|
Theophylactus. Quia Iudaei videbant Iesum talia facere cum
potestate multa, et dicentem nolite facere domum patris mei, domum
negotiationis: signum ab eo petunt; unde dicitur responderunt ergo
Iudaei, et dixerunt ei: quod signum ostendis nobis, quia haec
facis? Chrysostomus in Ioannem. Sed numquid signa opus erant ut ea
quae male fiebant cessare faceret? Nonne zelum talem accipere pro domo
Dei maximum signum virtutis erat? Non autem illius prophetiae
meminerant; sed signum petebant, simul quidem de suo turpi lucro
impedito dolentes, simul autem et per hoc prohibere eum volentes:
opinantur enim eum aut provocare ad miracula, aut cessare ab his quae
fiebant. Propterea non dat eis signum, sicut et petentibus signum
respondit dicens: generatio mala et adultera signum quaerit, et signum
non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. Sed tunc quidem
manifestius, nunc autem obscurius respondet idem. Non autem is utique
qui non petentes praeoccupat, et signa dat, hic petentes avertisset,
nisi mentem eorum cognovisset dolosam; sequitur enim et dixit eis:
solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Beda. Quia
enim signum quaerebant a domino, quare solita commercia proicere
debuerit ex templo; respondit: quia ipsum templum significabat templum
corporis sui, in quo nulla prorsus esset alicuius macula peccati;
quasi dicat: sicut inanimatum templum a vestris commerciis
sceleribusque mea expio potestate, ita et hoc corporis mei templum,
cuius istud gestat figuram, vestris manibus dissolutum, tertia die
resuscitabo. Theophylactus. Nequaquam tamen illos ad homicidium
provocat dicens solvite; sed hoc eis affectantibus, non sibi esse
absconditum demonstrat. Audiant autem Ariani, quomodo dominus mortis
destructor dixit excitabo, virtute videlicet propria. Augustinus in
Ioannem. Resuscitavit eum quidem et pater, cui dicit: excita me,
et reddam illis. Sed quid fecit pater sine verbo? Quomodo ergo eum
pater resuscitat, sic et filius resuscitavit: quia filius dixit: ego
et pater unum sumus. Chrysostomus. Propter quid autem signum
resurrectionis dat eis? Quoniam scilicet hoc maxime erat quod
ostendebat eum non esse hominem purum, posse adversus mortem statuere
triumphum, et tyrannidem eius longam velociter dissolvere. Origenes.
Utraque autem, scilicet et corpus Iesu et templum, exemplar mihi
fore videntur Ecclesiae, eo quod ex vivis lapidibus construitur in
domum spiritualem, in sacerdotium sanctum, et propter illud: vos
estis corpus Christi et membra de membro. Quamvis autem dissolvi
lapidum videatur structura ac dissipari omnia ossa Christi
adversitatibus tribulationum; instaurabitur tamen templum, ac
resuscitabitur die tertia, quae in novo caelo et nova terra praesens
erit. Sicut enim illud Christi corpus sensibile crucifixum est ac
sepultum, et postea resurrexit; sic et totale sanctorum Christi
corpus concrucifixum est Christo: quilibet enim eorum in nullo alio
gloriatur nisi in cruce Christi, per quam ipse crucifixus est mundo.
Sed et consepultus est Christo et resurrexit cum eo, quia in quadam
novitate vitae ambulat. Sed secundum beatam resurrectionem nondum
surrexit; unde non scriptum est: tertia die restaurabo illud, sed in
tribus diebus: perficitur enim eius erectio in omnibus tribus diebus.
Theophylactus. Iudaei enim de inanimato templo putantes eum hoc
dicere, deridebant eum; unde sequitur dixerunt ergo Iudaei:
quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus
diebus excitabis illud? Alcuinus. Et notandum, quod non de prima
aedificatione, quae a Salomone septem annis perfecta est, sed de
reaedificatione, quae facta est sub Zorobabel per quadraginta et sex
annos impedientibus inimicis respondebant. Origenes. Vel dicit
aliquis, quadraginta et sex annorum exsurgere computum, ex quo David
allocutus est Nathan prophetam consulens de constructione templi, ex
tunc satagens ad congregandam materiam templi. Animadverte vero si
possibile est quadragenarium numerum statui erga templum propter quatuor
elementa mundi, ac senarium propter hoc quod homo sexto die creatus
est. Augustinus de Trin. Vel hic numerus perfectioni dominici
corporis apte congruit; quadragies enim sexies seni fiunt ducenta
septuaginta sex; qui numerus dierum complet novem menses et sex dies.
Ipsa autem perfectio corporis domini tot diebus ad partum producta
comperitur, sicut a maioribus traditum suscipiens Ecclesiae custodit
auctoritas. Octavo enim Kalendas Aprilis conceptus creditur, quo et
passus; natus autem traditur octavo Kalendas Ianuarii. Ab illo ergo
die usque ad istum computati ducenti septuaginta sex reperiuntur dies,
qui senarium numerum quadragies sexies habent. Augustinus Lib. 83
quaest. Dicitur etiam conceptio humana sic procedere, et perfici
primis sex diebus, quasi lactis habeat similitudinem, sequentibus
novem diebus convertatur in sanguinem, deinde duodecim diebus
solidetur, reliquis decem et octo diebus formetur usque ad perfecta
lineamenta omnium membrorum; et in reliquo tempore usque ad tempus
partus magnitudine augeatur. Sex autem et novem et duodecim et decem
et octo in unum coacti, fiunt quadraginta quinque: addito ergo uno
fiunt quadraginta sex; qui si fuerint multiplicati per ipsum senarium
numerum, qui huius ordinationis caput tenet, fiunt ducenti septuaginta
sex, idest novem menses, et sex dies. Non ergo absurde quadraginta
sex annis dicitur fabricatum esse templum, quod corpus eius
significabat; ut quot anni fuerint in fabricatione templi, tot dies
fuerint in corporis dominici perfectione. Augustinus in Ioannem.
Vel aliter. Quia dominus noster de Adam corpus accepit, non de
Adam peccatum traxit; templum corporeum inde sumpsit, non
iniquitatem, quae de templo pellenda est. Si autem facias quatuor
nomina Graeca, anatoli, quod est oriens, dysis, quod est occidens,
Arctos, quod est Septemtrio, mesembria, quod est meridies, capita
verborum Adam habent. A quatuor enim ventis dominus collecturum se
dicit electos suos cum venerit ad iudicium. Habent autem litterae
nominis Adam numerum secundum Graecos; et ibi invenitur
quadragintasex annis aedificatum templum. Habet enim Adam alpha,
quod est unum; et delta, quod quatuor; et alpha, quod est unum; et
mi, quod est quadraginta: et sic habet quadragintasex. Sed Iudaei,
quia caro erant, carnalia sapiebant; ille spiritualiter loquebatur,
et de quo templo diceret, per Evangelistam nobis aperuit; sequitur
enim ille autem dicebat de templo corporis sui. Theophylactus. Ex
hoc autem Apollinarius contradictionem sumit, volens ostendere, quod
caro Christi esset inanimata, eo quod templum sit inanimatum: ergo
carnem Christi et lapidem et lignum facies, quia ex his templum
consistit. Si autem quod dicitur: anima mea turbata est; et:
potestatem habeo ponendi animam meam; nequaquam de anima rationali dici
dixeris; ubi pones illud: in manus tuas, domine, commendo spiritum
meum? Non enim hoc de anima irrationali intelligere poteris: neque
quod dicitur: non derelinques animam meam in Inferno. Origenes.
Ideo autem corpus domini templum intelligitur, quia sicut templum
gloriam Dei continebat habitantem in ipso, sic corpus Christi
repraesentans Ecclesiam, unigenitum continet, qui est imago Dei et
gloria. Chrysostomus in Ioannem. Duo autem erant quae obstabant
discipulis ne interim intelligerent: unum ipsa resurrectio; alterum
vero, quod maius erat, scilicet quod Deus erat qui in illo corpore
habitabat; quod dominus occulte ostenderat, dicens solvite templum
hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Et ideo subditur cum ergo
resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat
de corpore suo, et crediderunt Scripturae, et sermoni quem dixit
Iesus. Alcuinus. Ante resurrectionem enim non intelligebant
Scripturas, quia nondum acceperant spiritum sanctum; sed in die
resurrectionis apparens dominus aperuit discipulis sensum ut
intelligerent quae de ipso scripta erant in lege et prophetis; et tunc
crediderunt Scripturae prophetarum, qui praedixerunt Christum tertia
die resurrecturum, et sermoni quem dixit Iesus solvite templum hoc.
Origenes in Ioannem. Secundum anagogem vero, complementum fidei
attingemus in magna resurrectione totius corporis Iesu, idest
Ecclesiae eius; cum fides quae est ex specie, multum differat ab ea
quae est per speculum in aenigmate.
|
|