|
Augustinus in Ioannem. Iudaeorum invidia pro Christi ignominia non
frigescit: inardescit potius et increscit; unde dicitur cum ergo
vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: crucifige,
crucifige eum. Chrysostomus in Ioannem. Vidit ergo Pilatus omnia
inaniter fieri; unde sequitur dicit eis Pilatus: accipite eum vos,
et crucifigite. Execrantis est hoc verbum, et ad rem non concessam
eos impellentis: ipsi enim ducebant eum, ut cum praesidis iudicio hoc
fieret. Contigit autem contrarium, iudicio praesidis eum magis
absolvi; unde sequitur ego enim non invenio in eo causam: continue
enim eum ab accusationibus eruit: unde manifestum est quoniam et priora
propter illorum concessit insaniam. Sed Iudaeos canes nil horum in
verecundiam convertit; nam sequitur responderunt Iudaei: nos legem
habemus, et secundum legem debet mori, quia filium Dei se fecit.
Augustinus. Ecce alia maior invidia: parva quidem illa videbatur
velut affectatae illicito ausu regiae potestatis: et tamen neutrum sibi
Iesus mendaciter usurpavit; sed utrumque verum est: et unigenitus est
Dei filius, et rex a Deo constitutus super Sion montem sanctum
eius: et utrumque nunc demonstraret, nisi quanto erat potentior,
tanto mallet esse patientior. Chrysostomus. Ad invicem enim ipsis
disputantibus silebat, implens propheticum illud quod non aperuit os
suum; in humilitate sua iudicium ei sublatum est. Augustinus de
Cons. Evang. Hoc autem potest congruere ei quod Lucas commemorat
in accusatione Iudaeorum dictum: hunc invenimus subvertentem gentem
nostram, ut adiungatur quia filium Dei se fecit. Chrysostomus.
Deinde Pilatus quidem timet ab ipsis auditis, et formidavit ne forte
verum esset quod dicebatur, et videretur inique agere; unde sequitur
cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. Beda. Non
timuit quia legem audivit, quia alienigena erat; sed magis timuit, ne
filium Dei occideret. Chrysostomus. Illi vero hoc dicentes non
horruerunt; sed interficiunt eum pro quibus oportuerat adorare.
|
|