|
Glossa. Ostenderat Evangelista quomodo Iudas ad locum ubi Christus
erat, pervenire potuerit; nunc ostendit quomodo illuc pervenit,
dicens Iudas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et
Pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis et facibus et armis.
Augustinus in Ioannem. Cohors non Iudaeorum, sed militum fuit. A
praeside itaque intelligatur accepta, tamquam ad tenendum reum servato
ordine legitimae potestatis, ut nullus tenentibus auderet obsistere;
quamquam et manus tanta fuerat congregata, et sic armata veniebat, ut
vel terreret, vel etiam repugnaret, si quisquam Christum defendere
auderet. Chrysostomus in Ioannem. Sed qualiter cohorti suaserunt?
Quia milites erant, pecuniarum gratia omnia facere meditantes.
Theophylactus. Faces autem afferunt et laternas, ne Christus latens
in tenebris fugeret. Chrysostomus. Multoties autem alias miserunt
comprehendere eum, sed non valuerunt: unde manifestum est quod tunc
sponte seipsum dedit; propter quod subditur Iesus autem sciens omnia
quae ventura erant super eum, processit, et dixit ad eos: quem
quaeritis? Theophylactus. Quaerit autem non ut volens scire: nam
utique noverat omnia quae ventura erant super eum: sed ostendere volens
quoniam cum praesens esset, ab eis videri non poterat vel discerni;
nam sequitur dicit ei Iesus: ego sum. Chrysostomus. In medio enim
eorum existens, excaecavit eorum oculos: quoniam enim non tenebrae
causa erant, indicavit Evangelista dicens, quoniam habuerunt
lampades. Si vero lampades non essent, a voce saltem debebant eum
agnoscere. Si vero et illi ignorabant, qualiter Iudas ignoravit,
qui cum eo fuerat continue? Et ideo subdit stabat autem et Iudas,
qui tradebat eum, cum ipsis. Fecit autem hoc Iesus, ostendens
quoniam non solum comprehendere eum non possent, sed nec videre in
medio existentem, nisi ipse concederet; unde subditur ut ergo dixit
eis: ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
Augustinus. Ubi nunc militum cohors, ubi terror, et munimen
armorum? Una vox turbam odiis ferocem armisque terribilem sine telo
ullo percussit, repulit, stravit. Deus enim latebat in carne, et
sempiternus dies ita membris occultabatur humanis, ut cum laternis et
facibus quaereretur occidendus a tenebris. Quid iudicaturus faciet qui
iudicandus hoc fecit? Et nunc utique per Evangelium, ego sum, dicit
Christus, et a Iudaeis expectatur Antichristus, ut retro redeant,
et in terram cadant: quoniam deserentes caelestia, terrena
desiderant. Gregorius super Ezech. Quid autem hoc est quod electi
in faciem, et reprobi retrorsum cadunt, nisi quod omnis qui post se
cadit, ibi cadit ubi non videt; qui vero ante se ceciderit, ibi cadit
ubi videt? Iniqui ergo quia in invisibilibus cadunt, post se cadere
dicuntur, quia ibi corruunt ubi quod tunc eos sequitur, modo videre
non possunt: iusti vero, quia in istis visibilibus semetipsos sponte
deiciunt ut in invisibilibus erigantur, quasi in faciem cadunt, quia
timore compuncti videntes humiliantur. Chrysostomus in Ioannem.
Demum ne quis dicat quoniam ipse Iudaeos ad hoc induxit ut eum
occiderent, seipsum in manibus eorum tradens, manifeste ostendit eis
omnia quae sufficiebant eos revocare. Sed quia permanebant in malitia
et nullam habebant excusationem, tunc seipsum in manibus eorum
tradidit; unde sequitur iterum ergo interrogavit eos: quem quaeritis?
Illi ergo dixerunt: Iesum Nazarenum. Respondit Iesus: dixi vobis
quia ego sum. Augustinus in Ioannem. Audierant primo ego sum; sed
non comprehenderant: quia hoc noluit qui potuit quidquid voluit.
Verum si nunquam se ab eis permitteret apprehendi; non quidem illi
facerent propter quod venerant, sed nec ipse faceret propter quod
venerat: proinde quia tenere volentibus et non valentibus ostendit
potestatem suam, iam tenebunt eum, ut faciat de nescientibus
voluntatem suam; unde subditur si ergo me quaeritis, sinite hos
abire. Chrysostomus. Quasi dicat: si me quaeritis, nihil vobis ad
hos commune est: ecce meipsum trado: usque ad ultimam horam ad suos
dilectionis conservantiam demonstrans. Augustinus. Inimicos iubet,
et hoc faciunt quod iubet: sinunt scilicet nunc eos abire quos non vult
perire. Chrysostomus. Unde Evangelista ostendens quod hoc non fuit
eorum propositi, sed virtus eius qui comprehensus fuerat, subiungit ut
impleretur sermo quem dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex
eis quemquam. Perditionem autem non hanc dixerat quae est mortis, sed
illam aeternam: Evangelista vero et de praesenti morte id accepit.
Augustinus. Numquid autem non erant postea morituri? Cur ergo si
tunc morerentur, perderet eos, nisi quia nondum in eum sic credebant
quomodo credunt quicumque non pereunt?
|
|