|
Chrysostomus in Ioannem. Quia iam transierat sabbatum in quo
impediebatur a lege, non potuit Maria Magdalene quiescere, sed venit
profundo diluculo, consolationem quamdam a loco sepulturae invenire
volens; unde dicitur una autem sabbati Maria Magdalene venit mane,
cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum. Augustinus de Cons.
Evang. Venit quidem Maria Magdalene, sine dubio ceteris mulieribus
quae domino ministraverant plurimum dilectione ferventior, ut non
immerito Ioannes solam commemoraret, tacitis eis qui cum illa
fuerant, sicut alii testantur. Augustinus in Ioannem. Una autem
sabbati est, quem iam diem dominicum propter domini resurrectionem mos
Christianus appellat, quem Matthaeus primam sabbati nominavit.
Beda. Dicitur ergo una sabbati, hoc est altera sive prima die post
sabbatum. Theophylactus. Vel aliter. Hebdomadae dies Iudaei
sabbatum nominabant, unam autem ex sabbati diebus primam. Futuri
autem saeculi exemplar est haec dies, quoniam futuri saeculi una dies
est nequaquam nocte interpolata: Deus enim ibi sol est, qui numquam
occidit. In hac igitur die dominus resurrexit, incorruptibilitatem
corporis assumens, sicut nos in futuro saeculo incorruptione induemur.
Augustinus de Cons. Evang. Quod autem Marcus dicit: valde mane
oriente iam sole, non repugnat ei quod hic dicitur: cum adhuc tenebrae
essent: die quippe surgente aliquae reliquiae tenebrarum tanto magis
extenuantur, quanto magis oritur lux. Nec sic accipiendum est quod
ait Marcus: valde mane orto iam sole, tamquam sol ipse iam videretur
super terram; sed potius, sicut dicere solemus eis quibus volumus
significare temporius aliquid faciendum, orto iam sole dicitur, idest
de proximo adveniente in has partes. Gregorius in Evang. Congrue
autem dicitur cum adhuc tenebrae essent. Maria enim auctorem omnium
quem carne viderat, mortuum quaerebat in monumento: et quia hunc
minime invenit, furatum credidit. Adhuc ergo erant tenebrae cum venit
ad monumentum. Sequitur et vidit lapidem revolutum a monumento.
Augustinus. Iam ergo factum erat quod solus Matthaeus commemorat de
terraemotu et lapide revoluto, conterritisque custodibus.
Chrysostomus. Surrexit quidem dominus, lapide et signaculis
sepulchro iniacentibus. Quia vero oportebat et alios certificari,
aperitur monumentum post resurrectionem, et ita creditur quod factum
est. Hoc denique et Mariam movit: videns enim lapidem sublatum, non
intravit neque prospexit, sed ad discipulos ex multo amore cum
velocitate cucurrit. Nondum autem de resurrectione noverat aliquid
manifestum, sed putabat translationem corporis esse factam. Glossa.
Et ideo cucurrit nuntiare discipulis, ut aut secum quaererent, aut
secum dolerent; et hoc est quod sequitur cucurrit ergo, et venit ad
Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem diligebat Iesus.
Augustinus in Ioannem. Ita se commemorare solet quod eum diligebat
Iesus, qui utique omnes, sed ipsum prae ceteris et familiarius
diligebat. Sequitur et dixit eis: tulerunt dominum de monumento, et
nescimus ubi posuerunt eum. Gregorius Moralium. Hoc autem dicens,
totum pro parte insinuat; solum quippe corpus domini quaesitura
venerat: et quasi totum dominum sublatum deplorat. Augustinus.
Nonnulli autem codices Graeci habent tulerunt dominum meum; quod
videri dictum potest propensiore caritatis vel famulatus affectu. Sed
hoc in pluribus codicibus quos in promptu habemus, non invenimus.
Chrysostomus. Evangelista vero non privavit mulierem hac laude, nec
verecundum existimavit quod ab ea prius addiscerent. Audientes ergo
illi, cum multo studio monumento insistunt. Gregorius in Evang.
Illi autem prae ceteris cucurrerunt, qui prae ceteris amaverunt,
videlicet Petrus et Ioannes; unde sequitur exiit ergo Petrus et ille
alius discipulus, et venerunt ad monumentum. Theophylactus. Sed si
quaeras quomodo astantibus custodibus venerunt ad monumentum, rudis
questio: quoniam postquam dominus resurrexit, et una cum terraemotu
affuit Angelus in sepulchro, recesserunt custodes, annuntiantes
Pharisaeis. Augustinus. Cum autem iam dixisset venerunt ad
monumentum, regressus est, ut narraret quomodo venerunt, atque ait
currebant autem duo simul: et ille alius discipulus praecucurrit citius
Petro, et venit prior ad monumentum, ubi ostendit quod ipse prior
venerit, sed tamquam de alio cuncta narrat. Chrysostomus in
Ioannem. Veniens autem considerat linteamina posita; unde sequitur
et cum se inclinasset, vidit posita linteamina. Nihil tamen ipse plus
perscrutatur, sed desistit; et hoc est quod subditur non tamen
introivit. Petrus vero ut fervidus introiens universa inspexit
diligenter, et amplius vidit; unde sequitur venit ergo Simon Petrus
sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
et sudarium quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus
positum, sed separatim involutum in unum locum: quod erat
resurrectionis signum. Neque enim, si quidem eum transtulissent,
corpus eius denudassent; neque si furati essent, huius rei fuissent
solliciti, ut levarent sudarium et involverent et ponerent in unum
locum seorsum a linteaminibus, sed simpliciter ut se habebat
suscepissent corpus. Ideo enim Ioannes praemiserat quoniam sepultus
est cum myrrha, quae conglutinat corpori linteamina, ut non decipiaris
ab his qui dicunt eum furto sublatum esse. Non enim ita insensatus
esset qui furaretur, ut circa rem superfluam tantum studium
consumeret. Post Petrum autem et Ioannes introivit; unde sequitur
tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad
monumentum, et vidit et credidit. Augustinus in Ioannem. Nonnulli
putant hoc Ioannem credidisse quod Iesus resurrexerit; sed quod
sequitur, hoc non indicat. Vidit ergo inane monumentum, et credidit
quod dixerat mulier; nam sequitur nondum enim sciebant Scripturam quia
oportebat eum a mortuis resurgere. Non ergo eum credidit resurrexisse
quem nesciebat oportere resurgere. Quando autem ab ipso domino
audiebant, quamvis apertissime diceretur, consuetudine tamen audiendi
ab illo parabolas, non intelligebant, et aliquid aliud eum significare
credebant. Gregorius in Evang. Haec autem tam subtilis
Evangelistae descriptio a mysteriis vacare credenda non est. Per
Ioannem iuniorem synagoga, per seniorem vero Petrum Ecclesia gentium
designatur: quia etsi ad Dei cultum est prior synagoga quam Ecclesia
gentium, ad usum tamen saeculi prior est multitudo gentium quam
synagoga. Cucurrerunt autem simul, quia ab ortus sui tempore usque ad
occasum pari et communi via, etsi non pari et communi sensu,
gentilitas cum synagoga decucurrit. Venit synagoga prior ad
monumentum, sed minime intravit: quia legis quidem mandata percepit,
prophetias de incarnatione ac passione dominica audivit; sed credere in
mortuum noluit; venit autem Simon Petrus, et introivit in
monumentum: quia secuta posterior Ecclesia gentium, Christum Iesum
et cognovit carne mortuum, et viventem credidit Deum. Sudarium autem
capitis domini cum linteaminibus non invenitur: quia caput Christi
Deus, et divinitatis incomprehensibilia sacramenta ab infirmitatis
nostrae cognitione disiuncta sunt, eiusque potentia creaturae
transcendit naturam. Non solum autem separatim, sed involutum
inveniri dicitur: quia lintei quo involvitur, nec initium nec finis
aspicitur. Celsitudo autem divinitatis nec coepit esse nec desinit.
Bene autem additur in unum locum: quia in scissura mentium Deus non
est: et illi eius gratiam habere merentur qui se ab invicem per
sectarum scandala non dividunt. Sed quia solet per sudarium
laborantium sudor detergi, potest et sudarii nomine intelligi labor
Dei. Sudarium ergo quod super caput eius fuerat, seorsum invenitur,
quia ipsa redemptoris nostri passio longe a nostra passione disiuncta
est: quoniam ipse sine culpa pertulit quod nos cum culpa toleramus;
ipse sponte morti succumbere voluit, ad quam nos venimus inviti.
Postquam autem intravit Petrus, ingressus est et Ioannes: quia in
fine mundi ad redemptoris fidem etiam Iudaea colligetur.
Theophylactus. Vel aliter. Intellige Petrum activum et promptum;
Ioannem vero contemplativum et docilem rerum divinarum habuisse
peritiam. Plerumque autem praevenit contemplativus notitia et
docilitate; sed activus instantia fervoris et sedulitate praecedit
illius acumen, et prius inspicit divinum mysterium.
|
|