|
Chrysostomus in Ioannem. Considera dominatoris clementiam: qualiter
et pro una anima ostendit seipsum vulnera habentem, et accedit ut
salvet unum. Et nimirum discipuli annuntiantes, digni erant fide, et
ipse promittens; sed tamen, quia solus Thomas quaesivit, neque hoc
eum privavit Christus. Non autem statim ei apparet, sed post dies
octo, ut in medio a discipulis admonitus accendatur in maius
desiderium, et fidelior fieret in futurum; unde dicitur et post dies
octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit
Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit: pax vobis.
Augustinus. Quaeris a me, et dicis: si per ostia clausa intravit,
ubi est corporis modus? Et ego respondeo: si super mare ambulavit,
ubi est corporis pondus? Sed fecit illud dominus tamquam dominus:
numquid igitur, quia resurrexit, destitit esse dominus?
Chrysostomus. Stat itaque Iesus et non expectat a Thoma
interrogari; sed ut ostendat quoniam cum loquebatur ad condiscipulos,
aderat, eisdem verbis usus est. Et primo quidem increpat, vel
improperat; unde sequitur deinde dicit Thomae: infer digitum tuum
huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus
meum. Secundo autem erudit dicens et noli esse incredulus, sed
fidelis. Vide quoniam infidelitatis erat ambiguitas, antequam
spiritum sanctum acciperent; postea autem non, sed firmi erant de
reliquo. Dignum autem est quaerere qualiter corpus incorruptibile
typos habebat clavorum. Sed ne tumultueris: condescensionis enim erat
ut discerent quoniam ipse erat qui crucifixus fuerat. Augustinus de
symbolo. Posset autem, si vellet, de corpore suscitato et
clarificato omnem maculam cuiuslibet cicatricis abstergere; sed sciebat
quare cicatrices in suo corpore reservaret. Sicut enim demonstravit
Thomae non credenti, nisi tangeret et videret, ita etiam inimicis
suis vulnera demonstraturus est sua: non quod eis dicat sicut Thomae:
quia vidisti, credidisti, sed ut convincens eos veritas dicat: ecce
hominem quem crucifixistis; videtis vulnera quae infixistis,
agnoscitis latus quod pupugistis, quoniam per vos et propter vos
apertum est, nec tamen intrare voluistis. Augustinus de Civ. Dei.
Nescio autem quomodo etiam sic afficimur amore martyrum beatorum, ut
velimus in illo regno in eorum corporibus videre vulnerum cicatrices,
quae pro Christi nomine pertulerunt; et fortasse videbimus; non enim
deformitas in eis, sed dignitas erit; et quaedam quamvis in corpore,
non corporis, sed virtutis pulchritudo fulgebit. Nec ideo tamen si
aliqua martyribus amputata et ablata sunt membra; sine ipsis membris in
resurrectione erunt mortuorum, quibus dictum est: capillus capitis
vestri non peribit. Sed si hoc decebit in illo novo saeculo, ut
indicia gloriosorum vulnerum in illa immortali carne cernantur, ubi
membra, ut praeciderentur, percussa vel secta sunt, ibi cicatrices,
sed tamen eisdem membris redditis, non perditis, apparebunt. Quamvis
igitur omnia quae acciderant corpori vitia, tunc non erunt, non sunt
tamen appellanda vitia, sed virtutis indicia. Gregorius in Evang.
Palpandam autem carnem dominus praebuit, quam clausis ianuis
introduxit: qua in re duo mira, et iuxta humanam rationem valde sibi
contraria ostendit, dum post resurrectionem corpus suum
incorruptibile, et tamen palpabile demonstravit. Nam et corrumpi
necesse est quod palpatur, et palpari non potest quod non corrumpitur.
Et incorruptibilem se ergo et palpabilem demonstravit, ut profecto
post resurrectionem esse ostenderetur corpus suum et eiusdem naturae et
alterius gloriae. Gregorius Moralium. Corpus etiam nostrum in illa
resurrectionis gloria erit quidem subtile per effectum spiritualis
potentiae, sed palpabile per veritatem naturae: non autem sicut
Eutychius scripsit, impalpabile, et ventis aereque subtilius.
Augustinus in Ioannem. Videbat autem Thomas tangebatque hominem,
et confitebatur Deum, quem non videbat neque tangebat; per hoc quod
videbat atque tangebat, illud iam remota dubitatione credebat; unde
sequitur respondit Thomas, et dixit ei: dominus meus et Deus meus.
Theophylactus. Qui prius infidelis fuerat, post lateris tactum,
optimum se theologum ostendit: nam duplicem naturam unicamque
hypostasim Christi edisseruit: dicendo enim dominus meus, humanam
naturam; dicendo vero Deus meus, divinam confessus est, et unum et
eumdem Deum et dominum. Sequitur dicit ei Iesus: quia vidisti me,
credidisti. Augustinus. Non ait: tetigisti me, sed vidisti me:
quoniam generalis quodammodo est sensus visus: nam et per quatuor alios
sensus nominari solet, velut cum dicimus: audi, et vide quam bene
sonet; olfac, et vide quam bene oleat; gusta, et vide quam bene
sapiat; tange, et vide quam bene caleat. Unde et hic dominus dicit
infer digitum tuum huc, et vide manus meas. Quid aliud ait quam tange
et vide? Nec tamen ille oculos habebat in digito. Ergo sive
intuendo, sive etiam tangendo, hoc ait: quia vidisti me,
credidisti. Quamvis dici possit non ausum fuisse discipulum tangere,
cum se offerret ille tangendum. Gregorius in Evang. Sed cum
apostolus dicat: fides est substantia sperandarum rerum, argumentum
non apparentium, profecto liquet quia quae apparent, iam fidem non
habent, sed agnitionem. Dum ergo vidit Thomas, dum palpavit, cur
ei dicitur quia vidisti me, credidisti? Sed aliud vidit, aliud
credidit: hominem vidit et Deum confessus est. Laetificat autem
valde quod sequitur: beati qui non viderunt et crediderunt: in qua
sententia nos specialiter significati sumus, qui eum quem carne non
vidimus, mente retinemus; si tamen fidem nostram operibus sequimur,
ille enim vere credit qui exercet operando quod credit. Augustinus.
Praeteriti autem temporis usus est verbis, tamquam ille qui id quod
erat futurum in sua noverat praedestinatione iam factum. Chrysostomus
in Ioannem. Cum ergo aliquis nunc dixerit: utinam in temporibus
illis fuissem, et vidissem Christum miracula facientem; excogitet:
beati qui non viderunt et crediderunt. Theophylactus. Exprimit autem
et hic discipulos qui nec plagas clavorum nec latus palpantes
crediderunt. Chrysostomus. Quia vero Ioannes pauciora aliis
Evangelistis dixerat, subiungit multa quidem et alia signa fecit
Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro
hoc. Sed nec alii omnia dixerunt, sed quae erant sufficientia
attrahere ad fidem audientes. Mihi autem videtur hic dicere ea quae
post resurrectionem sunt signa; et ideo dicit in conspectu discipulorum
suorum, cum quibus solis post resurrectionem conversatus est. Deinde
ut discas quoniam non solum discipulorum gratia signa fiebant, induxit
haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus filius
Dei: communiter ad humanam naturam loquens. Et ut ostendat quoniam
non illi cui creditur, sed nobisipsis utile est credere, subdit et ut
credentes vitam habeatis in nomine eius, idest per Iesum; ipse autem
est vita.
|
|