|
Chrysostomus in Ioannem. Quia Christo nullum crimen inferre
poterant, de discipulis interrogabant; unde dicitur pontifex ergo
interrogavit Iesum de discipulis suis: fortassis ubi erant, vel cuius
gratia eos collegit. Hoc autem dicebat quasi seditiosum et novarum
rerum factorem eum redarguere volens, quasi nullo alio attendente ei
quam eius discipulis. Theophylactus. Explorat insuper de doctrina;
unde sequitur et de doctrina eius, cuiusmodi scilicet foret, utrum a
lege discrepans et adversa Moysi, ut exinde occasione concepta ut Dei
aemulum perdat. Alcuinus. Non enim cognoscendae veritatis amore
interrogat, sed ut causam inveniret qua eum accusare potuisset, et
tradere Romano praesidi ad damnandum. Sed dominus ita temperavit
responsionem ut nec veritatem taceret, nec se defendere videretur;
sequitur enim respondit ei Iesus: ego palam locutus sum mundo; ego
semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt, et
in occulto locutus sum nihil. Augustinus in Ioannem. Non
praetereunda nascitur hic quaestio: si enim ipsis discipulis non
loquebatur palam, sed horam promittebat quando palam fuerat locuturus,
quomodo palam locutus est mundo? Deinde ipsis discipulis suis multo
manifestius loquebatur quando cum eis erat remotus a turbis; tunc enim
et parabolas aperiebat, quas clausas proferebat ad alios. Sed
intelligendum est ita eum dixisse palam locutus sum mundo, ac si
dixisset: multi me audierunt. Et rursus non erat palam, quia non
intelligebant; et quod seorsum discipulis loquebatur, non in occulto
utique loquebatur; quis namque in occulto loquitur qui coram tot
hominibus loquitur? Praesertim si hoc loquitur paucis, quod per eos
velit innotescere multis. Theophylactus. Reminiscitur autem hic
prophetiae quae dicit: non in occulto locutus sum, nec in loco terrae
tenebroso. Chrysostomus in Ioannem. Vel locutus est quidem in
occulto, sed non, ut hi aestimabant, trepidans et seditionem
faciens; sed ubi multorum auditione superiora erant quae dicebantur.
Volens autem ex superabundantia fide dignum constituere suum
testimonium, subdit quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt
quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego; quasi dicat:
tu me de meis interrogas; interroga inimicos meos, qui insidiantur
mihi. Sunt autem haec verba confidentis in eorum quae dicta erant
veritate: haec est enim veritatis inaltercabilis demonstratio, cum
inimicos quis invocat teste. Augustinus. Ipsa enim quae audierant et
non intellexerant, talia erant ut non possent iuste ac veraciter
criminari: et quotiescumque interrogando tentarunt ut invenirent unde
accusarent eum, sic eis respondit ut omnes eorum retunderentur doli,
et calumniae eorum frustrarentur.
|
|