|
Augustinus in Ioannem. Patiebatur haec omnia qui apparebat homo, et
ipse idem disponebat haec omnia qui latebat Deus; unde dicitur
postea, sciens quoniam omnia consummata sunt, ut consummaretur
Scriptura, idest quod Scriptura praedixerat: et in siti mea
potaverunt me aceto, dixit: sitio, tamquam diceret: hoc minus
fecistis: date quod estis. Iudaei quippe ipsi erant acetum,
degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum. Vas ergo positum
erat aceto plenum: tamquam enim de pleno vase, de iniquitate mundi
huius impletum cor habentes, velut spongia, cavernosis quodammodo
atque tortuosis latibulis fraudulentum; unde sequitur illi autem
spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.
Chrysostomus in Ioannem. Neque enim ex his quae videbant facti sunt
mansueti, sed saeviebant magis, et eum potabant, condemnatorum pocula
offerentes: propterea enim hyssopus appositus erat. Augustinus.
Hyssopum autem, cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam
herba est humilis et pectus purgat, Christi humilitatem congruenter
accipimus; quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt:
Christi namque humilitate mundamur. Ne moveat quomodo spongiam ori
eius potuerunt admovere qui in cruce fuerat exaltatus a terra: sicut
enim apud alios Evangelistas legitur, quod hic praetermisit, in
arundine factum est, ut in spongia talis potus ad crucis sublimia
levaretur. Theophylactus. Quidam vero hyssopum dicunt vocari
arundinem: nam frondes habet arundini consimiles. Sequitur cum ergo
accepisset Iesus acetum, dixit: consummatum est. Augustinus. Quid
nisi quod prophetia tanto ante praedixerat? Beda. Hic quaeri potest
quomodo hic dicitur cum accepisset acetum, cum alius Evangelista
dicat: noluit bibere. Sed hoc facile solvitur: quoniam non accepit
ut biberet, sed ut quod scriptum erat impleret. Augustinus.
Deinde, quia nihil remanserat quod antequam moreretur fieri adhuc
oporteret, sequitur et inclinato capite tradidit spiritum, peractis
omnibus quae ut peragerentur expectabat, tamquam ille qui potestatem
habebat ponendi animam suam, et iterum sumendi eam. Gregorius
Moralium. Spiritus autem hic pro anima ponitur: si enim aliud
spiritum quam animam Evangelista diceret, exeunte spiritu anima
remansisset. Chrysostomus. Non autem quoniam expiravit, inclinavit
caput, sed quia inclinavit caput, tunc expiravit; per quae omnia
indicavit Evangelista quoniam omnium dominus ipse erat. Augustinus.
Quis enim ita dormit quando voluerit, sicut Iesus mortuus est quando
voluit? Quanta speranda vel timenda potestas est iudicantis, si
apparuit tanta morientis? Theophylactus. Tradidit autem dominus
spiritum Deo patri, ostendens quod nequaquam sanctorum animae
conversantur in tumulis, immo deveniunt ad manus patris omnium,
peccatoribus ad locum poenarum delatis, videlicet ad Infernum.
|
|