|
Chrysostomus in Ioannem. Quamvis dixerit nondum venit hora mea,
postmodum fecit quod mater dixerat; ut etiam ex hoc sufficiens esset
demonstratio quod non subiectus est horae. Si enim horae
subiciebatur, qualiter debita hora nondum facta hoc fecit? Deinde et
propter honorem matris, ut non finaliter ei contradicere videretur:
neque eam tot praesentibus erubescere faceret: adduxerat enim ad eum
ministros, ut a pluribus fieret petitio; unde sequitur dicit mater
eius ministris: quodcumque dixerit vobis, facite. Beda. Quasi
dicat: licet abnegare videatur, tamen faciet: noverat enim eum mater
pium et misericordem. Sequitur erant autem ibi lapideae hydriae sex
positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas
binas vel ternas. Hydriae vocantur vasa aquarum receptui parata;
Graece enim aqua hydor dicitur. Alcuinus. Vasa autem aquarum
receptui parata erant secundum purificationem Iudaeorum, quia inter
alias Pharisaeorum traditiones etiam hoc observabant ut crebro se
lavarent. Chrysostomus. Quia vero inaquosa est Palaestina, et non
erat multis in locis fontes et puteos invenire, replebant hydrias
aqua, ut non currerent ad flumina, si quando immundi fierent; sed de
prope haberent purgationis modum. Ne autem quidam infidelium
suspicarentur quoniam, faece intus remanente, deinde aqua immissa,
vinum subtilissimum factum esset, propterea ait secundum purificationem
Iudaeorum, ostendens quod illa vasa numquam vini receptacula facta
erant. Augustinus in Ioannem. Metretas enim dicit mensuras
quasdam, tamquam si diceret urnas, amphoras, vel aliud huiusmodi.
Metron enim mensuram dicunt Graeci: inde appellatae metretae. Quod
autem ait binas vel ternas, non ita accipiendum est quod aliae binas,
aliae ternas; sed eaedem ipsae caperent binas quae etiam ternas.
Sequitur dixit eis Iesus: implete hydrias aqua. Et impleverunt eas
usque ad summum. Chrysostomus. Sed quare antequam implevissent
hydrias aqua, non fecit signum? Quod multo mirabilius esset: quia
scilicet aliud est substantiam in aliam qualitatem transmutare, et
ipsam substantiam ex nihilo facere. Hoc quidem mirabilius est, sed
non ita videtur credibile multis. Propterea enim multoties a
miraculorum magnitudine abstinet, volens magis credibile esse quod
fiebat. Cum hoc et perversa dogmata evertit. Quia enim sunt quidam
qui mundi conditorem alium esse dicunt, plura miraculorum ex subiectis
substantiis facit; si enim contrarius ei esset qui conditor est mundi,
non utique alienis uteretur ad propriae virtutis demonstrationem. Non
autem ipse aquam hausit, et tunc vinum ostendit, sed hoc iubet
ministris, ut eos testes haberet eius quod fiebat; unde sequitur et
dicit eis Iesus: haurite nunc, et ferte architriclino. Alcuinus.
Triclinium ordo trium lectorum; clini enim lectum significat.
Architriclinus princeps triclinii, idest primus inter convivas, qui
more antiquo in lectis discumbebant; unde quidam architriclinum
intelligunt aliquem ex sacerdotibus Iudaeorum, qui nuptiis interesse
poterant, ut illos instruerent qualiter nuptiis uti deberent.
Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. Quia aliqui possent dicere
quod convivae ebrii erant, et sensus iudicantium corruptus, ut
nescirent utrum aqua vel vinum esset; hi autem quibus ministratio
conviviorum credita est, maxime vigiles sunt, unum opus habentes ut
ornate et ordinate omnia disponantur; ideo in testimonium eorum quae
fiebant dixit dominus ferte architriclino, propter evigilantem eius
sensum: et non dixit: propinate discumbentibus. Hilarius de Trin.
Aqua igitur hydriis infunditur, vinum calicibus hauritur: infundentis
scientiae sensus non convenit haurientis. Qui infuderunt, hauriri
aquam existimant: qui hauriunt vinum, infusum arbitrantur; unde
sequitur ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non
sciebat unde esset (ministri autem sciebant, qui hauserant aquam),
vocat sponsum architriclinus. Non autem aquae simplicitas defecit, et
vini sapor natus est; non per transfusionem potioris obtinetur quod
infirmius est; sed aboletur quod erat, et quod non erat coepit.
Chrysostomus in Ioannem. Paulatim autem dominus volebat cognosci
suorum signorum virtutem; et ideo neque ipse revelabat quod factum
est, neque ministros architriclinus vocavit; non enim esset eis
creditum de puro homine existimato tale testimonium reddentibus: sed
vocat sponsum, qui maxime poterat conspicere quod fiebat. Non
simpliciter autem Christus vinum, sed vinum optimum fecit; unde
sequitur et dicit ei: omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum
inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Talia enim sunt
Christi miracula, ut multo his quae per naturam fiunt, speciosiora et
utiliora fiant. Igitur aqua vinum facta ministros testes habuit; boni
vero vini factio architriclinum et sponsum. Probabile autem est et
sponsum aliquid respondisse; sed Evangelista hoc praetermittit,
tangens solum id quod necessarium est scire, scilicet quoniam vinum
aquam fecit; unde statim subdit hoc fecit initium signorum Iesus in
Cana Galilaeae. Tunc enim signa maxime necessarium erat facere,
quando discipuli iam congregati erant devoti et attendentes his quae
fiebant, manifeste aderant. Si vero dixerit quis non esse argumentum
sufficiens ut hoc sit principium signorum, quia additur in Cana
Galilaeae, quasi contingat alibi prius esse facta, dicemus, quod et
antea diximus, quia Ioannes dicit: ut manifestetur Israeli,
propterea veni baptizans. Si vero secundum primam aetatem miracula
fecit, nequaquam indigebant Israelitae alio manifestante eum. Qui
enim in brevi tempore ita per miraculorum multitudinem claruit, ut eius
nomen manifestum fieret omnibus; multo magis si puer existens a prima
aetate miracula fecisset: nam et ea quae fierent, inopinabiliora
existimarentur ab infante facta, et tempus amplius esset. Decenter
autem non incepit signa facere ex prima aetate: existimassent enim
phantasiam esse incarnationem, et ante opportunum tempus cruci eum
tradidissent livore liquefacti. Augustinus in Ioannem. Hoc autem
miraculum domini quo de aqua vinum fecit, non est mirum eis qui
noverunt quia Deus fecit. Ipse enim fecit vinum illo die in hydriis
qui omni anno hoc facit in vitibus; sed hoc assiduitate amisit
admirationem: itaque servavit sibi Deus inusitata quaedam quae
faceret, ut tamquam dormientes homines ad se colendum mirabiliter
excitaret; propter quod sequitur et manifestavit gloriam suam.
Alcuinus. Quia ipse est rex gloriae, qui sicut dominus elementa
mutabat. Chrysostomus. Et hoc quantum ex parte sua: etsi vero tunc
multi non cognoverunt, sed tamen omnes postea erant miraculum
audituri. Sequitur et crediderunt in eum discipuli eius: hi enim
debebant credere et facilius, et cum diligentia attendere his quae
fiebant. Augustinus de Cons. Evang. Sed si tunc in eum
crediderunt, nondum erat discipuli cum ad nuptias vocati sunt; sed
illo more locutionis hoc dictum est quo loquimur cum dicimus apostolum
Paulum in Tharso Ciliciae natum: neque enim tunc iam erat
apostolus. Ita discipulos Christi invitatos ad nuptias cum audimus,
non iam discipulos, sed qui futuri erant discipuli intelligere
debemus. Augustinus. Illa autem mysteria quae in isto miraculo
domini latent, videte. Oportebat impleri in Christo quae de illo
scripta erant. Illa erat aqua; fecit autem de aqua vinum, cum
aperuit eis sensum, et exposuit Scripturas: sic enim sapit quod non
sapiebat, et inebriat quod non inebriabat. Beda. Apparente enim
domino in carne, vinosa legalis sensus suavitas paulatim coeperat ob
carnalem Pharisaeorum interpretationem a prisca sua virtute deficere.
Augustinus. Si autem iussisset aquam effundi, et ipse mitteret vinum
ex occultis creaturae finibus, videretur Scripturas veteres
improbasse. Cum autem ipsam aquam convertit in vinum, ostendit nobis
quod et Scriptura vetus ab ipso est: nam iussu ipsius impletae sunt
hydriae. Sed nihil sapit illa Scriptura, si non ibi Christus
intelligatur. Novimus autem legem ex quibus temporibus narret, idest
ab exordio mundi; inde usque ad hoc tempus quod nunc agimus, sexta
aetas est: nam prima aetas computatur ab Adam usque ad Noe, secunda
a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad David, quarta a
David usque ad transmigrationem Babylonis, quinta usque ad Ioannem
Baptistam, sexta inde usque ad finem saeculi. Sex ergo illae hydriae
sex aetates significant, quibus non defuit prophetia. Impletae sunt
prophetiae, plenae sunt hydriae. Quid est autem quod capiebant
metretas binas vel trinas? Si trinas tantum diceret, non curreret
animus noster nisi ad mysterium Trinitatis. Sed forte nec sic debemus
inde sensum avertere, quia dixit binas vel trinas: quia nominato patre
et filio, consequenter et spiritus sanctus intelligendus est. Oportet
enim intelligi caritatem invicem patris et filii, quod est spiritus
sanctus. Sed est et alius intellectus non praetermittendus: binae
enim metretae intelliguntur in duobus generibus hominum, idest Iudaeis
et Graecis; tres autem propter Noe tres filios significandos.
Alcuinus. Ministri autem sunt doctores novi testamenti, qui
Scripturas aliis sacras spiritualiter interpretantur; architriclinus
autem est aliquis legisperitus, ut Nicodemus, Gamaliel, Saulus.
Dum ergo talibus Evangelii verbum committitur, quod in littera legis
occultabatur, quasi vinum de aqua factum architriclino propinatur. Et
bene in domo nuptiarum tres ordines discumbentium describuntur: quia
Ecclesia tribus ordinibus fidelium constat: coniugatorum,
continentium et doctorum. Optimum autem vinum Christus usque adhuc
servavit, idest Evangelium usque ad sextam aetatem distulit.
|
|