|
Chrysostomus in Ioannem. Quoniam autem paulo post dominus
Hierosolymam ascensurus erat, Capharnaum adiit, ut non ubique
fratres et matrem secum trahat; unde dicitur post haec descendit
Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius; et
ibi manserunt non multis diebus. Augustinus in Ioannem. Hic est
autem dominus Deus noster excelsus, ut nos faceret; humilis, ut nos
reficeret; ambulans inter homines, patiens humana, abscondens
divina. Ecce habet matrem, habet fratres, habet et discipulos.
Inde fratres unde matrem. Fratres enim Scriptura nostra appellare
consuevit non eos solos qui nascuntur ex eodem utero aut ex eodem
patre; sed ex eodem gradu, velut compatrueles aut consobrinos. Unde
ergo fratres domino? Num enim Maria iterum peperit? Absit: inde
coepit dignitas virginum. Abraham patruus erat Lot, et Iacob Laban
Syrum habebat avunculum; et utrique dicti sunt fratres. Alcuinus.
Fratres ergo domini dicuntur cognati Mariae vel Ioseph, non filii
Mariae vel Ioseph: quia non solum beata virgo, sed etiam Ioseph
testis castitatis eius ab omni actione coniugali immunis permansit.
Augustinus de Cons. Evang. Quod vero dicit et discipuli eius,
incertum est utrum iam illi adhaeserant etiam Petrus, et Andreas, et
filii Zebedaei. Matthaeus enim primo narrat quod venerit et
habitaverit in Capharnaum, et postea quod eos de navibus piscantes
vocaverit. An forte Matthaeus quod praetermiserat recapitulavit?
Quia sine ulla consequentis temporis differentia dixit: ambulans iuxta
mare Galilaeae, vidit duos fratres, an potius alii discipuli
fuerunt? Scriptura enim evangelica et apostolica non solum illos
duodenos appellat discipulos eius, sed omnes qui in Deum credentes ad
regnum caelorum magisterio eius erudiebantur. Illud etiam requirendum
est, quomodo hic dicit, antequam Ioannes Baptista missus esset in
carcerem, Iesum venisse in Galilaeam: cum Matthaeus dicat: cum
autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam:
similiter etiam et Marcus. Lucas etiam nihil quidem dicit de tradito
Ioanne: sed post Baptismum et tentationem Christi dicit eum iisse in
Galilaeam, sicut illi duo. Unde intelligitur tres Evangelistas non
Ioanni Evangelistae contraria narrasse, sed praetermisisse primum
domini adventum in Galilaeam posteaquam baptizatus est, quando illic
aquam convertit in vinum. Eusebius Eccles. Hist. Cum enim trium
Evangeliorum ad Ioannem Evangelistam notitia pervenisset, probasse
quidem dicitur fidem et veritatem dictorum; deesse tamen vidit aliqua,
et ea maxime quae primo praedicationis suae tempore dominus gesserat:
certum est enim quod in superioribus tribus Evangeliis haec videntur
sola contineri quae in eo gesta sunt anno quo Ioannes Baptista vel
inclusus est in carcere, vel punitus. Et ideo rogatus dicitur
Ioannes apostolus ut ea quae praeterierant priores ante traditionem
Ioannis, salvatoris gesta conscriberet. Unde si quis diligenter
consideret, inveniet Evangelia non dissonare; sed alterius temporis
gesta esse quae scribit Ioannes, alterius vero quae ceteri.
Chrysostomus in Ioannem. Neque enim in Capharnaum miraculum ullum
tunc operatus est: qui enim civitatem habitabant illam, non sane se
habebant ad Christum, sed erant valde corrupti: ideo tamen accedit et
parum ibi trahit tempus propter eum qui ad matrem erat honorem. Beda.
Ideo etiam non multis diebus ibi manserunt, propter festum Paschae,
quod iam appropinquabat; unde sequitur et prope erat Pascha
Iudaeorum. Origenes in Ioannem. Sed quid intendit ibi appositio
Iudaeorum? Non enim nationis alterius Paschae solemnitas fuerat.
Forsan vero quia quoddam est Pascha humanum eorum qui procul a
proposito Scripturae celebrant illud, quoddam vero divinum et verum,
quod in spiritu et veritate perficitur. Ad distinctionem ergo divini
dicitur Iudaeorum. Sequitur et ascendit Hierosolymam. Alcuinus.
Bis in Evangeliis legitur Iesum ascendisse Hierosolymam: semel in
primo anno praedicationis, dum adhuc Ioannes non erat missus in
carcerem; de hoc ascensu nunc agitur; et iterum illo anno quo erat
passurus. Dedit autem nobis exemplum dominus quanta cura divinis subdi
debeamus imperiis. Si enim ipsa Dei filius decreta legis a se data
implebat, celebrans solemnitates cum ceteris hominibus, quanto studio
bonorum operum servi debent solemnitates et praevenire et celebrare?
Origenes. Mystice autem, cum facta est nuptiarum praeparatio in
Cana Galilaeae, descendit una cum matre, fratribus et discipulis in
Capharnaum, quae interpretatur ager consolationis. Oportebat enim
post vini alacritatem, ad agrum consolationis, una cum matre et
discipulis ascendere salvatorem, consolaturum in futuris fructibus et
in agrorum multitudine suscipientes disciplinam eius, et animam quae
illum spiritu sancto concepit, et iuvandos ibi. Sunt enim quidam
fructificantes, ad quos dominus ipse descendit una cum verbi ministris
atque discipulis, adiuvans huiusmodi praesente matre sua. Videntur
autem qui Capharnaum ducti sunt, non capere diuturnam apud se Iesu
praesentiam: quoniam illuminationem quae de pluribus dogmatibus est,
inferioris consolationis agellus non capit, cum paucorum capax
existat. Alcuinus. Vel Capharnaum villa pulcherrima est, et
significat mundum, in quem verbum patris descendit. Beda. Non
multis autem diebus ibi mansit, quia parvo in hoc mundo tempore cum
hominibus conversatus est. Origenes. Est autem Hierosolyma civitas
regis magni, velut ipse salvator ait, ad quam nullus eorum qui manent
in terris conscendit nec ingreditur: sed quaelibet anima quae naturalem
obtinet celsitudinem et acumen intelligibilium perspicuum, eius
civitatis est incola, ad quam solus Iesus ascendisse dicitur.
Videntur tamen post discipuli fore praesentes dum recolunt zelus domus
tuae comedit me; sed quasi in quolibet discipulorum Iesus ascendit.
|
|