|
Chrysostomus in Ioannem. Audientes discipuli quod Maria
annuntiavit, consequens erat ut aut discrederent, aut credentes
dolerent, quoniam eos non reputavit dignos sua visione. Haec igitur
recogitantes neque per unam diem dimisit pertransire; sed ex eo quod
sciebant iam suscitatum esse, videre sitientibus et timidis
existentibus, cum sero factum esset, ipsis astitit; unde dicitur cum
ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausae ubi
erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum. Beda. In hoc
infirmitas apostolorum monstratur, qui foribus clausis intus congregati
resident propter timorem Iudaeorum, quorum metu fuerant prius
dispersi. Venit Iesus, et stetit in medio. Ideo autem sero
apparuit, quia consequens erat tunc maxime eos timidos esse.
Theophylactus. Vel quia praestolabatur ut omnes convenirent. Ostiis
vero clausis, ut ostendat quia eodem modo resurrexit adiacente lapide
super monumentum. Augustinus. Nonnulli autem de hac re ita
moventur, ut pene periclitentur afferentes contra miracula divina,
praeiudicia ratiocinationum suarum; sic enim disputant: si corpus
erat, si hoc surrexit de sepulchro quod pependit in ligno, quomodo per
ostia clausa intrare potuit? Si comprehendis modum, non est
miraculum; ubi deficit ratio, ibi est fidei aedificatio. Augustinus
in Ioannem. Moli quidem corporis, ubi divinitas erat, ostia clausa
non obstiterunt: ille quippe non eis apertis intrare potuit quo
nascente virginitas matris inviolata permansit. Chrysostomus. Sed
mirabile est qualiter phantasma eum non aestimarunt. Sed hoc fuit quia
mulier praeveniens, in eis multam fidem operata est. Sed et ipse per
visum manifestum se eis ostendit, et voce eorum fluctuantem mentem
firmavit; unde sequitur et dixit eis: pax vobis; idest, ne
tumultuemini: in quo etiam commemorat verbum quod ante crucem dixerat:
pacem meam do vobis; et rursus: in me pacem habebitis. Gregorius.
Et quia ad illud corpus, quod videri poterat, fides intuentium
dubitabat, ostendit eis protinus manus et latus; unde sequitur et cum
hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Clavi enim manus
fixerant, lancea latus aperuerat: ibi ad dubitantium corda sananda
vulnerum sunt servata vestigia. Chrysostomus in Ioannem. Et quia
ante crucem eis dixerat: iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum,
hoc opere impletur; unde sequitur gavisi sunt discipuli viso domino.
Augustinus de Civ. Dei. Claritas, qua iusti fulgebunt sicut sol
in regno patris sui, in Christi corpore, cum resurrexit, ab oculis
discipulorum potius abscondita fuisse quam defuisse credenda est (non
enim eam ferret humanus atque infirmus aspectus), quando ille a suis
ita deberet attendi ut posset agnosci. Chrysostomus. Universa autem
haec eos ad fidem certissimam inducebant. Quia vero praelium
inexpugnabile habebant ad Iudaeos, rursus eis pacem annuntiat; unde
sequitur dixit eis ergo iterum: pax vobis. Beda. Iteratio
confirmatio est; sive ideo repetit, quia gemina est virtus caritatis;
vel quia ipse est qui fecit utraque unum. Chrysostomus. Simul quoque
demonstrat crucis efficaciam, per quam solvit omnia tristia, et
contulit omnia bona; et hoc est pax. Mulieribus autem supra
annuntiatum est gaudium, quia in tristitiis illud genus erat, et hanc
suscepit maledictionem, dicente domino: in dolore paries. Quia ergo
universa prohibentia sunt destructa, et directa sunt omnia, de reliquo
subdit sicut misit me pater, et ego mitto vos. Gregorius. Pater
quidem filium misit, qui hunc pro redemptione generis humani incarnari
constituit. Itaque dicitur sicut misit me pater, et ego mitto vos;
idest, ea caritate vos diligo, cum inter scandalum persecutorum
mitto, qua me caritate pater diligit, quem venire ad tolerandas
passiones fecit. Augustinus in Ioannem. Aequalem autem patri filium
novimus; sed hic verba mediatoris agnoscimus. Medium quippe se
ostendit dicendo: ille me, et ego vos. Chrysostomus. Sic igitur
elevavit eorum animum et ab his quae facta sunt et a dignitate
mittentis; et non adhuc deprecatio ad patrem fit, sed sua auctoritate
dat eis virtutem; unde sequitur haec cum dixisset, insufflavit, et
dixit eis: accipite spiritum sanctum. Augustinus de Trin. Flatus
ergo ille corporeus substantia spiritus sancti non fuit, sed
demonstratio per congruam significationem non tantum a patre, sed etiam
a filio procedere spiritum sanctum. Quis enim dementissimus diceret
alium fuisse spiritum quem sufflans dedit, et alium quem post
ascensionem suam misit? Gregorius in Evang. Cur autem prius in
terra discipulis datur, postmodum de caelo mittitur, nisi quod duo
sunt praecepta caritatis, dilectio videlicet Dei et dilectio proximi?
In terra datur spiritus, ut diligatur proximus; ex caelo datur
spiritus, ut diligatur Deus. Sicut ergo una est caritas et duo
praecepta; ita unus est spiritus et duo data; prius a consistente
domino in terra, postmodum datur ex caelo, quia proximi amore discitur
qualiter perveniri debeat ad amorem Dei. Chrysostomus. Quidam autem
dicunt quoniam non spiritum dedit, sed aptos eos ad susceptionem
spiritus per insufflationem construxit. Si enim Angelum videns
Daniel excessum mentis passus est, quid ineffabilem illam gratiam
suscipientes passi essent, nisi discipulos suos primitus instruxisset?
Nequaquam autem quis peccabit, dicens, tunc suscepisse eos quamdam
potestatem spiritualis gratiae non ut mortuos suscitent et miracula
faciant, sed ut dimittant peccata; unde sequitur quorum remiseritis
peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt eis.
Augustinus in Ioannem. Ecclesiae caritas, quae per spiritum sanctum
diffunditur in cordibus nostris, participum suorum peccata dimittit;
eorum autem qui non sunt eius participes, tenet; ideo postquam dixit
accipite spiritum sanctum, continuo de peccatorum remissione et
retentione subiecit. Gregorius. Sciendum vero est, quod hi qui
prius spiritum sanctum habuerunt, ut et ipsi innocenter viverent, et
in praedicatione quibusdam prodessent, idcirco hunc post resurrectionem
domini patenter acceperunt, ut prodesse non paucis, sed pluribus
possent. Libet ergo intueri, illi discipuli ad tanta onera
humilitatis vocati, ad quantum culmen gloriae sint perducti. Ecce non
solum de seipsis securi fiunt, sed etiam principatum superni iudicii
sortiuntur, ut vice Dei quibusdam peccata retineant, quibusdam vero
relaxent. Horum nunc in Ecclesia episcopi locum tenent, et solvendi
ac ligandi auctoritatem suscipiunt qui gradum regiminis sortiuntur.
Grandis honor, sed grave pondus istius est honoris. Durum quippe est
ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, iudex fiat vitae alienae.
Chrysostomus in Ioannem. Sacerdos enim etsi propriam bene
dispensaverit vitam, aliorum vero non cum diligentia curam habuerit,
cum perniciosis in Gehennam vadit. Scientes igitur periculi
magnitudinem, multam tribuite eis devotionem, etiam si non valde
nobiles fuerint. Non autem iustum est ab his qui in principatu
subiciuntur iudicari. Et si vita eorum fuerit valde detrectabilis, in
nullo laederis in his quae sunt eis commissa a Deo: non enim
sacerdos, sed neque Angelus aut Archangelus operari aliquid potest in
his quae sunt data a Deo, sed pater et filius et spiritus sanctus
omnia dispensant; sacerdos autem suam linguam et manum tribuit: non
enim iustum esset, propter alterius malitiam circa symbola nostrae
salutis laedi eos qui ad fidem veniunt. Omnibus autem discipulis
congregatis, solus Thomas deficiebat a dispersione quae iam facta
erat; unde dicitur Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur
Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus. Alcuinus. Didymus
Graece, Latine geminus vel dubius, propter dubium cor in credendo:
Thomas abyssus quia altitudinem divinitatis certa fide penetravit.
Gregorius. Non autem casu gestum est ut electus ille discipulus tunc
deesset: egit namque miro modo superna clementia ut discipulus
dubitans, dum in magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis
vulnera sanaret infidelitatis. Plus enim nobis infidelitas Thomae ad
fidem quam fides credentium discipulorum profuit: quia dum ille ad
fidem palpando reducitur, nostra mens omni dubitatione postposita in
fide solidatur. Beda. Quaeri autem potest quare hic Evangelista
tunc Thomam defuisse dicat, cum Lucas scribat quod duo discipuli
euntes in Emmaus, reversi in Ierusalem invenerunt undecim
congregatos. Sed datur intelligi quoddam fuisse intervallum, quo ad
horam Thomas egressus sit, et Iesus veniens in medio eorum stetit.
Chrysostomus in Ioannem. Sicut autem simpliciter et qualitercumque
credere, facilitatis est, ita multum investigare est crassissimae
mentis: et propter hoc Thomas accusatur: apostolis enim dicentibus,
quoniam vidimus dominum, non credidit, non tantum illis discredens,
quantum rem putans impossibilem esse; unde sequitur dixerunt ergo ei
alii discipuli: vidimus dominum. Ille autem dixit eis: nisi videro
in manibus eius fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum
clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam. Aliis enim
crassior existens, eam quae est per sensum crassissimum, scilicet
tactum, quaerebat fidem, et neque oculis credebat: unde non suffecit
ei dicere nisi videro, sed addidit et mittam digitum meum in locum
clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam.
|
|