|
Glossa. Ad mandatum praesidis, milites Christum susceperunt
crucifigendum; unde dicitur susceperunt autem Iesum, et eduxerunt.
Augustinus in Ioannem. Potest enim hoc iam referri ad milites
apparitores praesidis: nam postea evidentius dicitur: milites ergo cum
crucifixissent eum quamvis Evangelista, etiam si totum Iudaeis
tribuit, merito facit: ipsi enim fecerunt quidquid ut fieret
extorserunt. Chrysostomus in Ioannem. Sed quia lignum ut profanum
putabant et vitabant, et neque tangere ipsum sustinebant; crucem Iesu
ut condemnato imponunt; unde sequitur et baiulans sibi crucem, exivit
in eum qui dicitur Calvariae locum, Hebraice autem Golgotha, ubi
eum crucifixerunt. Ita et in typo factum est: Isaac etenim ligna
portavit; sed tunc quidem usque ad patris beneplacitum res processit;
nunc autem in rebus effectum obtinuit, veritas enim erat.
Theophylactus. Sed quodammodo, ut illic Isaac dimissus est, et
mactatus est aries, sic et hic divina natura manet impassibilis; sed
humanitas, secundum quam aries dicitur, tamquam errantis arietis Adae
filius, hic mactata est. Sed qualiter alius Evangelista dicit, quod
angariaverunt Simonem, ut crucem portaret? Augustinus de Cons.
Evang. Utrumque factum invenimus: primo id quod Ioannes dicit,
deinde quod ceteri tres; unde intelligitur quod ipse sibi portabat
crucem, cum exiret in locum memoratum. Augustinus in Ioannem.
Grande spectaculum; sed si spectet impietas, grande ludibrium; si
pietas, grande mysterium. Videt impietas regem pro virga regni lignum
sui portare supplicii: videt pietas regem baiulantem lignum ad seipsum
figendum, quod fixurus fuerat etiam in frontibus regum, spernendum
oculis impiorum, in quo erant gloriatura corda sanctorum: ipsam crucem
suam gestans humero commendabat, et lucernae arsurae, quae sub modio
ponenda non erat, candelabrum ferebat. Chrysostomus. Et sicut
victores, ita et ipse in humeris portabat victoriae signum. Quidam
autem dicunt, quod in illo loco qui Calvariae dicebatur, Adam
mortuus est et sepultus; ut in loco ubi mors regnavit, illic et Iesus
trophaeum statuerit. Hieronymus super Matth. Favorabilis
interpretatio et mulcens aurem populi, nec tamen vera. Extra urbem
enim et foris portam loca sunt in quibus truncantur capita damnatorum,
et Calvariae, quasi decollatorum, sumpsere nomen. Adam vero
sepultum iuxta Ebron et Arbee in Iesu filii Nave volumine legimus.
Chrysostomus. Crucifigebant autem eum cum latronibus; unde sequitur
et cum eo alios duos hinc et inde: medium autem Iesum: in hoc
prophetiam implentes, quoniam cum iniquis reputatus est. Quae enim
conviciantes faciebant, haec veritati conferebant: volebat enim
Daemon quod fiebat obumbrare, sed non valuit: tribus enim in cruce
affixis, miracula quae fiebant, nulli ascripsit, nisi soli Iesu.
Ita inanes Diaboli artes factae sunt. Nec solum non obfuit gloriae
eius; sed contulit non parum: nam latronem in cruce convertere, et in
Paradisum inducere, non minus fuit quam concutere petras.
Augustinus. Tamen et ipsa crux, si attendas, tribunal fuit: in
medio enim iudice constituto, unus latro, qui credidit, liberatus;
alter, qui insultavit, damnatus est: iam significabat quod facturus
est de vivis et mortuis, alios positurus ad dexteram, alios vero ad
sinistram.
|
|