|
Theophylactus. Cum milites quae ad propriam spectabant socordiam
prosequebantur, ipse de genitricis cura sollicitus est; unde dicitur
et milites quidem haec fecerunt: stabant autem iuxta crucem Iesu mater
eius, et soror matris eius, Maria Cleophae et Maria Magdalene.
Ambrosius. Maria mater domini ante crucem stabat filii. Nullus me
hoc docuit nisi sanctus Ioannes Evangelista. Mundum alii concussum
in passione domini conscripserunt, caelum tenebris obductum, refugisse
solem, in Paradisum latronem, sed post piam confessionem, receptum.
Ioannes docuit quod alii non docuerunt, quemadmodum in cruce positus
matrem appellaverit. Pluris putavit quod victor suppliciorum,
pietatis officia matri exhibebat, quam quod regnum caeleste donabatur
vitae aeternae. Nam si religiosum est quod latroni donatur vita,
multo uberioris pietatis est quod a filio mater tanto affectu
honoratur: ecce, inquit, filius tuus. Ecce mater tua. Testabatur
de cruce Christus, et inter matrem atque discipulum dividebat pietatis
officia. Condebat dominus non solum publicum, sed etiam domesticum
testamentum. Et hoc eius testamentum signabat Ioannes, dignus tanto
testatore testis. Bonum testamentum non pecuniae, sed vitae
aeternae, quod non atramento scriptum est, sed spiritu Dei vivi:
lingua mea calamus Scribae velociter scribentis. Sed nec Maria minor
quam matrem Christi decebat, fugientibus apostolis, ante crucem
stabat, et piis spectabat oculis filii vulnera, quia spectabat non in
pignoris mortem, sed in mundi salutem; aut fortasse quia cognoverat
per filii mortem mundi redemptionem, aula regalis etiam sua morte
putabat se aliquid publico addituram muneri; sed Iesus non egebat
adiutore ad redemptionem omnium, qui omnes sine adiutore servavit;
unde et dicit: factus sum homo sine adiutorio inter mortuos liber.
Suscepit quidem affectum parentis, sed non quaesivit alterius
auxilium. Hanc imitamini, matres sanctae, quae in unico filio
dilectissimo tantum maternae virtutis exemplum dedit: neque enim vos
dulciores liberos habetis, neque illud virgo quaerebat solatium, ut
alium posset generare filium. Hieronymus contra Helvidium. Maria
ista, quae in Marco et Matthaeo, Iacobi et Ioseph mater dicitur,
fuit uxor Alphaei, et soror Mariae matris domini quam Mariam
Cleophae nunc Ioannes cognominat, a patre, sive a gentilitate
familiae, aut quacumque alia causa ei nomen imponens. Si autem inde
tibi alia atque alia videtur, quod alibi dicatur Maria Iacobi minoris
mater, et hic Maria Cleophae, disce Scripturae consuetudinem,
eumdem hominem diversis nominibus appellari. Chrysostomus in
Ioannem. Et considera, quod imbecillius genus, scilicet mulierum,
virilius apparuit iuxta crucem stando, fugientibus discipulis.
Augustinus de Cons. Evang. Nisi autem Matthaeus et Lucas Mariam
Magdalene nominassent, potuissemus dicere alias a longe, alias iuxta
crucem fuisse: nullus enim eorum praeter Ioannem matrem domini
commemoravit. Nunc ergo quomodo intelligitur eadem Maria Magdalene,
et a longe stetisse cum aliis mulieribus, sicut Matthaeus et Lucas
dicunt, et iuxta crucem fuisse, sicut Ioannes dicit, nisi quia in
tanto intervallo erant ut iuxta dici possent, quia in conspectu eius
praesto aderant, et a longe in conspectu turbae propinquius
circumstantis cum centurione et militibus? Possumus etiam intelligere
quod illae quae simul aderant cum matre domini, postquam eam discipulo
commendavit, abire iam coeperant, ut a densitate turbae se eruerent,
et cetera quae facta sunt, longius intuerentur; ut ceteri
Evangelistae, qui post mortem domini eas commemoraverunt, iam longe
stantes commemorarent. Quid autem interest ad veritatem quod quasdam
mulieres pariter omnes, quasdam singuli nominaverunt? Chrysostomus.
Et cum aliae mulieres astarent, nullius alterius meminit nisi matris,
docens nos plus aliquid matribus praebere. Sicut enim parentes circa
spiritualia adversantes neque nosse oportet, ita quando nihil
impediunt, omnia decet eis praebere, et aliis praeferre; unde
subditur cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem quem
diligebat, dicit matri suae: mulier, ecce filius tuus. Beda.
Dilectionis indicio Evangelista suam demonstrat personam: non quod
exceptis ceteris solus, sed prae ceteris familiarius propter
privilegium castitatis a domino amabatur, quoniam virgo ab eo vocatus,
virgo permansit in aevum. Chrysostomus. Papae. Quanto discipulum
honoravit honore. Sed ipse seipsum occultat, moderate sapiens: si
enim vellet gloriari, et causam utique adiecisset propter quam
amabatur: etenim conveniens est magnam quamdam et mirabilem esse
causam. Ideo autem nihil aliud Ioanni loquitur, neque consolatur
tristantem, quoniam tempus non erat verborum consolatione. Sed neque
parum erat honorari eum tali honore. Quia vero conveniens erat matrem
existentem dolore oppressam procurationem quaerere, quia ipse aberat,
discipulo qui diligebatur tradidit diligentiam habituro; unde sequitur
deinde dicit discipulo: ecce mater tua. Augustinus in Ioannem.
Haec nimirum est illa hora de qua Iesus aquam conversurus in vinum
dixerat matri: quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora
mea. Tunc enim divina facturus, non divinitatis, sed humanitatis vel
infirmitatis matrem velut incognitam repellebat; nunc autem humana iam
patiens, ex qua factus fuerat homo, affectu commendabat humano.
Moralis igitur insinuatur locus, et exemplo suo instruit praeceptor
bonus, ut a filiis piis impendatur cura parentibus: tamquam lignum
illud ubi erant fixa membra morientis, etiam cathedra fuerit magistri
docentis. Chrysostomus in Ioannem. Itaque etiam Marcionis obstruit
inverecundiam: si enim non genitus est secundum carnem, neque matrem
habuit; cuius gratia tantam circa eam solam facit providentiam?
Intuere autem qualiter cum crucifigeretur, universa imperturbate
agebat, discipulo loquens de matre, prophetias implens, latroni bonam
spem tribuens; antequam autem crucifigeretur, trepidans videtur; nam
illic quidem naturae imbecillitas demonstrata est, hic autem virtutis
superabundantia ostendebatur. Sed et nos per hoc erudit, si ante
adversa conturbamur, non propterea desistere; cum vero agonem ingressi
fuerimus, omnia sustinere ut facilia et levia. Augustinus. Quia
ergo matri, quam relinquebat, alterum pro se filium quodammodo
providebat, cur hoc fecerit ostendit in hoc quod subditur et ex illa
hora accepit eam discipulus in sua. Sed in quae sua Ioannes matrem
domini accepit? Neque enim non ex eis erat qui dixerant ei: ecce nos
dimisimus omnia, et secuti sumus te. Suscepit ergo eam in sua, non
praedia, quae nulla propria possidebat, sed officia, quae propria
dispensatione exequenda curabat. Beda. Alia littera habet: accepit
eam discipulus in suam, quidam volunt in suam matrem; sed congruentius
subauditur in suam curam.
|
|