|
Augustinus in Ioannem. Cum Iudaei clamassent, non Iesum sibi
dimitti a Pilato velle propter Pascha, sed Barabbam latronem,
subditur tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum, et flagellavit. Hoc
Pilatus non ob aliud fecisse credendus est nisi ut eius iniuriis
Iudaei satiati, sufficere sibi aestimarent, et usque ad eius mortem
saevire desisterent. Ad hoc pertinet quod idem praeses etiam cohortem
suam permisit facere quae sequuntur; aut fortassis et iussit: dixit
enim quid deinde fecerint milites, Pilatum tamen id iussisse non
dixit; sequitur enim et milites plectentes coronam de spinis
imposuerunt capiti eius, et veste purpurea circumdederunt eum: et
veniebant ad eum, et dicebant: ave, rex Iudaeorum, et dabant ei
alapas. Chrysostomus in Ioannem. Quia enim Pilatus dixit eum regem
Iudaeorum, schema ei contumeliae de reliquo apponunt. Beda. Nam
pro diademate spineam illi imposuerunt coronam, et pro purpureo
vestimento, quo reges veteres utebantur, vestem purpuream ei
circumdant: ubi non debet videri contrarium quod Matthaeus dicit
circumdedisse chlamydem coccineam, quia, ut Origenes refert, unius
sunt materiae coccus et purpura: cocculae enim inciduntur, et ex his
guttae sanguinis fluunt, ex quibus utriusque generis tingitur
vestimentum. Et quamvis hoc milites illudendo facerent, nobis tamen
operabantur mysteria. Nam per spineam coronam nostrorum designatur
peccatorum susceptio, quae sicut spinas terra nostri corporis
germinat. In vestimento purpureo caro passionibus subiecta
significatur. Purpura etiam vestitur, cum de triumphis sanctorum
martyrum gloriatur. Chrysostomus. Non autem iniunctio principis erat
quod faciebant, sed ad gratiam Iudaicam hoc faciebant; quia neque
circa initium ab illo iussi iverunt nocte; sed Iudaeis pecuniarum
gratia gratificantes omnia audebant: tot autem et talibus factis ipse
stabat silens. Tu vero audiens haec, in mente habe continue: et
regem orbis terrarum et Angelorum dominum videns contumeliam patientem
et omnia ferentem silentio imitare. Augustinus. Sic enim implebantur
quae de se dixerat Christus; sic martyres informabantur ad omnia quae
persecutores libuit facere, perferenda; sic regnum quod de hoc mundo
non erat, superbum mundum non atrocitate pugnandi, sed patiendi
humilitate vincebat. Chrysostomus. Ut autem convicium quod a
militibus factum erat in eum, videntes respirent a passione, coronatum
Iesum adduxit ad eos; unde sequitur exivit iterum Pilatus foras, et
dixit eis: ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam in
eo causam invenio. Augustinus. Hinc apparet non ignorante Pilato
haec a militibus facta, sive iusserit ea, sive permiserit illa,
scilicet causa quam supra diximus, ut haec eius ludibria inimici
libentissime viderent, et ulterius sanguinem non sitirent; unde
sequitur exivit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum
vestimentum: non clarus imperio, sed plenus opprobrio. Sequitur et
dicit eis: ecce homo; quasi dicat: si regi invidetis, iam parcite,
quia abiectum videtis: fervet ignominia, frigescat invidia.
|
|