|
Chrysostomus in Ioannem. Pilatus timore concussus, rursus
inquisitionem facit; unde dicitur et ingressus est praetorium iterum,
et dicit ad Iesum: unde es tu? Non autem ultra interrogat: quid
fecisti? Sequitur Iesus autem responsum non dedit ei. Qui enim
audivit, quoniam in hoc natus sum et ad hoc veni, et quoniam regnum
meum non est hinc, cum debuisset resistere et eripere eum, hoc quidem
non fecit, sed secutus est Iudaicum impetum. Propterea ergo nihil ei
respondit, quoniam inaniter omnia interrogabat. Sed et aliter
operibus testantibus ei, nolebat per sermones vincere, et excusationes
componere, ostendens quoniam ad hoc venit. Augustinus in Ioannem.
Hoc autem silentium domini nostri Iesu Christi non semel factum,
collatis omnium Evangelistarum narrationibus, reperitur: et apud
principem sacerdotum, et apud Herodem, et apud ipsum Pilatum, ut
non frustra de illo prophetia processerit: sicut agnus coram tondente
fuit sine voce, sic non aperuit os suum, tunc utique quando
interrogantibus non respondit; quamvis enim quibusdam interrogantibus
saepe responderit, tamen propter illa in quibus noluit respondere, ad
hoc data est de agno similitudo, ut in suo silentio non reus, sed
innocens haberetur; idest, non sicut male sibi conscius, qui de
peccatis convincebatur suis, sed sicut mansuetus qui pro peccatis
immolabatur alienis. Chrysostomus. Quia igitur siluit, sequitur
dicit ergo ei Pilatus: mihi non loqueris? Nescis quia potestatem
habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? Vide qualiter
seipsum condemnavit. Si enim in te totum positum est, cuius gratia
nullam causam inveniens, non absolvis? Quia igitur adversus seipsum
protulit, respondit Iesus: non haberes potestatem adversum me ullam,
nisi datum esset tibi desuper, ostendens quoniam non simpliciter et
secundum aliorum consequentiam hoc fit, sed mystice consummatur. Ne
igitur hoc audiens aestimes eum ab omni erutum crimine, subdit
propterea qui tradidit me tibi, peccatum maius habet. Et nimirum si
datum erat, neque hic neque illi obnoxii sunt criminibus; inaniter
dicis. Hoc enim datum est, idest concessum; ac si diceret: permisit
hoc fieri; neque tamen propterea extra nequitiam sunt. Augustinus.
Ecce respondit. Proinde ubi non respondebat, non sicut reus, sive
dolosus, sed sicut ovis silebat; ubi respondebat, sicut pastor
docebat. Discamus ergo quod dixit, quod et per apostolum docuit quia
non est potestas nisi a Deo; et quia plus peccat qui potestati
innocentem occidendum livore tradit, quam potestas ipsa si eum timore
alicuius maioris potestatis occidit. Talem quippe Deus dederat illi
potestatem ut esset etiam sub Caesaris potestate: quapropter inquit
non haberes adversum me potestatem ullam, idest quantulamcumque habes,
nisi hoc ipsum, quidquid est, tibi esset datum desuper. Sed quia
scio quantum sit, non enim tantum est ut tibi omni modo liberum sit,
propterea qui tradidit me tibi, maius peccatum habet. Ille quippe me
tuae potestati tradidit invidendo; tu vero eamdem potestatem in me
exerciturus es metuendo. Nec timendo quidem, praesertim innocentem
hominem, homo debet occidere; sed id zelando facere multo maius malum
est quam timendo; et ideo non ait qui me tibi tradidit, ipse habet
peccatum, tamquam ille non haberet; sed ait maius peccatum habet, ut
etiam se habere intelligeret. Theophylactus. Dicit autem qui
tradidit me tibi, idest Iudas, vel etiam turba. Cum ergo patens
responsum Iesus ediderit, quod nisi ego memetipsum praeberem, et
pater concederet, non haberes potestatem in me; ex hoc potius ipsum
absolvere Pilatus satagebat; unde sequitur et exinde quaerebat
Pilatus dimittere eum. Augustinus. Lege superiora, et invenies iam
dudum eum quaerere dimittere Iesum. Exinde itaque intelligendum est,
propter hoc, idest ex hac causa, ne haberet peccatum occidendo
innocentem sibi traditum.
|
|