|
Theophylactus. Cum Iesus astantium interpellasset testimonium,
volens se minister excusare quod non esset de his qui admirabantur
Iesum, percussit eum; unde dicitur haec autem cum dixisset, unus
assistens ministrorum dedit alapam Iesu, dicens: sic respondes
pontifici? Augustinus de Cons. Evang. Hic sane ostenditur quod
Annas pontifex erat, nondum enim erat missus ad Caipham cum hoc
diceretur; et hos duos Annam et Caipham pontifices commemorat etiam
Lucas in initio Evangelii sui. Alcuinus. Hic impletur prophetia
threnorum: dedi maxillam meam percutientibus. Sed Iesus iniuste
percussus mansuete respondit; unde sequitur respondit ei Iesus: si
male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me
caedis? Theophylactus. Quasi dicat: si habes ex his quae nunc a me
prolata sunt reprehendere, ostende quod male dixerim; quod si nequis,
quid furis? Vel etiam sic: si perperam docui cum in synagogis
docebam, certifica principem sacerdotum; quod si recte docui, ita ut
etiam vos ministri miraremini, quid me nunc caedis, quem prius
admirabaris? Augustinus in Ioannem. Quid ista responsione verius,
mansuetius, iustius? Qui enim accepit alapam, numquid vellet eum qui
percussit aut caelesti igne consumi, aut terra dehiscente sorberi, aut
correptum Daemonio volutari, aut etiam alia huiusmodi qualibet poena,
vel etiam graviori puniri? Quid horum per potentiam iubere non
potuisset per quem factus est mundus, nisi patientiam nos docere
maluisset, qua vincitur mundus? Hic dicet aliquis: cur non fecit
quod ipse praecepit? Percutienti scilicet non sic respondere, sed
maxillam debuit alteram praebere. Quid quod et mansuete respondit, et
non solum maxillam alteram iterum percussuro, sed totum corpus figendum
praeparavit in ligno? Et hinc potius demonstravit sua illa praecepta
patientiae non ostentatione corporis, sed cordis praeparatione fienda:
fieri enim potest ut alteram maxillam visibiliter homo praebeat iratus.
Quanto ergo melius et respondet vera placatus, et ad perferenda
graviora tranquillo animo fit paratus? Chrysostomus in Ioannem.
Quid igitur consequens erat, nisi aut redarguere, aut acceptare quod
dictum est? Sed hoc non fit: ea enim quae fiebant non erant
iudicium, sed seditio et tyrannis. Non invenientes autem quid plus
facerent, mittunt eum ligatum ad Caipham; unde sequitur et misit eum
Annas ligatum ad Caipham pontificem. Theophylactus. Suspicantes
hunc, cum astutior esset, excogitare aliquid posse adversum Iesum
dignum morte. Augustinus. Ad illum autem, sicut Matthaeus dicit,
ab initio ducebatur, quoniam ipse erat illius anni princeps
sacerdotum. Alternis quippe intelligendi sunt solere annis agere
pontificatum, et credendum est secundum voluntatem Caiphae id esse
factum ut Iesum primo ad Annam ducerent; vel etiam domos eorum ita
fuisse positas ut non deberet Annas a transeuntibus praeteriri.
Beda. Quod autem dicit ligatum, non sic intelligendum quod tunc
tantum fuerit ligatus; sed tunc ligatus est cum est captus: itaque
ligatum ad Caipham misit sicut sibi fuerat praesentatus. Sive fieri
potuit ut ad horam solveretur, quatenus discuteretur, post hoc
discussus iterum ligaretur, et sic ad Caipham mitteretur.
|
|