aliter. Quid est
eum cognoscere, nisi vita aeterna, quam mundo damnato non dedit,
reconciliato dedit? Propterea itaque mundus non cognovit quia iustus
es. Hoc meritis eius, ut non cognosceret, retribuisti; et propterea
mundus reconciliatus cognovit quia misericors es; et ut cognosceret,
non ei merito, sed gratia subvenisti. Denique sequitur ego autem
cognovi te. Ipse fons gratiae est Deus natura, homo autem de spiritu
sancto et virgine ineffabili gratia. Denique quia gratia Dei per
Iesum Christum est, dicitur et hi cognoverunt: ipse est mundus
reconciliatus; sed ideo quia tu me misisti: ergo gratia cognoverunt.
Et notum feci eis nomen tuum per fidem, et notum faciam per speciem,
ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit. Qualis est ista locutio,
tali et apostolus usus est: bonum certamen certavi; non ait: bono
certamine, quod usitatius dicetur. Quomodo autem dilectio qua pater
dilexit filium, esset in nobis, nisi quia membra eius sumus, et in
illo diligimus, cum ipse diligitur totus, idest caput et corpus? Et
ideo subiunxit et ego in ipsis: est enim in nobis tamquam in templo
suo, nos autem in illo secundum quod caput nostrum est.
|
|