|
Gregorius in Evang. Maria autem Magdalene, quae fuerat in civitate
peccatrix, amando veritatem laverat lacrymis maculas criminis, cuius
mentem magna vis amoris accenderat, quae a monumento domini, etiam
discipulis recedentibus, non recedebat; dicitur enim abierunt ergo
iterum discipuli ad semetipsos. Augustinus in Ioannem. Idest, ubi
habitabant, et unde ad monumentum cucurrerant. Viris autem
redeuntibus, infirmiorem sexum in eodem loco fortior figebat affectus;
unde sequitur Maria autem stabat ad monumentum foris plorans.
Augustinus de Cons. Evang. Idest, ante illum saxei sepulchri
locum; sed tamen intra illud spatium quo iam ingressae fuerant: hortus
quippe illic erat. Chrysostomus in Ioannem. Ne mireris autem quod
Maria amare flebat ad sepulchrum, Petrus vero nihil tale passus est:
compassibile enim est muliebre genus et natura flebile. Augustinus in
Ioannem. Oculi igitur qui dominum quaesierant et non invenerant,
lacrymis vacabant, amplius dolentes, quod fuerat ablatus de monumento
quam quod fuerat occisus in ligno: quoniam magistri tanti, cuius vita
subtracta fuerat, nec memoria remanebat. Augustinus de Cons.
Evang. Viderat autem cum aliis mulieribus Angelum sedentem a dextris
super lapidem revolutum a monumento, ad cuius verba cum fleret,
prospexit in monumentum. Chrysostomus. Magnum enim ad mitigationem
est monumentum apparens. Vide denique eam, ut plus requiesceret, et
inclinantem se, et volentem locum videre ubi iacuit corpus; unde
sequitur dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum.
Gregorius in Evang. Amanti enim semel aspexisse non sufficit, quia
vis amoris intentionem multiplicat inquisitionis. Augustinus in
Ioannem. Nimium enim dolebat, nec suis nec discipulorum oculis
facile putabat esse credendum: an potius divino instinctu in animo eius
effectum est ut prospiceret? Gregorius. Quaesivit enim corpus, et
minime invenit; perseveravit ut quaereret: unde et contingit ut
inveniret, actumque est ut desideria dilata crescerent, et crescentia
caperent quod invenissent. Sancta enim desideria dilatione crescunt;
si autem dilatione deficiunt, desideria non fuerunt. Ista itaque,
quae sic amat, quae se ad monumentum quod prospexerat, iterum
inclinat: videamus quo fructu vis amoris in ea ingeminat opus
inquisitionis; sequitur enim et vidit duos Angelos in albis sedentes,
unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu.
Chrysostomus. Quia enim non erat excelsa mulieris mens ut ex sudariis
perciperet resurrectionem, Angelos videt in laeto habitu, ut et ipsa
a passione mitigetur. Augustinus. Quid est autem quod unus ad
caput, et alter ad pedes sedebat? An, quoniam qui Graece Angeli
dicuntur, Latine sunt nuntii, isto modo Christi Evangelium, velut
a capite usque ad pedes, ab initio usque in finem signabant esse
nuntiandum? Gregorius. Vel ad caput sedet Angelus cum per apostolos
praedicatur, quia in principio erat verbum; et quasi ad pedes sedet,
cum dicitur: verbum caro factum est. Possumus etiam per duos Angelos
duo testamenta agnoscere, quae dum pari sensu incarnatum et mortuum ac
resurrexisse dominum nuntiant quasi testamentum prius ad caput et
testamentum posterius ad pedes sedet. Chrysostomus. Angeli autem
apparentes nihil de resurrectione dicunt; sed paulatim in eum qui de
resurrectione est intrant sermonem. Quia enim mulier ultra
consuetudinem praeclarum habitum viderat, ne turbetur, audivit
compassionis vocem; unde sequitur dicunt ei illi: mulier, quid
ploras? Angeli lacrymas prohibebant, et futurum quodammodo gaudium
nuntiabant: ita enim dixerunt quid ploras? Ac si dicerent: plorare
noli. Gregorius. Ipsa enim sacra eloquia, quae nos in lacrymas
amoris excitant, easdem lacrymas consolantur, dum nobis redemptoris
nostri speciem repromittunt. Augustinus. At illa eos putans
interrogasse nescientes, causas prodit lacrymarum; unde sequitur dicit
eis: quia tulerunt dominum meum. Dominum suum vocat domini sui corpus
exanime, a toto partem significans; sicut omnes confitemur Iesum
Christum filium Dei sepultum, cum sola eius sepulta sit caro.
Sequitur et nescio ubi posuerunt. Haec erat causa maioris doloris,
quia nesciebat quo iret ad consolandum dolorem. Chrysostomus in
Ioannem. Nondum autem de resurrectione aliquid noverat, sed adhuc
translationem imaginabatur. Augustinus de Cons. Evang. Hic
intelligendi sunt surrexisse Angeli, ut etiam stantes viderentur,
sicut Lucas eos visos esse commemorat. Augustinus in Ioannem. Sed
hora iam venerat qua id quod nuntiatum quodammodo fuerat ab Angelis
flere prohibentibus, gaudium succederet flentibus; unde sequitur haec
cum dixisset, conversa est retrorsum. Chrysostomus. Sed quare ad
Angelos loquens, et nondum ab eis aliquid audiens, convertitur
retrorsum? Mihi videtur quod haec ea dicente, Christus post eam
apparuit, et Angeli considerantes dominatorem, et figura et
inspectione et motu confestim ostenderunt quoniam dominum viderunt; et
hoc est quod mulierem converti retrorsum fecit. Gregorius. Notandum
etiam quod Maria, quae adhuc de domini resurrectione dubitabat,
conversa retrorsum est ut videret Iesum, quia videlicet per eamdem
dubitationem suam quasi tergum in domini faciem miserat, quem
resurrexisse minime credebat. Sed quia amabat et dubitabat, videbat
et non agnoscebat eum; unde sequitur et vidit Iesum stantem, et non
sciebat quia Iesus esset. Chrysostomus. Angelis enim ut dominator
apparuit, mulieri vero non ita, ne eam ex prima visione stupefaceret:
non enim oportebat eam repente ad excelsa reducere, sed paulatim.
Sequitur dicit ei Iesus: mulier, quid ploras? Quem quaeris?
Gregorius. Interrogatur doloris causa, ut augeatur desiderium;
quatenus cum nominaret quem quaereret, in amorem eius ardentius
aestuaret. Chrysostomus. Et quia in communi figura apparuit,
aestimavit eum hortulanum esse; unde sequitur illa aestimans quia
hortulanus esset, dicit ei: domine, si tu sustulisti eum, dicito
mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam; hoc est: si propter timorem
Iudaeorum levasti eum, dicito mihi, et ego eum accipiam.
Theophylactus. Timebat enim ne Iudaei etiam in corpus saevirent
exanime; et ideo volebat in alio loco incognito illud transponere.
Gregorius. Forsitan autem nec errando haec mulier erravit, quae
Iesum hortulanum credidit. An non ei spiritualiter hortulanus erat,
qui in eius pectore per amoris sui vim semina virtutum virentia
plantabat? Sed quid est quod viso eo quem hortulanum credidit, cui
necdum dixerat quem quaerebat, ait: domine, si tu sustulisti eum?
Sed vis amoris hoc agere solet in animo, ut quem ipse semper cogitat,
nullum alium credat ignorare. Postquam autem eam dominus communi
vocabulo appellavit ex sexu, et agnitus non est, vocat ex nomine;
unde sequitur dicit ei Iesus: Maria; ac si dicat: recognosce eum a
quo recognosceris. Maria ergo, quia vocatur ex nomine, recognoscit
auctorem: quia et ipse erat qui quaerebatur exterius, et ipse qui eam
interius, ut quaereret, docebat; unde sequitur conversa illa dicit
ei: Rabboni (quod dicitur magister). Chrysostomus in Ioannem.
Sicut enim Iudaeis quandoque immanifestus erat et praesens; ita et
loquens cum volebat, seipsum notum faciebat. Qualiter autem conversam
dicit, cum Christus ad eam loqueretur? Mihi videtur quod dicente ea
ubi posuisti eum, conversa est ad Angelos, ut interrogaret cur
stupefacti essent. Deinde Christus vocans eam, convertit eam ad
seipsum, et per vocem manifestum seipsum fecit. Augustinus in
Ioannem. Vel quia prius conversa corpore, quod non erat putavit,
nunc corde conversa quod erat agnovit. Nemo autem calumnietur
mulierem, quod hortulanum dixerit dominum, et Iesum magistrum: ibi
enim honorabat hominem a quo beneficium postulabat; hic recolebat
doctorem, a quo discernere humana et divina discebat. Aliter ergo
dominum dixit: sustulerunt dominum meum; aliter autem: domine, si tu
sustulisti eum. Gregorius. Iam vero ab Evangelista non subditur
quid mulier fecit, sed ex eo innuitur quod audivit; sequitur enim
dicit ei Iesus: noli me tangere: in his namque verbis ostenditur,
quod Maria amplecti voluit eius vestigia quem recognovit. Sed cur
tangi non debeat, ratio quoque additur cum subiungitur nondum enim
ascendi ad patrem meum. Augustinus. Sed si stans in terra non
tangitur, sedens in caelo quomodo ab homine tangetur? Qui certe
antequam ascenderet, discipulis suis se obtulit tangendum, dicens:
palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, ut Lucas
testatur. Quis autem tam sit absurdus ut dicat, eum a discipulis
quidem, antequam ascendisset ad patrem, se voluisse tangi, a
mulieribus autem noluisse, nisi cum ascendisset ad patrem? Sed
leguntur etiam feminae post resurrectionem, antequam ad patrem
ascenderet, tetigisse Iesum, in quibus erat etiam ipsa Maria
Magdalena, narrante Matthaeo. Aut ergo hoc sic dictum est ut in
illa femina figuraretur Ecclesia de gentibus, quae in Christum non
credidit nisi cum ascendisset ad patrem; aut sic in se credi voluit
Iesus, hoc est sic se spiritualiter tangi, quod ipse et pater unum
sunt. Eius quippe intimis sensibus quodammodo ascendit ad patrem qui
sic in eo profecerit ut patri agnoscat aequalem. Quomodo autem haec
non carnaliter adhuc in eum credebat quem sicut hominem fiebat?
Augustinus de Trin. Tactus autem tamquam finem facit notionis;
ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in se, ut hoc quod
videbatur tantummodo putaretur. Chrysostomus. Vel aliter. Volebat
haec mulier adhuc cum Christo esse, sicut et ante passionem; et prae
gaudio nihil magnum excogitabat; quamvis caro Christi multo melior
facta fuerit resurgendo. Ab hac ergo intelligentia eam abducens,
dixit noli me tangere, ut cum multa reverentia ei loquatur: unde nec
discipulis apparet de reliquo cum eis conversans, ut reverentius ei
attendant. Dicens autem nondum enim ascendi, ostendit quoniam illuc
properat et festinat. Eum autem qui illuc debet abire, et non ultra
cum hominibus conversari, non oportebat cum eadem videre mente qua et
ante; et hoc manifestat consequenter dicens vade autem ad fratres
meos; et dic eis: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum
meum et Deum vestrum. Hilarius de Trin. Inter ceteras impietates
suas etiam hoc dicto domini uti solent haeretici, ut per id quod pater
eius pater eorum est, et Deus eius, Deus eorum est, in natura Dei
non sit. Sed in forma Dei manens formam servi assumpsit: et cum hoc
ad homines in servi forma Christus Iesus loquatur, non ambigitur quin
pater sibi ut ceteris sit ex ea parte qua homo est, et Deus sibi ut
cunctis sit ex ea natura qua servus est. Denique hunc eumdem sermonem
coepit dicens vade ad fratres meos. Fratres autem ex carne sunt Deo;
ceterum unigenitus Deus in unigeniti exceptione sine fratribus est.
Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Non ait: patrem nostrum, sed
patrem meum et patrem vestrum. Aliter ergo meum, aliter vestrum;
natura meum, gratia vestrum. Neque dixit: Deum nostrum, sed Deum
meum, sub quo ego homo, et Deum vestrum, inter quos et ipsum
mediator sum. Augustinus de Cons. Evang. Tunc ergo egressa est a
monumento, hoc est ab illo loco ubi erat horti spatium ante lapidem
effossum, et cum illa aliae quas secundum Marcum invaserat tremor et
pavor, et nemini, scilicet aliorum, quidquam dicebant; unde et hic
dicitur venit Maria Magdalene annuntians discipulis: quia vidi
dominum, et haec dixit mihi. Gregorius. Ecce humani generis culpa
ibi absconditur unde processit: quia enim in Paradiso mulier viro
propinavit mortem, a sepulchro mulier viris annuntiavit vitam; et
dicta sui vivificatoris narrat quae mortiferi serpentis verba
narraverat. Augustinus. Dum autem cum aliis veniret, tunc secundum
Matthaeum occurrit illis Iesus dicens: avete. Sic ergo colligamus
Angelorum collocutionem bis numero eas habuisse venientes ad
monumentum, et etiam ipsius domini: semel scilicet quando Maria
hortulanum putavit; et iterum cum eis occurrit in via, ut eas
repetitione firmaret: et sic venit Maria Magdalene annuntians
discipulis, non solum ipsa, sed et aliae quas Lucas commemorat.
Beda. Mystice autem Maria, quae interpretatur domina, illuminata,
illuminatrix, seu stella maris, significat Ecclesiam, quae
Magdalena, idest turrensis dicitur: nam Magdalon Graece, Latine
turris dicitur, propter illud quod dicitur in Psalmo 60, 4:
factus est mihi turris fortitudinis. In eo autem quod haec mulier
discipulis Christum resurrexisse nuntiavit, omnes monentur, maxime
quibus est commissum praedicandi officium, ut si quid ei caelitus
revelatum fuit, studiose proximis propinent.
|
|