|
Augustinus de Cons. Evang. De Petri tentatione, quae inter
domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes narrant: nam
ipsas primo commemorant Matthaeus et Marcus, deinde Petri
tentationem; Lucas vero explicat prius tentationes Petri, demum
domini contumelias. Ioannes autem incipit Petri tentationem dicere,
cum dicit sequebatur autem Iesum Simon Petrus, et alius discipulus.
Alcuinus. Ex devotione sequebatur magistrum, quamvis a longe propter
timorem. Augustinus in Ioannem. Quis sit autem ille alius
discipulus, non temere affirmandum est, quia tacetur. Solet autem se
idem Ioannes ita significare et addere: quem diligebat Iesus:
fortassis ergo et hic ipse est. Chrysostomus in Ioannem. Se autem
occultat humilitatis gratia; etenim magnam rectitudinem enarrat,
quomodo omnibus fugientibus ipse sequitur. Sed praeponit sibi
Petrum, et sui ipsius coactus est meminisse, ut discas quoniam
certius aliis enarrat ea quae facta sunt in atrio, quasi intus
existens. Succidit autem propriam laudem, subdens discipulus autem
ille erat notus pontifici, et introivit cum Iesu in atrium
pontificis; non enim hoc ut magnum quid de seipso ponit; sed quia
dixit quod intravit cum Iesu solus, ut non aestimes hoc excelsae
mentis esse, addit causam. Igitur Petrum venisse illuc, amoris
fuit; non intrasse autem intro, timoris; unde sequitur Petrus autem
stabat ad ostium foris. Alcuinus. Foris stabat qui negaturus erat
dominum, nec erat in Christo qui Christum confiteri non erat ausus.
Chrysostomus. Sed quoniam et Petrus intrasset utique domum, si ei
concessum esset, indicavit subdens exivit ergo discipulus alius, qui
erat notus pontifici, et dixit ostiariae, et introduxit Petrum.
Ideo autem ipse eum non introduxit, quia Christo adhaerebat, et
sequebatur eum. Sequitur dixit ergo ancilla ostiaria: numquid et tu
ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: non sum. Quid dicis,
o Petre? Nonne prius dixisti: et si oportuerit, animam meam pro te
ponam? Quid ergo factum est, quoniam nec ostiariae fers
interrogationem? Non erat miles qui interrogabat, sed ostiaria
vilis; neque dixit: seductoris discipulus es, sed hominis illius;
quod miserentis erat. Dicit autem numquid et tu? Quia Ioannes intus
erat. Augustinus. Sed quid mirum si Deus vera praedixit, homo
autem falsa praesumpsit? Sane in ista quae iam coepta est negatione
Petri debemus advertere, non solum ab eo negari Christum qui dicit
eum non esse Christum, sed ab illo etiam qui negat se esse
Christianum. Dominus enim non ait Petro: discipulum meum te
negabis; sed: me negabis. Negavit ergo ipsum cum se negavit esse
discipulum. Quid autem aliud isto modo quam se negavit esse
Christianum? Quam multi postea, etiam pueri et puellae, potuerunt
mortem pro Christi confessione contemnere, et regnum caelorum fortiter
introire, quod tunc iste non potuit, qui claves regni eius accepit.
Ecce unde dictum est sinite hos abire: quia quos dedisti mihi, non
perdidi ex eis quemquam. Utique enim Petrus, si negato Christo hinc
iret, quid aliud quam periret? Chrysostomus. Idcirco autem divinae
providentiae secretum permisit ut primus ipse laberetur Petrus, quo
erga peccantes duriorem sententiam proprii casus intuitu temperaret.
Petrus enim orbis terrarum doctor et magister peccavit, et veniam
impetravit, ut haec indulgentiae norma et regula iudicantibus
praeberetur. Idcirco enim non Angelis arbitror commissam sacerdotii
potestatem, ne cum ipsi minime peccarent, in peccatoribus sine
misericordia vindicarent. Homo passibilis supra homines ordinatur, ut
dum ipse in aliis suas recolit passiones, mitem apud eos se praebeat et
benignum. Theophylactus. Quidam tamen inanem quamdam gratiam
appropriantes Petro, dicunt, quod ideo negavit Petrus, quoniam
volebat semper esse cum Christo, et sequi continue. Novit enim quod
si fateretur se esse de Christi discipulis, divideretur ab eo, et non
haberet ultra spatium sequendi videndique dilectum: unde simulabat se
officium gerere ministrorum, ne vultus moestitia cognitus
excluderetur; unde sequitur stabant autem servi et ministri ad prunas,
quia frigus erat, et calefaciebant se. Erat autem et Petrus stans
cum eis, et calefaciens se. Augustinus. Non hiems erat, et tamen
frigus erat, quale solet etiam aequinoctio verno accidere. Gregorius
Moralium. Iam autem intus a caritatis calore Petrus torpuerat, et
ad amorem praesentis vitae, quasi ad persecutorum prunas, infirmitate
aestuante recalebat.
|
|