|
Chrysostomus in Ioannem. Iudaei qui camelum transglutiebant,
culicem autem colabant, cum tantam fuissent operati audaciam, de die
diligenter ratiocinantur; unde dicitur Iudaei ergo, quoniam parasceve
erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato. Beda. Parasceve,
idest praeparatio, dicta est sexta feria, quia eo die duplices sibi
cibos filii Israel praeparabant. Erat enim magnus dies ille sabbati;
scilicet propter solemnitatem paschalem. Rogaverunt Pilatum, ut
frangerentur crura eorum. Augustinus in Ioannem. Non crura
tollerentur, sed hi quibus ideo frangebantur ut morerentur,
auferrentur ex ligno, ne pendentes in crucibus magnum diem festum sui
diurni cruciatus horrore foedarent. Theophylactus. Sic enim
iubebatur in lege, non occidere solem in hominis supplicio: vel quia
noluerunt in die festo tortores aut homicidae censeri. Chrysostomus.
Vide autem qualiter valida est veritas: per eorum enim studia
prophetia completur; unde subditur venerunt ergo milites, et primi
quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo; ad
Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt
eius crura; sed unus militum lancea latus eius aperuit.
Theophylactus. Ut Iudaeis complaceant, lanceant Christum, circa
corpus exanime contumelias inferentes; sed contumelia in signum
prodiit: sanguinem enim de corpore extincto manare miraculosum est.
Augustinus. Vigilanti verbo Evangelista usus est, ut non diceret
latus eius percussit, aut vulneravit, sed aperuit, ut illic
quodammodo vitae ostium panderetur, unde sacramenta Ecclesiae
manaverunt, sine quibus ad vitam quae vere vita est, non intratur;
unde sequitur et continuo exivit sanguis et aqua. Ille sanguis in
remissionem fusus est peccatorum: aqua illa salutare temperat poculum:
hoc et lavacrum praestat et potum. Hoc praenuntiabat quod Noe in
latere arcae ostium facere iussus est, quo intrarent animalia quae non
erant diluvio peritura, quibus praefigurabatur Ecclesia. Propter hoc
prima mulier facta est de viri latere dormientis; et hic secundus Adam
inclinato capite in cruce dormivit, ut inde formaretur ei coniux per id
quod de latere dormientis effluxit. O mors, unde mortui reviviscunt.
Quid isto sanguine mundius, quid isto vulnere salubrius?
Chrysostomus. Et quia hinc suscipiunt principium sacra mysteria, cum
accesseris ad tremendum calicem, ut ab ipsa bibiturus Christi costa,
ita accedas. Theophylactus. Erubescant igitur qui vinum in sacris
non limphant mysteriis: videntur enim non credere quod aqua de latere
fluxerit. Potest tamen quis calumniose dicere, quod aliqua virtus
vitalis erat in corpore, et ideo sanguis effluxit; aqua vero manans
inexpugnabile signum fuit; et ideo Evangelista subiungit et qui
vidit, testimonium perhibuit. Chrysostomus. Quasi dicat: non ab
aliis audivit, sed ipse praesens vidit. Et verum est testimonium
eius: quod convenienter subiungit, convicium Christi enarrans, non
magnum aliquod et admirabile signum, ut sic suspectus sermo
redderetur; sed ipse hoc dixit, haereticorum ora praecludens, et
futura personans mysteria, et eum qui latebat in eis inspiciens
thesaurum. Sequitur et ille scit quia vera dicit, ut et vos
credatis. Augustinus. Scit enim qui vidit, cuius credat testimonio
qui non vidit. Duo autem testimonia de Scripturis reddidit singulis
rebus quas factas fuisse narravit. Nam quia dixerat: non fregerunt
crura Iesu, subdidit facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur:
os non comminuetis ex eo: quod praeceptum est eis qui celebrare Pascha
iussi sunt ovis immolatione in veteri lege, quae dominicae passionis
umbra praecesserat. Item quia subiunxerat: unus militum lancea latus
eius aperuit, ad hoc pertinet alterum testimonium quod subdit dicens et
iterum alia Scriptura dicit: videbunt in quem transfixerunt: ubi
promissus est Christus in ea qua crucifixus est carne futurus.
Hieronymus. Hoc autem testimonium sumptum est de Zacharia.
|
|