|
Augustinus in Ioannem. Terminato sermone quem post coenam dominus ad
discipulos habuit, adiuncta oratione quam dixerat ad patrem, eius
passionem Ioannes Evangelista sic exorsus est haec cum dixisset
Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi
erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius. Non autem
continuo hoc factum est cum eius illa finita esset oratio; sed alia
quaedam sunt interposita, quae ab isto praetermissa, apud alios
Evangelistas leguntur. Augustinus de Cons. Evang. Facta est enim
contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior, sicut Lucas
commemorat. Dixit etiam ipse Petro, sicut ipse Lucas subiungit:
ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum et cetera quae
ibi sequuntur. Et hymno dicto, sicut Matthaeus et Marcus
commemorant, exierunt in montem oliveti. Contexit ergo narrationem
Matthaeus, et dixit: tunc venit Iesus cum illis in villam quae
dicitur Gethsemani. Iste locus est quem commemorat hic Ioannes: ubi
erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius. Augustinus.
Ad hoc ergo valet quod dictum est, haec cum dixisset, ut non eum ante
opinemur ingressum quam illa verba finiret. Chrysostomus in Ioannem.
Sed propter quid non dixit: cessans ab oratione venit illuc? Quoniam
oratio illa fuit loquela propter discipulos facta. De nocte autem
vadit, et flumen pertransit, et properat ad locum proditori cognitum,
auferens his qui insidiabantur, laborem, et ostendens discipulis
quoniam volens ad mortem venit. Alcuinus. Dicit autem trans
torrentem Cedron, idest cedrorum: genitivus enim est Graecus.
Transit torrentem, quia de torrente passionis bibit. Ubi erat
hortus, ut peccatum quod in horto commissum fuerat, in horto deleret:
Paradisus enim hortus deliciarum interpretatur. Chrysostomus. Ne
autem audiens hortum, eum occultari aestimes, subiungit sciebat autem
et Iudas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Iesus convenerat
illuc cum discipulis suis. Augustinus. Ibi ergo lupus ovina pelle
contectus, et inter oves alto patrisfamilias consilio toleratus
didicit, ubi ad tempus exiguum dispergeret gregem, insidiis appetendo
pastorem. Chrysostomus. Multoties autem ibi cum discipulis Iesus
singulariter convenerat, de necessariis loquens, et quae non erat fas
alios audire. Facit autem hoc in montibus et in hortis, maxime purum
a tumultibus inquirens semper locum, ne mens impediatur ab auditione.
Ideo autem Iudas illuc venit, quoniam multoties Christus extra
pernoctabat. Ivisset autem ad domum, si putasset eum ibi invenire
dormientem. Theophylactus. Noverat etiam Iudas dominum festo
tempore consuevisse semper docere discipulos aliquod sublime: erat
autem solitus docere huiusmodi mystica in talibus locis: ac quoniam
tunc dies erat solemnis, arbitratus est illum esse illic, et
discipulos docere quae ad celebritatem spectabant.
|
|