|
Chrysostomus in Ioannem. Sicut in trophaeo litterae ponuntur
victoriam ostendentes, ita Pilatus titulum cruci Christi inscripsit;
unde dicitur scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super
crucem: simul quidem pro Christo respondens, ut eum a communione
latronum discerneret; simul autem et de Iudaeis ulciscens, ostendens
scilicet ipsorum malitiam, dum in suum regem insurrexerunt; unde
sequitur erat autem scriptum: Iesus Nazarenus rex Iudaeorum.
Beda. In quo monstrabatur iam tum regnum ipsius, non, ut ipsi
putabant, destructum, sed potius augmentatum. Augustinus in
Ioannem. Sed Iudaeorum tantum rex Christus est, an etiam gentium?
Immo et gentium; cum enim dixisset: ego autem sum constitutus rex ab
eo super Sion montem sanctum eius, subiecit: postula a me, et dabo
tibi gentes hereditatem tuam. Magnum ergo volumus intelligi in hoc
titulo sacramentum: quia scilicet oleaster factus est particeps
pinguedinis oleae, non olea particeps facta est amaritudinis oleastri.
Rex ergo Iudaeorum Christus, secundum Iudaeorum circumcisionem,
non carnis, sed cordis; non littera, sed spiritu. Sequitur hunc
ergo titulum multi legebant Iudaeorum: quia prope civitatem erat locus
ubi crucifixus est Iesus. Chrysostomus. Credibile autem est multos
gentiles simul cum Iudaeis propter festum convenisse; et ideo ut
nullus ignoraret, non in una lingua, sed in tribus scripsit; unde
subditur et erat scriptum Hebraice, Graece et Latine. Augustinus.
Hae quippe tres linguae ibi prae ceteris eminebant: Hebraea propter
Iudaeos in lege Dei gloriantes; Graeca propter gentium sapientes;
Latina propter Romanos multis et pene omnibus tunc gentibus
imperantes. Theophylactus. Significat autem superscriptio triplici
sermone figurata, dominum esse regem practicae, physicae, nec non
theologiae. Nam per Latinas litteras figuratur practica, eo quod
Romanorum imperium potentissimum, satisque officiosum in
expeditionibus fuerit. Per Graecas vero litteras physica figuratur:
Graeci namque erga naturalium speculationem insudaverunt. Demum per
Hebraicas theologia praetenditur, dum Iudaeis est credita rerum
divinarum agnitio. Chrysostomus. Iudaei autem crucifixo invidebant;
unde sequitur dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: noli
scribere: rex Iudaeorum; sed: quia ipse dixit: rex sum Iudaeorum.
Nam haec quidem enuntiatio est, et communis sententia. Si vero
adiciatur quoniam ipse dixit, ipsius petulantiae et extollentiae
ostenderetur crimen esse. Sed Pilatus in priori stetit mente; unde
sequitur respondit Pilatus: quod scripsi scripsi. O ineffabilem vim
divinae operationis etiam in cordibus ignorantium. Nonne occulta vox
quaedam Pilato intus quodam, si dici potest, clamoso silentio
personabat quod tanto ante in Psalmorum litteris prophetatum est: ne
corrumpas tituli inscriptionem? Sed quid loquimini, insani
pontifices? Numquid enim propterea non erit verum, quia Iesus ait:
rex sum Iudaeorum? Si corrumpi non potest quod Pilatus scripsit,
corrumpi potest quod veritas dixit? Ideo enim Pilatus quod scripsit
scripsit, quia dominus quod dixit dixit.
|
|