|
Augustinus in Ioannem. Cum dixisset Evangelista, quod Iesum
ligatum miserat Annas ad Caipham, reversus est ad locum narrationis,
ubi reliquerat Petrum, ut explicaret quod in domo Annae de trina eius
negatione contigerat; unde dicitur erat autem Simon Petrus stans, et
calefaciens se. Hic recapitulat quod ante iam dixerat. Chrysostomus
in Ioannem. Vel multo stupore detinebatur qui fervidus erat, ut
deducto Iesu de cetero non moveretur. Sed hoc fit, ut discas quanta
naturae sit imbecillitas, cum Deus hominem dereliquerit. Et
interrogatus rursus etiam negat; unde sequitur dixerunt ergo ei:
numquid et tu ex discipulis eius es? Negavit ille, et dixit: non
sum. Augustinus de Cons. Evang. Hoc loco invenimus non ante
ianuam, sed ad focum stantem, secundo negasse Petrum; quod fieri non
posset nisi iam rediisset postea quam foras exierat, ut Matthaeus
dicit. Neque enim iam exierat, et foris vidit eum altera ancilla;
sed cum exiret, eum vidit; idest, cum surgeret et exiret,
animadvertit eum et dixit his qui erant ibi, idest qui simul erant ad
ignem intus in atrio: et hic cum Iesu Nazareno erat. Ille autem qui
foras exierat, hoc audito, rediens, iuravit illis contra nitentibus:
quia non novi hominem. Deinde in eo quod Ioannes hic ait dixerunt:
numquid et tu ex discipulis eius es? Quod redeunti et stanti dictum
intelligimus, hoc quoque confirmatur, non illam tantum alteram
ancillam, quam commemorant in hac secunda negatione Matthaeus et
Marcus, sed alium quemdam, quem commemorat Lucas, cum Petro illud
egisse; unde Ioannes dicit dixerunt ergo ei. Ioannes autem secutus
de tertia Petri negatione, ita explicat dicit ei unus ex servis
pontificis, cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: nonne ego
vidi te in horto cum illo? Quod Matthaeus et Marcus non singulari,
sed plurali numero enuntiant eos qui cum Petro agebant, cum Lucas
unum dicat; Ioannes quoque unum eumdemque cognatum eius cuius abscidit
Petrus auriculam: facile est intelligere aut pluralem numerum pro
singulari usitata locutione usurpasse Matthaeum et Marcum; aut quod
unus maxime tamquam sciens, et qui eum viderat, affirmabat; ceteri
autem secuti eius fidem Petrum simul urgebant. Chrysostomus. Sed
neque hortus in memoriam eius reduxit ea quae ibi dicta sunt, neque
multa dilectio quam illic per verba multa ostendit; unde sequitur
iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit. Augustinus.
Ecce medici completa est praedictio, aegroti convicta praesumptio:
non enim factum est quod ille dixerat: animam meam pro te ponam; sed
factum est quod ille praedixerat: ter me negabis. Chrysostomus.
Evangelistae vero concorditer negationem Petri scripserunt, non
discipulum accusantes, sed nos erudire volentes quantum malum sit non
Deo totum concedere, sed in semetipso confidere. Beda. Mystice
autem per primam Petri negationem illi designantur qui ante passionem
ipsius negaverunt eum esse Deum; per secundam vero illi qui post
resurrectionem eius in divinitate pariter et humanitate offenderunt.
Item per primum galli cantum ipsius designatur capitis resurrectio,
per secundum illa quae in fine celebrabitur totius corporis. Per
primam autem ancillam, quae Petrum negare coegit, designatur
cupiditas; per secundam carnalis delectatio; per unum seu plures
servos, Daemones, qui suadent Christum negare.
|
|