|
Chrysostomus in Ioannem. Pilatus ab odio Iudaeorum eripi volens,
iudicium non protraxit in longum; unde dicitur introivit ergo iterum in
praetorium Pilatus, et vocavit Iesum. Theophylactus. Seorsum, eo
quod magnam habebat de eo suspicionem. Proponebat autem omnia
exquisite rimari amoto strepitu Iudaeorum; unde sequitur et dixit ei:
tu es rex Iudaeorum? Alcuinus. His verbis ostendit Pilatus
Iudaeos obiecisse hoc criminis, ut diceret se esse regem Iudaeorum.
Chrysostomus. Vel hoc Pilatus a multis audierat. Quia vero nihil
illi habebat dicere, ut non multa fieret investigatio, quod communiter
dicebatur, hoc in medium ducere vult. Sequitur et respondit Iesus:
a temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? Theophylactus.
Innuit ex hoc, Pilatum esse vecordem, ac indiscrete iudicantem; ac
si diceret: si hoc ex te ipso loqueris, pande signa meae rebellionis;
at si ab aliis percepisti, inquisitionem fac ordinariam. Augustinus
in Ioannem. Sciebat utique dominus et quod ipse interrogavit, et
quod ille responsurus fuit; sed tamen dici voluit, non ut ipse
sciret, sed ut conscriberetur quod voluit ut sciretur. Chrysostomus.
Non ergo ignorans interrogat, sed ab ipso accusari Iudaeos volens;
unde sequitur respondit Pilatus: numquid ego Iudaeus sum?
Augustinus. Abstulit a se suspicionem qua posset putari a semetipso
dixisse, id se a Iudaeis audisse demonstrans; unde subdit gens tua et
pontifices tui tradiderunt te mihi. Deinde dicendo quid fecisti?
Satis ostendit illud ei pro crimine obiectum; tamquam diceret: si te
regem negas, quid fecisti, ut tradereris mihi? Quasi mirum non
esset, si puniendus iudici traderetur qui se diceret regem.
Chrysostomus. Reducit autem Pilatum non valde malum existentem, et
vult ostendere quod non est homo nudus, sed Deus et Dei filius: et
quod formidaverit Pilatus, dissolvit tyrannidis suspicionem; unde
sequitur respondit Iesus: regnum meum non est de hoc mundo.
Augustinus. Hoc est quod bonus magister scire nos voluit. Sed prius
nobis demonstranda fuerat vana hominum de regno eius opinio, sive
gentium, sive Iudaeorum, a quibus id Pilatus audierat; quasi
propterea fuisset morte plectendus, quod illicitum affectaverit
regnum, vel quoniam solent regnaturi invidere regnanti: et videlicet
cavendum erat ne huius regnum sive Romanis sive Iudaeis esset
adversum. Quod si interrogante Pilato continue respondisset, non
etiam Iudaeis, sed solis gentibus hoc de se opinantibus respondisse
videretur. Sed post responsionem Pilati, iam Iudaeis et gentibus
opportunius aptiusque respondit; quasi dicat: audite, Iudaei et
gentes, non impedio dominationem vestram in hoc mundo. Quid vultis
amplius? Venite credendo ad regnum quod non est de hoc mundo. Quid
est enim eius regnum, nisi credentes in eum? Quibus dicit: de hoc
mundo non estis; quamvis eos esse vellet in mundo. Unde et hic non
ait regnum meum non est in hoc mundo; sed non est de hoc mundo. De
mundo enim est quidquid hominum a Deo quidem creatum, sed ex Adam
vitiata stirpe generatum est; factum est autem regnum non iam de mundo
quidquid inde in Christo regeneratum est. Sic enim nos Deus eruit de
potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii caritatis suae.
Chrysostomus. Vel hoc dicit, quoniam non tenet regnum ut hic reges
terreni tenent; sed quoniam desuper habet principatum, qui non est
humanus, sed multo maior et clarior; unde subdit si ex hoc mundo esset
regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudaeis.
Ostendit hic regni eius quod apud nos est imbecillitatem, quoniam a
ministris habet fortitudinem; superius vero regnum sufficiens est sibi
ipsi, nullo indigens. Si igitur maius est illud regnum, volens
captus est, seipsum tradens. Augustinus. Cum autem probasset regnum
suum non esse de hoc mundo, subdit nunc autem regnum meum non est
hinc. Non dixit: non est hic: hic enim est regnum eius usque ad
finem saeculi, habens intra se commixta zizania usque ad messem; sed
tamen non est hinc, quia peregrinatur in mundo. Theophylactus. Vel
ideo non dicit: non est hic, sed non est hinc: nam regnat in mundo,
et utitur eius provisione, et iuxta votum cuncta disponit; non est
autem ab infimis constitutum regnum eius, sed caelitus et ante
saecula. Chrysostomus. Hinc autem haeretici accipientes occasionem,
alienum eum esse a mundi conditione dicunt. Sed cum dicit regnum meum
non est hinc, non privat mundum a sua providentia et praelatione; sed
ostendit regnum suum non esse humanum neque corruptibile. Sequitur
dicit itaque ei Pilatus: ergo rex es tu? Respondit Iesus: tu dicis
quia rex sum ego. Augustinus. Non quia regem se timuit confiteri:
sed ita dictum est, ut neque regem se neget, neque regem se talem esse
fateatur cuius regnum putetur esse de hoc mundo. Dictum est enim tu
dicis, ac si diceretur: carnalis carnaliter dicis. Deinde subiungit
ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium
perhibeam veritati. Non est producenda huius pronominis syllaba quod
ait in hoc natus sum, tamquam dixerit: in hac re natus sum; sed
corripienda, tamquam dixerit: ad hoc natus sum; sicut et ait ad hoc
veni in mundum. Unde manifestum est eum temporalem nativitatem suam
hic commemorasse, qua incarnatus venit in mundum; non illam sine
initio qua Deus erat. Theophylactus. Vel aliter. Quaesito per
Pilatum si dominus esset rex, ego, inquit, in hoc natus sum, idest
ad hoc quia rex sum; hoc enim ipso quod a rege productus sum, me
quoque testor fore regem. Chrysostomus in Ioannem. Si igitur rex
natus est, nihil nisi accipiens habet. Ad hoc, inquit, veni, ut
testimonium perhibeam veritati, hoc est, ut hoc ipsum suadeam
omnibus. Et notandum est, quod suam humilitatem ostendit, dum
dicentibus quoniam malefactor est, ferebat silens; quando vero
interrogatus est de regno, tunc locutus est ad Pilatum, erudiens eum
et reducens ad altiora: et ostendit se nihil versutum operatum esse,
per hoc quod dicit ut testimonium perhibeam veritati. Augustinus.
Cum autem Christus testimonium perhibeat veritati, testimonium
perhibet sibi: eius quippe est vox: ego sum veritas. Sed quia non
omnium est fides, adiungit, atque ait omnis qui est ex veritate,
audit vocem meam. Audit utique interioribus auribus; idest, obedit
meae voci; ac si diceret: credit mihi. Quod vero ait omnis qui est
ex veritate, gratiam commendavit, qua secundum propositum vocat. Nam
si naturam cogitemus in qua creati sumus, cum omnes veritas creaverit,
quis non est ex veritate? Sed non omnes sunt, quibus ut obediant
veritati, ex ipsa veritate praestatur. Si enim dixisset: omnis qui
audit vocem meam, ex veritate est, ideo dictus ex veritate putaretur,
quia obtemperat veritati. Non autem hoc dicit, sed ait omnis qui est
ex veritate, audit vocem meam. Audit utique, ac per hoc non ideo est
ex veritate quia eius audit vocem, sed ideo audit quia ex veritate
est: quia hoc illi donum ex veritate collatum est. Chrysostomus.
Haec autem dicens, attrahit, et suadet fieri eorum quae dicuntur,
auditorem: ita denique et eum cepit his brevibus verbis, ut quaereret
quid est veritas; sequitur enim dixit ei Pilatus: quid est veritas?
Theophylactus. Nam fere ab hominibus evanuerat, et cunctis erat
incognita, dum essent increduli.
|
|