|
Chrysostomus in Ioannem. Quoniam in Galilaea notus erat dominus,
vocant eum ad nuptias; unde sequitur et die tertia nuptiae factae sunt
in Cana Galilaeae. Alcuinus. Galilaea est provincia, in qua est
Cana viculus. Chrysostomus. Vocant autem ad nuptias dominum, non
tamquam magnificum aliquem, sed simpliciter tamquam notum, et unum
multorum: unde hoc Evangelista declarans ait et erat mater Iesu ibi:
sicut enim matrem vocaverant, ita et filium; unde sequitur vocatus est
autem Iesus et discipuli eius ad nuptias: et accedit; neque enim ad
dignitatem respiciebat suam, sed ad beneficium nostrum. Qui enim non
dedignatus est formam servi accipere, neque dedignatus est ad nuptias
venire servorum. Augustinus de Verb. Dom. Erubescat igitur homo
esse superbus, quoniam factus est humilis Deus. Ecce inter cetera
filius virginis venit ad nuptias, qui cum apud patrem esset, instituit
nuptias. Beda. Quod etiam ad nuptias venire dignatus est, iuxta
litteram, fidem recte credentium confirmat. Porro Tatiani et
Marcionis, ceterorumque qui nuptiis detrahunt, perfidia quam sit
damnabilis insinuat. Si enim toro immaculato et nuptiis debita
castitate celebratis culpa inesset, nequaquam dominus ad has venire
voluisset. Nunc autem quia bona est castitas coniugalis, melior
continentia vidualis, optima perfectio virginalis, ad probandam omnium
electionem graduum, discernendum tamen meritum singulorum, ex
intemerato Mariae virginis utero nasci dignatus est; e prophetico
viduae Annae ore mox natus benedicitur; a nuptiarum celebratoribus iam
iuvenis invitatus, has praesentia suae virtutis honorat. Augustinus
in Ioannem. Quid autem mirum, si in illam domum ad nuptias venit qui
in hunc mundum ad nuptias venit? Habet enim hic sponsam, quam redemit
sanguine suo, et cui pignus dedit spiritum sanctum, quam sibi
coniunxerat in utero virginis. Verbum enim est sponsus, et sponsa
caro humana; et utrumque unus filius Dei, et idem filius hominis.
Ille uterus virginis Mariae thalamus eius est, unde processit tamquam
sponsus de thalamo suo. Beda. Nec vacat a mysterio quod die tertia
nuptiae factae referuntur. Primum quidem saeculi tempus ante legem,
patriarcharum exemplo; secundum sub lege, prophetarum scriptis;
tertium sub gratia, praeconiis Evangelistarum, quasi tertiae diei
luce, mundo refulsit, in quo dominus in carne natus apparuit. Sed et
hoc quod in Cana Galilaeae, idest in zelo transmigrationis, eaedem
nuptiae factae perhibentur, typice denuntiat, eos maxime gratia
Christi dignos existere qui zelo fervere piae devotionis, ac de vitiis
ad virtutes, de terrenis ad aeterna norunt transmigrare. Discumbente
autem ad nuptias domino, vinum defecit, ut vino meliore per ipsum
facto manifestaretur gloria latentis in homine Dei; unde sequitur et
deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: vinum non habent.
Chrysostomus. Dignum autem est quaerere, unde venit in mentem matri
magnum quid imaginari de filio: neque enim ante miraculum fecerat;
sequitur enim hoc fecit initium signorum Iesus. Sed revelari
incipiebat et a Ioanne, et ab his quae ad discipulos dixerat; sed
ante haec omnia ipsa conceptio, et ea quae post nativitatem facta sunt
maximam ei de puero imposuerunt aestimationem; unde Lucas dicit:
Maria conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Cuius
igitur gratia non ante ad miraculum eum incitavit? Nam antea ut unus
multorum ita conversabatur; unde non praesumebat ei mater tale quid
dicere; quia vero audivit quod Ioannes ei testificatus est, et quod
discipulos iam haberet, de reliquo confidenter rogat. Alcuinus.
Significat etiam in hoc loco synagogam quae Christum provocat ad
faciendum miraculum: familiare enim est Iudaeis miracula inquirere.
Sequitur et dicit ei Iesus: quid mihi et tibi, mulier? Augustinus
in Ioannem. Quidam derogantes Evangelio, et dicentes quod Iesus
non fuit natus de Maria virgine, hinc argumentum sumere conantur
erroris sui, ut dicant: quomodo erat mater eius cui dixit quid mihi et
tibi, mulier? Sed quis hoc narravit, ut credamus quia hoc dominus
dixit? Nempe Ioannes Evangelista. At ipse dixit et erat ibi mater
Iesu. Quare hoc, nisi quia utrumque verum est? Sed numquid ideo
venit ad nuptias, ut doceret matres contemni? Chrysostomus. Sed
quod valde venerabatur matrem, audi Lucam enarrantem, qualiter
subditus parentibus erat. Nam ubi quidem parentes nihil impediunt
eorum quae sunt secundum Deum, debitum est subici eis; quando autem
non tempore debito aliquid quaerunt, et abscindunt nos a
spiritualibus, non ex hoc fallaris. Augustinus de symbolo. Ut ergo
distingueret inter Deum et hominem, quia secundum hominem minor et
subditus erat, secundum autem Deum supra omnes erat, dixit quid mihi
et tibi est, mulier? Chrysostomus in Ioannem. Sed et propter aliam
causam, ut non suspecta essent miracula quae fiebant (ab his enim qui
indigebant, rogari oportuerat, non a matre), voluit ostendere
quoniam omnia decenti tempore operatur, non simul omnia faciens: quia
confusio quaedam esset; et ideo sequitur nondum venit hora mea;
idest, nondum cognitus sum his qui adsunt. Sed neque sciunt quoniam
defecit vinum: sine eos primum hoc sentire: qui enim necessitatem non
praesentit, neque beneficii grandem suscipiet sensum. Augustinus.
Vel ideo quia dominus noster, secundum quod Deus erat, matrem non
habebat; secundum quod homo erat, habebat matrem. Miraculum autem
quod facturus erat, secundum divinitatem facturus erat, non secundum
infirmitatem humanam. Miraculum tamen exigebat mater; at ille tamquam
non agnoscens viscera humana, operaturus facta divina, dixit quid mihi
et tibi est, mulier? Tamquam dicat: quod in me facit miraculum, non
tu genuisti, deitatem meam. Dicitur autem mulier secundum femineum
sexum, non secundum corruptionem integritatis. Sed quia genuisti
infirmitatem meam, tunc te cognoscam cum ipsa infirmitas pendebit in
cruce; unde subdit nondum venit hora mea; quasi dicat: ibi te
agnoscam cum pendere in cruce infirmitas coeperit, cuius et mater es.
Commendavit enim matrem discipulo, prius matre moriturus, et ante
mortem matris resurrecturus. Videte autem ne forte quomodo invenerunt
Manichaei occasionem perfidiae suae, quia dixit dominus quid mihi et
tibi est, mulier? Sic inveniant mathematici occasionem fallaciae,
quia dixit nondum venit hora mea. Dicunt enim: vides quia sub fato
erat Christus, quia dixit nondum venit hora mea. Credant autem Deo
dicenti: potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam;
et quaerant quare sit dictum nondum venit hora mea: nec ideo iam sub
fato ponant conditorem caeli: quia si esset fatum de sideribus, non
poterat esse sub necessitate siderum conditor siderum. Adde quod non
solum Christus non habuit quod appellas fatum; sed nec tu, aut ille,
aut quisquam hominum. Quare ergo dixit nondum venit hora mea? Quia
in potestate habebat quando moreretur; sed nondum videbat esse
opportunum ut illa potestate uteretur. Vocandi erant discipuli,
annuntiandum erat regnum caelorum, faciendae erant virtutes,
commendanda erat divinitas domini in miraculis, commendanda erat
humanitas domini in ipsa compassione mortalitatis. At ubi tantum fecit
quantum sufficere iudicavit, venit hora, non necessitatis, sed
voluntatis; non conditionis, sed potestatis.
|
|