|
Chrysostomus in Ioannem. Petrus confidens in praedicta voce domini
et in his quae iam facta erant, armatur adversus eos qui
supervenerant; unde dicitur Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit
eum, et percussit pontificis servum. Sed qualiter iussus non peram
habere neque duo vestimenta, gladium habet? Mihi videtur hunc
formidans praeparasse dudum. Theophylactus. Vel ad opus agni illo
indigens, ferebat hunc etiam post coenam. Chrysostomus. Sed
qualiter qui iussus erat non alapam dare, homicida fit? Quia maxime
non se ulcisci iussus est; hic autem non se ulciscebatur, sed
magistrum. Demum nondum perfecti adhuc erant, sed videbis postea
Petrum verberatum, et humiliter ferentem. Non sine causa autem
subdit et abscidit eius auriculam dexteram. Videtur mihi enim impetum
apostoli significare quoniam ad ipsum caput impetum fecit. Augustinus
in Ioannem. Solus autem hic Evangelista etiam nomen servi huius
expressit, cum dixit erat autem nomen servo Malchus: sicut Lucas
solus quod eius auriculam dominus tetigerit, et sanaverit eum.
Chrysostomus. Tunc enim miraculum fecit, et erudiens nos, quoniam
eis qui male faciunt benefacere oportet, et virtutem revelans suam.
Nomen autem propterea posuit Evangelista, ut his qui tunc legerent,
liceret quaerere si vere factum sit. Servum autem eum summi pontificis
dicit: quia magnum est quod factum est, non solum quia curavit, sed
quia curavit eum qui super eum venerat, et paulo post alapam daturus
erat. Augustinus. Malchus autem interpretatur regnaturus. Quid
ergo auris pro domino amputata et a domino sanata significat, nisi
auditum amputata vetustate renovatum, ut sit in novitate spiritus, et
non in vetustate litterae: quod cui praestitum fuerit a Christo, quis
dubitet regnaturum esse cum Christo? Quod autem servus inventus est,
et hoc ad illam pertinet vetustatem, quae in servitutem generat; sed
cum accessit sanitas, figurata est et libertas. Theophylactus. Vel
caesio auris dexterae servi principis sacerdotum signum erat surditatis
eorum, quae praecipue in principibus sacerdotum inoleverat; quod autem
denuo restituta sit auris, significat ultimam reparationem intellectus
in Israeliticis veniente Elia. Augustinus. Factum autem Petri
dominus improbavit, et progredi ultra prohibuit; unde sequitur dixit
ergo Iesus Petro: mitte gladium tuum in vaginam. Etenim ille ad
patientiam commonendus fuit, et hoc ad intelligentiam conscribendum.
Chrysostomus. Non solum autem minis eum cohibuit, ut Matthaeus
refert; sed et aliter consolatur eum, dicens calicem quem dedit mihi
pater, non vis ut bibam illum? Ostendens quoniam non illorum virtutis
quae fiebant erant, sed suae concessionis; et quod non est Deo
contrarius, sed obediens usque ad mortem. Theophylactus. In eo
autem quod ipsam calicem dicit, quam sibi grata et acceptabilis pro
salute mortalium mors videatur, edisserit. Augustinus. Quod autem a
patre traditum sibi dicit calicem passionis, illud est quod ait
apostolus: filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit
eum. Verum auctor calicis huius est etiam ipse qui bibit: unde idem
apostolus dicit: Christus dilexit nos, et tradidit seipsum pro
nobis.
|
|