|
Augustinus in Ioannem. Redit Evangelista ad locum narrationis
suae, ubi eam reliquerat ut explicaret Petri negationem; unde dicitur
adducunt ergo Iesum ad Caipham in praetorium: ad Caipham quippe ab
Anna collega et socero eius dixerat missum. Sed si ad Caipham, cur
ad praetorium, quod nihil aliud vult intelligi quam ubi praeses
Pilatus habitavit? Beda. Praetorium enim dicitur sedes praetoris;
praetores vero dicuntur praefecti, sive praeceptores, eo quod civibus
praecepta donent. Augustinus. Aut igitur aliqua urgente causa de
domo Annae, quo ad audiendum ambo convenerant, Caiphas perrexerat ad
praetorium praesidis, et socero suo Iesum reliquerat audiendum; aut
in domo Caiphae praetorium Pilatus acceperat, et tanta domus erat ut
seorsum habitantem dominum suum, seorsum iudicem ferret. Augustinus
de Cons. Evang. Tamen ad ipsum Caipham ab initio ducebatur, ad
quem in extremo perductus est; sed quia iam tamquam convictum reum
adducebant, Caiphae autem antea visum fuerat ut Iesus moreretur,
nulla mora interposita est quin occidendus Pilato traderetur.
Sequitur erat autem mane. Chrysostomus in Ioannem. Antequam gallus
cantaret, ad Caipham ducitur; mane vero ad Pilatum: per quae
demonstrat Evangelista quoniam per totum intermedium noctis a Caipha
interrogatus in nullo redarguitur; et idcirco misit eum Pilato. Sed
illa aliis dimittens enarranda, ipse quaesivit quod deinceps est;
sequitur enim et ipsi non introierunt in praetorium. Augustinus in
Ioannem. Hoc est in eam partem domus quam Pilatus tenebat, si ipsa
erat domus Caiphae. Cur autem non introierunt, exponit subdens ut
non contaminarentur, sed manducarent Pascha. Chrysostomus. Quoniam
tunc Iudaei faciebant Pascha; ipse vero ante unam diem tradidit
Pascha, reservans suam occisionem sextae feriae quando vetus Pascha
fiebat: vel Pascha dicit totum festum. Augustinus. Dies enim agere
coeperant azymorum, quibus diebus contaminatio illis erat in
alienigenae habitaculum intrare. Alcuinus. Pascha enim proprie
dicebatur dies illa qua agnus ad vesperam quartadecima luna
occidebatur; septem vero dies sequentes dies azymorum dicebantur, in
quibus nihil fermentatum in domibus eorum debuit inveniri. Sed tamen
dies paschalis invenitur inter dies azymorum, ut apud Matthaeum:
prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes:
ubi vis paremus tibi comedere Pascha? Pascha etiam dies azymorum
inveniuntur nominati, sicut hic: ut manducarent Pascha: Pascha enim
non immolationem agni hic notat, quae fiebat quartadecima luna ad
vesperam; sed magnam solemnitatem, quae quintadecima luna celebrabatur
post agni immolationem; quartadecima enim luna dominus, sicut et alii
Iudaei, Pascha celebravit; quintadecima luna, quando magna
solemnitas celebrabatur, est crucifixus; quartadecima vero luna coepit
esse immolatio ex quo captus est in horto. Augustinus. O impia
caecitas. Alienigenae iudicis praetorio contaminari timebant, et
fratris innocentis sanguinem fundere non timebant. Nam quod etiam
dominus erat et vitae dator qui occidebatur, non eorum conscientiae,
sed nescientiae deputetur. Theophylactus. Sed Pilatus utcumque
procedens mitius, ipse idem egreditur; unde sequitur exivit ergo
Pilatus ad eos foras. Beda. Haec autem erat consuetudo Iudaeorum,
ut quem mortis reum iudicarent, vinctum praesidi traderent, ut dum
praeses vinctum cerneret, intelligeret morti addictum. Chrysostomus.
Sed videns eum ligatum et a tot ductum, non aestimavit hoc argumentum
esse inaltercabile accusationis, sed interrogat; unde sequitur et
dixit eis: quam accusationem affertis adversus hominem hunc?
Inconveniens enim dicit esse, iudicium eos rapuisse, supplicium autem
illi concedere. Sed illi renuentes ex directo accusationem,
coniecturis quibusdam utuntur; unde sequitur responderunt, et
dixerunt: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
Augustinus. Interrogentur atque respondeant ab immundis spiritibus
liberati, caeci videntes, mortui resurgentes, et, quod omnia
superat, stulti sapientes, utrum sit malefactor Iesus. Sed ista
dicebant, de quibus per prophetam iam ipse praedixerat: retribuebant
mihi mala pro bonis. Augustinus de Cons. Evang. Sed videndum est
ne contra sit quod Lucas dicit, certa in eum dicta esse crimina:
coeperunt autem illum, inquit, accusare, dicentes: hunc invenimus
subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Caesari, et
dicentem se Christum regem esse. Sed secundum Ioannem videntur
Iudaei noluisse dicere crimina ut eorum auctoritatem secutus Pilatus,
quid ei obicerent desineret quaerere; sed ob hoc tantum nocentem
crederet, quod sibi ab eis tradi meruisset. Ergo intelligere debemus
et hoc dictum esse, et illud quod Lucas commemoravit: multa enim
dicta et multa responsa sunt. Unde in narratione sua quisque posuit
quod satis esse iudicavit: nam et ipse Ioannes dicit quaedam quae
obiecta sunt, quae suis locis videbimus. Itaque sequitur dicit ergo
eis Pilatus: accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate
eum. Theophylactus. Quasi dicat: quoniam ad votum iudicium
poscitis, et superbitis, ac si nihil unquam profanum egeritis,
accipite vos et damnate; ego nequaquam talis iudex efficiar.
Alcuinus. Vel hoc dicit, quasi dicat: vos qui legem habetis,
scitis quid lex de talibus iudicet; secundum quod iustum esse scitis,
ita facite. Sequitur dixerunt ergo Iudaei: nobis non licet
interficere quemquam. Augustinus in Ioannem. Sed nonne lex
praecepit, ne malefactoribus, praesertim seductoribus adeo qualem
istum putabant, parcant? Sed intelligendum est eos dixisse non sibi
licere interficere quemquam propter festi diei sanctitatem quam
celebrare iam coeperant. Ita ne omnem sensum nimia malitia
perdidistis, ut ideo vos a sanguine innocentis impollutos esse
credatis, quia eum fundendum alteri traditis? Chrysostomus in
Ioannem. Vel ideo ipsi eum non interfecerunt, quia multum de
potestate eorum abscissum erat eis Romanis regibus subiacentibus. Vel
aliter. Quia dixerat eis secundum legem vestram interficite eum,
volentes ostendere quod peccatum eius non est Iudaicum, dicunt non
licet nobis: non enim secundum legem nostram peccavit; sed crimen eius
est publicum, quia se regem dixit. Vel quia eum crucifigi cupiebant,
ut etiam modo mortis eum diffament. Non autem licebat eis
crucifigere. Sed quod alio modo interficiebant, monstrat Stephanus
ab eis lapidatus; et ideo subditur ut sermo Iesu impleretur quem dixit
significans qua morte esset moriturus: quoniam scilicet Iudaeis
crucifigere non licebat. Aut dicit hoc Evangelista, quoniam non ab
eis solum, sed et a gentibus debebat interfici. Augustinus. Sic
enim legimus apud Marcum, ubi ait: ecce ascendimus Ierosolymam, et
filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis, et tradent
eum gentibus. Pilatus autem Romanus erat, eumque in Iudaeam Romani
praesidem miserant. Ut ergo iste sermo Iesu impleretur, idest ut eum
sibi traditum gentes interficerent, noluerunt eum accipere, dicentes
nobis non licet interficere quemquam.
|
|