|
Augustinus in Ioannem. Cum dixisset Pilatus quid est veritas?
Credo in mentem illi venisse continuo consuetudinem Iudaeorum, qua
solet eis dimitti unus in Pascha; et ideo non expectavit ut
responderet ei Iesus, ne mora fieret, cum recoluisset morem quo
posset eis in Pascha dimitti; quod eum valde voluisse manifestum est;
unde dicit et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos.
Chrysostomus in Ioannem. Sciebat enim quidem quoniam haec indigebat
tempore interrogatio; oportebat autem eum eripere ab impetu
Iudaeorum; idcirco et exivit. Alcuinus. Vel non expectabat audire
responsum, quia forte indignus fuit audire. Sequitur et dixit eis:
ego nullam in eo invenio causam. Chrysostomus. Non dixit: quia
peccavit, et dignus est morte, donate eum festo; sed primum eum
excusans, tum rogat ex abundanti, ut si nollent eum ut innocentem
dimittere, saltem obnoxium donarent tempori, ideoque induxit est autem
consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha. Beda. Haec
consuetudo non erat legis praeceptum, sed ex antiqua patrum traditione
descendit, ut ob recordationem liberationis ex Aegypto unum etiam in
die Paschae dimitterent vinctum. Deinde exhortative dicit. Vultis
ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? Augustinus. Avelli enim ex
eius corde non potuit Iesum regem Iudaeorum esse, tamquam hoc ibi
sicut in titulo ipsa veritas fixerit, de qua quid esset interrogavit.
Theophylactus. Pulchre autem Pilatus respondet per hoc quod in nullo
Iesus erraverit; sed frustra inquietetur ab eis velut regnum
desiderans. Non enim eum qui se regem assereret ac aemulum Romanae
potestatis, Romanorum vicarius absolvisset. Quamobrem in hoc quod
dixit regem Iudaeorum absolvam, prorsus innoxium Iesum prodit,
illuditque Iudaeos; quasi dicat: quem vos criminamini ut regem se
putantem, hunc ego absolvi iubeo quasi talem non existentem.
Augustinus. Sed hoc audito clamaverunt; unde sequitur clamaverunt
omnes rursum dicentes: non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas
latro. Non reprehendimus, o Iudaei, quod per Pascha liberastis
nocentem, sed quod occidistis innocentem; quod tamen nisi fieret,
verum Pascha non fieret Beda. Quia ergo reliquerunt salvatorem et
petiverunt latronem, usque hodie Diabolus sua latrocinia exercet in
ipsos. Alcuinus. Barabbas autem interpretatur iste filius magistri
eorum, idest Diaboli, qui huic latroni in suo scelere, Iudaeis in
sua perfidia magister fuit.
|
|