|
Chrysostomus in Ioannem. Aestimans Ioseph extinctum esse Iudaeorum
furorem Christo crucifixo, cum fiducia accessit, ut deponendum funus
procuraret; unde dicitur post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab
Arimathaea. Beda. Arimathaea, ipsa est Ramatha civitas Helcanae
et Samuelis. Caelitus autem provisum est ut esset dives, ut ad
praesidem posset accedere; et ut esset iustus, ut corpus domini
accipere mereretur; unde sequitur ut tolleret corpus Iesu, eo quod
esset discipulus Iesu. Chrysostomus. Non ex duodecim, sed ex
septuaginta: quoniam nullus ex duodecim accesserit. Et si timorem
Iudaeorum quis pro causa assumpserit, hic eodem detinebatur timore;
unde dicitur occultus autem propter metum Iudaeorum. Sed valde
insignis erat, et Pilato notus; unde et gratiam accepit; et hoc est
quod subditur et permisit Pilatus. Et sepelit de reliquo, non ut
condemnatum, sed ut magnum quemdam et mirabilem; unde subditur venit
ergo, et tulit corpus Iesu. Augustinus de Cons. Evang. In
extremo enim illo officio funeri exhibendo, minus curavit de Iudaeis,
quamvis soleret in domino audiendo eorum inimicitias devitare. Beda.
Sedata enim utcumque eorum saevitia, eo quod se adversus Christum
praevaluisse gaudebant, corpus Christi petiit, quoniam non videbatur
causa discipulatus sed pietatis venisse, ut funeri officium
impenderet; quod homines non solum bonis, sed etiam malis solent
impendere. Adiungitur autem ei et Nicodemus; unde sequitur venit
autem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens
mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum. Augustinus in
Ioannem. Non ita distinguendum est, ut dicamus: primum ferens
mixturam myrrhae, sed ut quod dictum est primum, ad superiorem sensum
pertineat. Venerat enim ad Iesum Nicodemus nocte primum, quod idem
Ioannes narravit in prioribus Evangelii sui partibus. Hic ergo
intelligendum est, ad Iesum non tunc solum, sed tunc primum venisse
Nicodemum; venisse autem postea, ut fieret audiendo discipulus
Christi. Ferunt autem pigmenta, quae maxime corpus apta sunt
quamplurimum conservare, et non permittere cito subici corruptioni:
adhuc enim ut de nudo homine disponebant, sed tamen multam dilectionem
demonstrabant. Beda. Notandum est autem, quod simplex unguentum
fuerit: quia ex diversis aromatibus licentiam conficiendi non
haberent. Sequitur acceperunt ergo corpus Iesu, et ligaverunt eum
linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis sepelire. Augustinus.
In quo Evangelista admonuit in huiusmodi officiis quae mortuis
exhibentur, morem cuiusque gentis esse servandum. Erat autem illius
gentis consuetudo, ut mortuorum corpora variis aromatibus condirentur,
ut diutius servarentur illaesa. Augustinus de Cons. Evang. Neque
autem hic Ioannes aliis repugnat: neque enim illi qui Nicodemum
tacuerunt, affirmaverunt a solo Ioseph dominum sepultum, quamvis
solius commemorationem fecerint: aut quia illi una sindone a Ioseph
involutum dixerunt, propterea prohibuerunt intelligi, et alia lintea
potuisse afferri a Nicodemo, et superaddi; ut verum narret Ioannes,
quod non uno linteo, sed linteis involutus sit: quamvis et propter
sudarium quod capiti adhibeatur, et institas quibus corpus totum
alligatum est, quia omnia de lino erant, etiam si una sindon ibi
fuit, veracissime dici potuit ligaverunt eum linteis: lintea quippe
generaliter dicuntur quae lino texuntur. Beda. Hinc Ecclesiae
consuetudo descendit, ut corpus domini non in sericis et auro textis
consecretur, sed in sindone munda. Chrysostomus in Ioannem. Quia
vero brevitate temporis urgebantur: nona enim hora mortuo Christo,
deinde accedentibus ad Pilatum et deponentibus Christi corpus,
vespera imminebat; ideo ponunt eum in proximo monumento; unde subditur
erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum
novum, in quo nondum quisquam positus fuerat: quod dispensatione
factum est, ne alterius alicuius, qui cum eo iaceret, aestimaretur
resurrectio facta esse. Augustinus in Ioannem. Sicut etiam in
Mariae virginis utero nemo ante illum, nemo post illum conceptus est,
ita in hoc monumento nemo ante illum, nemo post illum sepultus est.
Theophylactus. Per hoc etiam quod novum fuit sepulchrum, mystice
datur intelligi quod per Christi sepulturam omnes innovamur, morte et
corruptione destructa. Attende etiam abundantiam pro nobis susceptae
paupertatis: nam qui domum in vita non habuit, post mortem quoque in
alieno sepulchro reconditur, et nudus existens, a Ioseph operitur.
Sequitur ibi ergo propter parasceven Iudaeorum, quia iuxta erat
monumentum, posuerunt Iesum. Augustinus. Acceleratam vult
intelligi sepulturam, ne advesperasceret, quando iam propter
parasceven, quam coenam puram Iudaei Latine usitatius apud nos
vocant, facere tale aliquid non licebat. Chrysostomus. Propinquum
autem fuit sepulchrum, ut discipuli possent cum facilitate accedere,
et consideratores fieri eorum quae eveniebant, prope existente loco;
et ut sepulturae testes essent etiam inimici custodientes sepulchrum,
et ut falsus ostenderetur is qui de furto sermo. Beda. Mystice autem
Ioseph interpretatur aptus pro acceptione boni operis; ad quod monemur
ut corpus domini digne percipere mereamur. Theophylactus. Nunc etiam
quodammodo Christus apud avaros mortificatur in paupere famem
patiente. Esto ergo Ioseph, et tege Christi nuditatem non semel,
sed iugiter in tuo tumulo spirituali considerando reconde, cooperi, et
misce myrrham et aloem amaricantia, considerando vocem illam: ite,
maledicti, in ignem aeternum, qua nihil amarius aestimo.
|
|