|
Beda super Matth. Dominus Ierusalem adveniens, continuo templum
oraturus addit, nobis dans exemplum ut quocumque properamus, domum
Dei primo ingrediamur, dominum deprecaturi; unde dicitur et invenit
in templo vendentes boves et oves et columbas. Augustinus in
Ioannem. Sacrificia enim illi populo pro eius carnalitate talia data
sunt, quibus teneretur ne ad idola deflueret; et immolabant boves et
oves et columbas. Beda. Sed quia de longinquo properantes quae iussa
sunt immolari domino, secum ferre non poterant, eorum pretia
deferebant: unde nacta occasione, haec animalia in templo Scribae et
Pharisaei vendi instituerunt, ut venientes emerent et offerrent,
eademque oblata ipsi aliis venderent; et sic sua lucra accumularent.
Unde et nummularii ad hoc sedebant ad mensam, ut inter emptores
venditoresque hostiarum prompta esset pecunia: unde subditur et
nummularios sedentes. Dominus autem nolens aliquid in domo sua
terrenae esse negotiationis, neque eius quae honesta putaretur,
negotiatores omnes expulit foras. Augustinus. Et qui flagellandus
erat ab eis, prior illos flagellavit; unde sequitur et cum fecisset
quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo. Theophylactus.
Neque solum eos eiecit qui vendebant et emebant, sed etiam res eorum;
unde subditur oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes, et
mensas evertit, scilicet nummularias, quae erant quasi vasa
denariorum. Origenes. Consideremus autem, ne forte enorme videatur
quod Dei filius captis funiculis parat sibi flagellum ad eiciendum de
templo. Unum tamen refugium ad horum responsionem relinquitur divina
potestas Iesu, ut cum volebat posset iracundiam hostium suffocare,
quamvis essent innumeri, et sedare mentium turbines: dominus enim
dissipat cogitationes gentium. Praesens autem historia in nullo
minorem potestatem praetendit his quae ab eo miraculosius edita sunt:
quinimmo constat hanc maiorem demonstrare potentiam miraculo quo aqua
conversa est in vinum: eo quod illic inanimata subsistit materia, hic
vero tot millium hominum domantur ingenia. Augustinus de Cons.
Evang. Manifestum est autem non semel, sed iterato hoc factum esse a
domino. Sed illud primum commemoratur hic a Ioanne, istud ultimum a
ceteris tribus. Origenes. Et Ioannes quidem hic dicit quod expulit
vendentes de templo; Matthaeus autem ait quoniam expulit vendentes et
ementes. Multo autem maior numerus erat ementium quam vendentium;
quorum expulsio transcendebat dignitatem eius qui reputabatur filius
carpentarii; nisi quod divina potestate sibi omnes subiecit, ut dictum
est. Beda. Commendatur autem in hac lectione utraque Christi
natura: humana quidem, in hoc quod matrem comitem habuisse
perhibetur; divina vero, in hoc quod verus Dei filius demonstratur;
sequitur enim et his qui vendebant columbas dixit: auferte ista hinc,
et nolite facere domum patris mei domum negotiationis. Chrysostomus in
Ioannem. Ecce patrem vocat, et non irascuntur: aestimant enim
simpliciter eum dicere; sed quia postea apertius loquebatur, ut solam
repraesentaret parilitatis intelligentiam, propterea saeviebant. Et
Matthaeus quidem dicit quod eiciens eos dicebat: nolite facere domum
meam speluncam latronum: illud enim fecit ad passionem veniens, ideo
durioribus sermonibus utebatur; hoc autem in principio signorum fecit;
unde non ita aspera, sed remissa quodammodo increpatione utitur.
Augustinus. Ecce templum illud figura adhuc erat, et eiecit inde
dominus omnes qui ad nundinas venerant. Et quae ibi vendebant? Quae
opus habebant homines in sacrificio illius temporis. Quid si ibi
ebriosos inveniret? Si negotiationis non debet fieri domus Dei,
potationis fieri debet? Chrysostomus. Sed cuius gratia tali
vehementia Christus usus est? Quia enim in sabbato curaturus erat,
et multa facturus quae videbantur eis esse legis transgressio, ut non
videatur Deo contrarius, hoc cum periculo fecit, dans intelligere
quod qui periculis se exponit pro bono ornatu domus, dominum domus non
contemnit: et ideo, ut ostenderet sui consonantiam ad Deum, non
dixit: domum sanctam, sed domum patris mei. Et propter hoc etiam
subditur recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est: zelus
domus tuae comedit me. Beda. Discipuli enim videntes in eo hunc
ferventissimum zelum, recordati sunt quia zelo domus patris salvator
eiecit impios de templo. Alcuinus. Zelus, cum in bono accipitur,
est quidam fervor animi, quo mens relicto humano timore pro defensione
veritatis accenditur. Augustinus. Comeditur ergo zelus domus Dei,
qui omnia quae videt ibi perversa cupit emendare: et si emendare non
potest, tolerat et gemit. Si ergo in domo tua ne quid perversum fiat
satagis, in domo Dei, ubi salus proposita est, debes pati, quantum
in te est, si quid perversi videris? Amicus est? Admoneatur
leniter; uxor est? Severissime frenetur; ancilla est? Etiam
verberibus compescatur. Fac quicquid potes pro persona quam portas.
Alcuinus. Mystice autem quotidie Deus spiritualiter suam Ecclesiam
intrat, et qualiter ibi unusquisque conversetur attendit. Caveamus
ergo ne in Ecclesia Dei fabulis, vel risibus, vel odiis, vel
cupiditatibus vacemus, ne improvisus veniens nos flagellet, et de
Ecclesia sua eiciat. Origenes in Ioannem. Possibile enim est
Hierosolymitanum quoque delicto subiacere, et capacissimos deviare:
quod nisi post delictum citissime convertantur, capacitatem amittunt.
Invenit igitur in templo, idest in sacris, vel in enuntiatione
ecclesiastici sermonis, quosdam qui patris domum, domum negotiationis
constituebant, qui scilicet venales exponunt boves, quos oportet
servare ad aratrum, ne retrocedentes non disponantur ad regnum Dei;
qui etiam praeferunt mammonam iniquitatis ovibus, ex quibus habent
ornatus materiam; qui etiam solertiam columbarum privata qualibet
amaritudine vilipendunt. Cum ergo hos invenerit salvator in domo
sacrata, facto de funiculis flagello fugat illos una cum venalibus
ovibus et bobus suis, et spargit aeris pondera velut indigna in domo
Dei retineri, subvertitque constitutas tabulas in animabus avarorum,
et mandat ne ulterius in domo Dei columbae vendantur. Arbitror autem
et exemplum ipsum statuisse per praedicta secretius, ut intelligamus
per hoc, si quid agi debeat erga sacram illam oblationem a
sacerdotibus, non debere ritu sensibilium oblationum agi, nec legem
observari debere, ut carnales Iudaei volebant: nam Iesu propellente
boves et oves, iubente auferri columbas, quae ut plurimum offerebantur
iuxta consuetudinem Iudaeorum, et subvertente mensas materialium
nummorum non expresse, sed figuraliter continentium divinas
impressiones, ea scilicet quae secundum legis Scripturam videbantur
honesta, et utente eo in plebem flagellis, dissolvenda et dispergenda
haec erant, translato regno ad eos qui ex gentibus crediderunt.
Augustinus. Vel vendentes in Ecclesia sunt qui quae sua sunt
quaerunt, non quae Iesu Christi. Venale habent totum, quia volunt
redimi. Simon ideo volebat emere spiritum sanctum, quia vendere
volebat: erat enim de illis qui columbas vendunt: etenim in columba
apparuit spiritus sanctus: columba autem non est venalis; gratis
datur, quia gratis vocatur. Beda. Vendunt igitur columbas qui
acceptam spiritus sancti gratiam non gratis, ut praeceptum est, sed ad
praemium dant; qui manuum impositionem, qua spiritus sanctus
accipitur, etsi non in quaestum pecuniae, ad vulgi tamen favorem
tribuunt; qui sacros ordines non ad vitae meritum, sed ad gratiam
largiuntur. Augustinus. Boves autem intelliguntur apostoli et
prophetae, qui nobis Scripturas sacras dispensaverunt. Qui ergo
ipsis Scripturis fallunt populos a quibus quaerunt honores, vendunt
boves, vendunt et oves, idest ipsas plebes, et cui vendunt, nisi
Diabolo? Quidquid enim de unica Ecclesia praeciditur, quis tollit
nisi leo rugiens? Beda. Vel oves sunt opera munditiae et pietatis.
Vendunt ergo oves qui humanae gratia laudis pietatis exercent. Nummos
mutuo dant in templo qui aperte terrenis rebus in Ecclesia deserviunt.
Domum etiam domini faciunt domum negotiationis, non solum hi qui
propter sacros ordines pretium pecuniae vel laudis vel honoris
quaerunt; verum etiam hi qui gradum vel gratiam spiritualem, quam in
Ecclesia domino largiente perceperunt, non simplici intentione, sed
cura humanae retributionis exercent. Augustinus. Signum autem
quoddam nobis ostendit dominus, quod fecit flagellum de resticulis, et
inde negotiationem in templo facientes flagellavit. Etenim unusquisque
in peccatis suis restem sibi texit, dum peccata addit peccatis.
Quando ergo aliquid patiuntur homines propter iniquitates suas,
agnoscant quia dominus facit flagellum de resticulis, et adhuc admonet
eos ut mutent se: nam si se non mutaverint, audient in fine: ligate
illi manus et pedes. Beda. Facto igitur de funiculis flagello,
illos eiecit de templo: quia de parte sortis sanctorum eiciuntur qui
inter sanctos positi, vel ficte bona, vel aperte faciunt opera mala.
Oves quoque et boves eiecit: quia talium vitam pariter et doctrinam
ostendit esse reprobam. Nummulariorum quoque effudit aes, et mensas
subvertit; quia damnatis in fine reprobis, etiam ipsarum quas
dilexerunt rerum tollet figuram. Venditionem columbarum de templo
auferri praecepit: quia gratia spiritus, quae gratis accipitur,
gratis dari debet. Origenes. Potest etiam per templum intelligi
anima studiosi, propter inhabitans verbum Dei, in qua ante doctrinam
Iesu constiterant terrestres et bestiales motus. Signum autem
terrestrium motuum bos est, quoniam est agri cultor; insensatorum
autem motuum ovis, quod est pluribus animalibus irrationalius; levium
vero atque inconstantium mentium signum est columba; eorum vero qui
boni videntur, signa sunt aera, quae Christus verbo doctrinae
expellit, ut non ultra domus patris eius sit forum.
|
|