|
Augustinus in Ioannem. Iudicante Pilato, milites qui ei parebant
crucifixerunt Iesum; unde dicitur milites ergo, cum crucifixissent
eum, acceperunt vestimenta eius: et tamen si voluntates, si clamores
eorum cogitemus, Iudaei magis crucifixerunt. Sed de partitione
sortitioneque vestimentorum eius, ceteri Evangelistae brevius et
clause; iste vero apertissime locutus est; nam sequitur et fecerunt
quatuor partes, unicuique militi partem: unde apparet quatuor fuisse
milites qui in eo crucifigendo praesidi paruerunt. Sequitur et
tunicam: subaudiendum est: acceperunt; ut iste sit sensus:
acceperunt autem et tunicam; et sic locutus est, ut de ceteris
vestimentis nullam sortem missam esse videamus; sed de tunica, quam
simul cum ceteris acceperunt, sed non similiter diviserunt; de hac
enim sequitur exponens erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta
per totum. Chrysostomus in Ioannem. Ipsam speciem tunicae
Evangelista historice designat: quia enim in Palaestina duos pannos
connectentes subtexunt indumenta, ostendit Ioannes quod talis erat
tunica Iesu; occulte vilitatem vestimentorum insinuans.
Theophylactus. Alii vero dicunt, quod apud Palaestinam telas
contexunt, non velut apud nos texuntur, existente superius stamine,
inferius vero texentibus; ut sic non versus partem supremam textura
protendat, sed e contra. Augustinus. Cur autem de illa sortem
miserint narrat, dicens dixerunt ergo ad invicem: non scindamus eam,
sed sortiamur de illa, cuius sit. Apparet itaque in aliis vestimentis
aequales se habuisse partes, ut sortiri necesse non fuerit; in illa
vero una non eos habere potuisse singulas partes nisi scinderetur, ut
pannos eius inutiliter tollerent: quod ne facerent, ad unum eam
pervenire sortitione maluerunt. Huius Evangelistae narrationi
consonat et propheticum testimonium; unde subiungit ut Scriptura
impleretur dicens: partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam
miserunt sortem. Chrysostomus. Intuere prophetiae certitudinem: non
enim quae partiti sunt solum, sed et quae non partiti sunt, dixit
propheta: nam vestimenta quidem diviserunt, sed vestem sorti
concesserunt. Augustinus. Matthaeus dicendo: diviserunt vestimenta
eius, sortem mittentes, totam divisionem vestimentorum voluit
intelligi, et ad illam tunicam pertinere, de qua sortem miserunt.
Tale est quod etiam ait Lucas: dividentes vestimenta eius, miserunt
sortes. Dividentes enim venerunt ad tunicam, de qua est sortitio.
Dicendo autem sortes, pluralem numerum pro singulari posuit. Marcus
autem solus videtur intulisse aliquam quaestionem: dicendo enim:
mittentes sortem super eis, quis quid tolleret, tamquam super omnibus
vestimentis, non super sola tunica sors missa sit, locutus videatur.
Sed haec brevitas obscuritatem facit. Sic enim dictum est: mittentes
sortem super eis, ac si diceretur: mittentes sortem cum dividerentur.
Cum autem dicit: quis quid tolleret, idest quis tunicam tolleret,
tamquam si totum ita diceretur: mittentes sortem super eis, quis
tunicam, quae partibus aequalibus superfuerat, tolleret.
Quadripartita autem vestis domini nostri Iesu Christi,
quadripartitam figuravit eius Ecclesiam, quatuor scilicet partibus in
orbe diffusam, et in eisdem aequaliter, idest concorditer,
distributam. Tunica vero illa sortita, omnium partium significat
unitatem, quae caritatis vinculo continetur. Si autem caritas et
supereminentiorem habet viam, et supereminet scientiae, et super omnia
praecepta est, secundum illud: super omnia autem haec caritatem
habete; merito vestis, qua significatur, desuper contexta
perhibetur. Et addidit per totum: quia nemo eius est expers qui
pertinere invenitur ad totum, a quo toto Catholica vocatur Ecclesia.
Inconsutilis autem, ne aliquando dissuatur; et ad unum provenit,
quia in unum omnes colligit. In sorte autem, Dei gratia commendata
est: cum enim sors mittitur, non personae cuiusque, vel meritis, sed
occulto iudicio Dei ceditur. Chrysostomus. Vel, sicut quidam
dicunt, tunica inconsutilis desuper contexta per totum, secundum
allegoriam ostendit quoniam non simpliciter homo erat qui crucifixus
est, sed et desuper deitatem habebat. Theophylactus. Vel aliter.
Vestis inconsutilis denotat corpus Christi, quod a superiori parte
contextum est: spiritus enim sanctus supervenit, et virtus altissimi
virgini obumbravit. Hoc ergo sacrosanctum Christi corpus indivisibile
constat: nam et si dividatur per singulos, sanctificans uniuscuiusque
animam simul et corpus, integre tamen et indivisibiliter consistit in
omnibus. At quoniam ex quatuor elementis mundus consistit,
intelligenda est per Christi vestimenta visibilis creatura, quam inter
se dividunt Daemones, quoties morti tradunt verbum Dei quod habitat
in nobis, ac satagunt nos suae partis efficere per mundanas
illecebras. Augustinus. Nec ideo ista non aliquid boni significasse
quis dixerit, quia per malos facta sunt: quid enim de ipsa cruce
dicturi sumus, quae similiter ab impiis facta est? Et tamen ea
significari recte intelligitur quod ait apostolus: quae sit latitudo,
longitudo, altitudo et profundum. Lata est quippe in transverso
ligno, quo extenduntur pendentes manus, et significat opera bona in
latitudine caritatis: longa est a transverso ligno usque ad terram, et
significat perseverantiam in longitudine temporis: alta est in
cacumine, quo transversum lignum sursum versus excedit, et significat
supernum finem, quo cuncta opera referuntur: profunda est in ea parte
quae in terra figitur; ibi quippe occulta est, sed cuncta eius
apparentia inde consurgunt, sicut bona nostra de profunditate gratiae
Dei, quae comprehendi non potest, universa procedunt. Sed etsi crux
Christi hoc solum significet quod ait apostolus: qui Christi sunt,
carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis, quam
magnum bonum est. Postremo quid est signum Christi nisi crux
Christi? Quod signum nisi adhibeatur sive frontibus credentium, sive
ipsi aquae, ex qua regenerantur, sive oleo, quo chrismate unguntur,
sive sacrificio quo aluntur, nihil eorum vitae proficitur.
|
|