|
Beda. Superius Evangelista narravit quid dominus Ierusalem
adveniens gesserit; nunc vero eodem Hierosolymis commorante, quid ab
aliis erga eum actum fuerit refert; unde dicitur cum autem esset
Hierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine
eius, videntes signa quae faciebat. Origenes. Respiciendum autem
quomodo ex signis eius plerique videntes credebant in eum. Non enim
dicitur prodigia fecisse Hierosolymis, nisi forte, cum facta sint,
in Scripturis non habeantur. Animadverte vero si possibile est in
miraculis deputari quod fecerit flagellum ex funiculis, et cunctos ex
templo propulerit. Chrysostomus in Ioannem. Prudentiores autem
fuerant discipuli, qui ad Christum accesserant, non propter signa sed
propter doctrinam; nam grossiores quidem per signa trahuntur,
rationabiliores vero per prophetias seu doctrinam; unde subditur ipse
autem Iesus non credebat semetipsum eis. Augustinus in Ioannem.
Quid sibi vult hoc illi credebant in nomine eius, et ipse Iesus non
credebat semetipsum eis? An forte non credebant ei, et fingebant se
credidisse? Sed non diceret Evangelista multi crediderunt in nomine
eius. Magna ergo res et mira. Credunt homines in Christum, et
Christus non se credit hominibus, praesertim quia filius Dei est, et
utique volens passus est, et si nollet, nunquam pateretur. Sed tales
sunt omnes catechumeni. Si dixerimus catechumeno: credis Christo?
Respondet: credo, et signat se. Si interrogemus eum: manducas
carnem filii hominis? Nescit quid dicimus, quia Iesus non se
credidit ei. Origenes in Ioannem. Vel dicendum, quod Iesus non se
credidit credentibus in nomine eius, et non in illum. In illum enim
credunt qui angustam viam vadunt ducentem ad vitam: qui autem credunt
signis, non in eum, sed in nomine eius credunt. Chrysostomus. Vel
hoc dicit, quia non confidebat in eis ut in discipulis perfectis,
neque committebat eis omnia dogmata, ut iam firmiter fidelibus
fratribus: non enim intendebat exterioribus verbis, ad mentem eorum
intrans, et tempus opportunum manifeste sciens; unde sequitur eo quod
ipse nosset omnes, et quia opus non erat ut quis testimonium perhiberet
de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine. Scire enim ea quae
sunt in corde hominum, est Dei, qui solus corda plasmavit. Non
indiget ergo testibus, ut propriorum plasmatum mentem addiscat.
Augustinus. Plus etiam noverat artifex quid esset in opere suo, quam
ipsum opus quid esset in semetipso. Nam et Petrus non noverat quid in
ipso esset quando dixit: tecum ero usque ad mortem; sed dominus
noverat quid esset in homine, dicens: priusquam gallus cantet, ter me
negabis. Beda. Quapropter monemur ut nunquam de conscientia nostra
securi simus, sed semper solliciti formidemus: quia quod nos latet,
aeternum arbitrum latere non valet.
|
|