|
Augustinus in Ioannem. Quod immediate Evangelista praemiserat,
veluti huius libri indicat finem; sed narratur hic deinde quemadmodum
se manifestaverit dominus ad mare Tiberiadis; unde dicitur postea
manifestavit se Iesus iterum ad mare Tiberiadis. Chrysostomus in
Ioannem. Dicit autem postea, quia non continue cum eis ambulabat,
ut antea. Dicit etiam manifestavit se, quia non videretur nisi
condescenderet: quia incorruptibile erat corpus. Loci autem meminit,
ostendens quoniam plurimum timoris eis dominus abstulerat, ut de
reliquo ipsi longe a domo procedant, non ultra in domo conclusi; sed
in Galilaeam ierant, periculum declinantes Iudaicum. Beda. More
autem solito Evangelista prius retulit causam, deinde quemadmodum res
gesta sit enarrat; unde sequitur manifestavit autem sic.
Chrysostomus. Quia vero neque dominus cum eis continue erat, neque
spiritus datus erat, neque aliquid tunc erat eis commissum, neque
aliquid habebant agere, artem piscatoriam tractabant; unde sequitur
manifestavit autem sic: erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui
dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, qui
scilicet vocatus est a Philippo, et filii Zebedaei, scilicet
Iacobus et Ioannes, et alii ex discipulis eius duo. Dicit eis
Simon Petrus: vado piscari. Gregorius in Evang. Quaeri potest
cur Petrus, qui piscator ante conversionem fuit, post conversionem ad
piscationem rediit, cum veritas dicat: neque mittens manum ad
aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Augustinus.
Quod si fecissent discipuli, defuncto Iesu, priusquam resurrexisset
a mortuis, putaremus eos illa quae animos eorum occupaverat
desperatione fecisse. Nunc vero post eum sibi de sepulchro redditum
vivum, post inspecta vulnerum loca, post acceptum eius insufflatione
spiritum sanctum, subito fiunt sicut fuerant, non hominum, sed
piscium piscatores. Respondendum est ergo, non eos fuisse prohibitos
ex arte sua licita victum necessarium quaerere, sui apostolatus
integritate servata, si quando unde viverent aliud non haberent. Si
enim beatus Paulus ea potestate, quam profecto cum ceteris Evangelii
praedicatoribus habebat, non cum ceteris uteretur, sed stipendio suo
militaret, ne gentes a nomine Christi penitus alienas, doctrina eius
quasi venalis offenderet, aliter educatus, artem quam non noverat
didicit, ut dum suis manibus transigitur doctor, nullus gravaretur
auditor, quanto magis beatus Petrus, qui iam piscator fuerat, quod
noverat fecit, si ad praesens illud tempus, aliud unde viveret non
invenit. Sed respondebit quispiam: et cur non invenit, cum dominus
promiserit dicens: quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et
haec omnia apponentur vobis? Prorsus etiam dominus quod promisit
implevit: nam quis alius pisces qui caperentur apposuit, qui non ob
aliud credendus est eis ingessisse penuriam, qua cogerentur ire
piscatum, nisi dispositum volens exhibere miraculum? Gregorius.
Negotium ergo quod ante conversionem sine peccato extitit, hoc etiam
post conversionem repetere culpa non fuit: unde post conversionem suam
ad piscationem Petrus rediit; Matthaeus vero ad telonii negotium non
resedit. Sunt enim pleraque negotia quae sine peccatis exhiberi aut
vix aut nullatenus possunt. Quae ergo ad peccatum implicant, ad haec
necesse est ut post conversionem animus non recurrat. Chrysostomus in
Ioannem. Alii autem discipuli sequebantur Petrum; unde dicitur
dicunt ei: venimus et nos tecum: colligati enim de reliquo sibi
invicem erant. Simul volebant piscationem videre. Sequitur et
exierunt, et ascenderunt in navim. In nocte autem piscabantur, quia
adhuc formidolosi erant. Gregorius. Facta est autem discipulis
piscationis magna difficultas, ut veniente magistro fieret admirationis
magna sublimitas; unde sequitur et illa nocte nihil prendiderunt.
Chrysostomus. Laborantibus autem et afflictis discipulis assistit
Iesus; unde sequitur mane facto stetit Iesus in littore; non tamen
cognoverunt discipuli quia Iesus est. Non enim seipsum mox eis
ostendit, sed voluit et allocutionem cum eis inire; et primo loquitur
eis humanius; nam sequitur dicit eis Iesus: pueri, numquid
pulmentarium habetis? Hoc autem dicit, quasi ab eis aliquid emere
vellet. Ut autem timuerunt, eis signum ostendit, per quod
cognoscerent; sequitur enim dixit eis: mittite in dexteram navigii
rete, et invenietis. Multa autem consequenter facta sunt: quorum
primum est, multos pisces esse comprehensos; unde sequitur miserunt
ergo, et iam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. Sed
in Christi cognitione Petrus et Ioannes suos proprios modos
ostenderunt. Ioannes enim perspicacior erat; et ideo primo cognovit
Christum; unde sequitur dicit ergo discipulus ille quem diligebat
Iesus, Petro: dominus est. Beda. Hoc indicio sicut saepe, ita
et hic suam demonstrat personam. Cognovit autem primus dominum sive
miraculo istius piscationis, sive sono praecognitae vocis, sive primae
reminiscens piscationis. Chrysostomus. Petrus autem ferventior
erat, et ideo promptius venit ad Christum; sequitur enim Simon
Petrus cum audisset quia dominus est, tunica succinxit se (erat enim
nudus). Beda. Dicitur autem Petrus nudus fuisse ad comparationem
ceterorum vestimentorum quibus uti solebat; sicut solemus dicere cum
aliquem simplici vestimento videmus indutum: quare nudus incedis?
Sive potest intelligi quod more piscatorum studio piscandi nudus
incesserit. Theophylactus. Quod vero se praecinxit Petrus, pudoris
est signum; praecinxit autem se lineo amictu, quem Phoenices et
Tyrii piscatores circumvolvunt sibi, cum nudi sunt, sive etiam
ceteris indumentis apponunt. Beda. Eodem autem ardore quo et multa
alia fecerat, venit ad Iesum; unde sequitur et misit se in mare;
alii autem discipuli navigio venerunt. Non tamen intelligendum est
Petrum super fluctus venisse, sed aut natando, aut pedibus propriis,
quia erant prope terram; sequitur enim non longe enim erant a terra,
sed quasi cubitis ducentis. Glossa. Interpositio est; sequitur enim
trahentes rete piscium: ut sit ordo litterae: alii discipuli navigio
venerunt trahentes rete piscium: non longe enim et cetera.
Chrysostomus. Deinde aliud signum ponitur cum subditur ut ergo
descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem
superpositum, et panem. Non enim adhuc ex materia superposita
operatur, sed ad id quod est mirabilius ducit signa, ostendens quoniam
et ex subiecta materia ante crucem miracula faciebat propter quamdam
dispensationem. Augustinus in Ioannem. Non autem hic est
intelligendum, et panem fuisse prunis superpositum; sed quasi
diceret: viderunt prunas positas, et piscem superpositum prunis, et
viderunt panem. Chrysostomus. Ut autem ostenderet non esse phantasma
quod factum est, iubet ex piscibus ab eis captis afferri; sequitur
enim dicit eis Iesus: afferte ex piscibus, quos prendidistis nunc.
Deinde et aliud signum fuit quod ex multitudine piscium rete non est
scissum; unde sequitur ascendit Simon Petrus, et traxit rete ad
terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus: et cum tanti
essent, non est scissum rete. Augustinus. Mystice autem in captura
piscium commendavit Ecclesiae sacramentum, qualis futura est in ultima
resurrectione mortuorum. Et ad hoc commendandum valet quod tamquam
finis est interpositus libri, quod esset etiam secuturae narrationis
quasi prooemium. Quod autem septem discipuli fuerunt in illa
piscatione, suo septenario numero finem significat temporis: universum
quippe septem diebus volvitur tempus. Theophylactus. Cum autem nox
erat, ante solis Christi praesentiam prophetae nihil ceperunt: quia
etsi unam nationem Israel corrigere conarentur, illa tamen frequenter
in idololatriam labebatur. Gregorius in Evang. Quaeri autem potest
cur discipulis in mare laborantibus, post resurrectionem suam in
littore stetit qui ante resurrectionem suam coram discipulis in
fluctibus maris ambulavit. Sed mare praesens saeculum significat,
quod se causarum tumultibus et undis vitae corruptibilis illidit; per
soliditatem autem littoris perpetuitas quietis aeternae figuratur.
Quia igitur discipuli adhuc fluctibus mortalis vitae inerant, in mari
laborabant; quia autem redemptor noster iam corruptionem carnis
excesserat, post resurrectionem suam in littore stabat. Augustinus.
Littus etiam finis est maris; et ideo finem significat saeculi.
Sicut enim in hoc loco qualiter in fine saeculi futura sit, ita
dominus alia piscatione significavit Ecclesiam qualiter nunc sit: unde
ibi Iesus non stabat in littore, sed ascendens in unam navim, quae
erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. In alia
piscatione non mittuntur retia in dexteram, ne solos significent
bonos; nec in sinistram, ne solos malos; sed indifferenter: laxate,
inquit, retia vestra in capturam, ut permixtos intelligamus bonos et
malos; hic autem mittite, inquit, in dexteram navigii rete, ut
significaret eos qui stabant ad dexteram solos bonos. Illud fecit
initio praedicationis suae, hoc post resurrectionem suam: hinc
ostendens illam capturam piscium bonos et malos significare, quos nunc
habet Ecclesia; istam vero tantummodo bonos, quos habebit in
aeternum, completa in fine huius saeculi resurrectione mortuorum.
Illi autem qui pertinent ad resurrectionem vitae, idest ad dexteram,
et inter Christiani nominis retia defiguntur, nonnisi in littore,
idest in fine saeculi, cum resurrexerint apparebunt; ideo non
valuerunt sic trahere retia ut in navem refunderent quos ceperant
pisces, sicut de aliis factum est. Habet autem istos dexteros
Ecclesia post finem vitae huius in somno pacis velut in profundo
latentes, donec ad littus rete perveniat. Quod autem in prima
piscatione duabus naviculis, hoc isto loco ducentis cubitis, tamquam
centum et centum, existimo figuratum, propter utriusque generis
electos, et circumcisionis et praeputii. Beda. Vel per ducentos
cubitos gemina caritatis virtus exprimitur: per dilectionem enim Dei
et proximi Christo appropinquamus. Piscis autem assus, est Christus
passus: ipse latere dignatus est in aquis generis humani, capi voluit
laqueo nostrae noctis; et qui nobis factus est piscis humanitate,
extitit nobis panis, nos reficiens sua divinitate. Gregorius. Petro
autem sancta Ecclesia est commissa; ipsi specialiter dicitur: pasce
oves meas. Quod ergo postmodum aperitur in voce, nunc significatur in
opere. Ipse enim pisces ad soliditatem littoris pertrahit, quia
stabilitatem aeternae patriae fidelibus ostendit. Hoc egit verbis,
hoc epistolis, hoc agit quotidie miraculorum signis. Sed cum rete
magnis piscibus plenum dicitur, additur et quantis; et hoc est quod
subditur plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus.
Augustinus. In alia piscatione numerus piscium non exprimitur,
tamquam illud ibi fiat quod praedictum est per prophetam: annuntiavi,
et locutus sum; multiplicati sunt super numerum; hic vero certus est
numerus, cuius reddenda est ratio. Numerus enim qui legem significat
decem est propter Decalogum. Cum autem accedit ad legem gratiae,
idest ad litteram spiritus, quodammodo denario numero additur
septenarius, septenario quippe numero significatur spiritus sanctus,
ad quem sanctificatio proprie pertinet. Primum enim in lege sonuit
sanctificatio in die septima. Isaias etiam propheta eum commendat
opere, vel munere septenario. Cum itaque legis denario spiritus
sanctus per septenarium numerum accedit, fiunt decem et septem, qui
numerus ab uno usque ad seipsum, computatis omnibus crescens ad centum
quinquaginta tres pervenit. Gregorius. Ducamus etiam per trigonum
decem et septem, veniunt quinquaginta unum. In quinquagesimo autem
anno cunctus populus ab omni operatione quiescebat. Sed vera requies
in unitate est: ubi enim scissura divisionis est, vera requies non
est. Augustinus. Non ergo tantummodo centum quinquaginta tres sancti
ad vitam resurrecturi significantur aeternam, sed omnes ad gratiam
spiritus pertinentes hoc numero figurantur: qui etiam numerus ter habet
quinquagenarium numerum, et insuper ipsa tria propter mysterium
Trinitatis. Quinquagenarius autem multiplicatis septem per septem,
et unius adiectione completur. Unus autem additur, ut eos significet
esse unum. Non autem frustra dictum est quod erant magni. Cum enim
dixisset dominus: non veni solvere legem, sed implere, daturus
spiritum, utique per quem lex posset impleri, paucis verbis
interpositis ait: qui fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno
caelorum. In prima autem piscatione rete propter significanda
schismata rumpebatur; hic vero, quoniam in illa summa pace sanctorum
nulla erunt schismata, pertinuit ad Evangelistam consequenter dicere
et cum tanti essent, idest tam magni, non est scissum rete, tamquam
illud respiceret ubi scissum est, et in illius mali comparatione
commendaret hoc bonum.
|
|