|
Theophylactus. Peractis cunctis quae sufficienter se habebant ad
prohibendum Iudaeos, cum illi hoc nequaquam discernerent, tunc duci
se permisit; unde dicitur cohors ergo et tribunus et ministri
Iudaeorum comprehenderunt Iesum. Augustinus in Ioannem.
Comprehenderunt ad quem non accesserunt: nec audierunt illud:
accedite ad eum, et illuminamini. Si enim sic accederent, non eum
manibus occidendum, sed recipiendum corde comprehenderent. Nunc autem
quando eum illo modo comprehenderunt, ab eo longius recesserunt.
Sequitur et ligaverunt eum; a quo solvi potius velle debuerunt: et
erant forte in eis qui postea liberati ab eo, dixerunt: dirupisti
vincula mea. Postea vero quam persecutores tradente Iuda dominum
ligaverunt, ut intelligatur Iudas non laudabilis utilitate traditionis
huius, sed sceleris voluntate damnabilis, subditur et adduxerunt eum
ad Annam primum. Chrysostomus in Ioannem. Prae delectatione enim
gloriabantur in his quae fiebant, quasi trophaeum statuentes.
Augustinus in Ioannem. Nec tacet causam cur ita factum sit, subdens
erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. Merito et
Matthaeus, cum id brevius narrare voluisset, eum ad Caipham ductum
fuisse commemorat: quia et ad Annam prius ideo ductus est, quod socer
eius fuerit; ut intelligendum sit hoc eumdem Caipham fieri voluisse.
Beda. Quatenus dum a consimili pontifice damnaretur, ipse quoque
minoris criminis reus haberetur. Vel fortassis sic domus eius sita
erat ut praeterire eam non possent. Sive divinitus actum est, ut qui
erant affines sanguine, sociarentur in scelere. Sed quod dicitur,
quod esset pontifex anni illius, sonat contrarium legi, in qua
praeceptum erat ut unus esset pontifex summus, quo mortuo succederet ei
filius suus; sed iam pontificatus ambitione erat infectus. Alcuinus.
Refert enim Iosephus, istum Caipham, unius anni sacerdotium
redemisse. Non ergo mirum si iniquus pontifex inique iudicaverit:
saepe qui per avaritiam ad sacerdotium accedit, per iniustitiam in eo
servatur. Chrysostomus. Ne autem audiens vincula auditor
tumultuetur, recoluit prophetiae, quoniam mors eius salus fuit orbis
terrarum; unde sequitur erat autem Caiphas qui consilium dederat
Iudaeis, quia expedit unum hominem mori pro populo: tanta enim est
veritatis superabundantia, ut et inimici eam personent.
|
|