|
Augustinus in Ioannem. Peracta piscatione dominus eos ad prandium
vocat; unde dicitur dicit eis Iesus: venite, prandete.
Chrysostomus in Ioannem. Hic quidem non dicit quod comedit cum eis;
sed Lucas hoc dicit. Hoc autem fiebat, non ut natura indigente cibis
de reliquo, sed condescensione ad demonstrationem resurrectionis
facta. Augustinus de Civ. Dei. Corpora autem iustorum quae in
resurrectione futura sunt, neque ligno vitae indigebunt, quo fiat ut
nullo morbo, vel senectute inveterata moriantur, neque ullis aliis
corporalibus nutrimentis, quibus esuriendi atque sitiendi qualiscumque
molestia devitetur; quoniam certo et inviolabili munere immortalitatis
induentur, ut non nisi velint, possibilitate, non necessitate
vescantur: non enim potestas, sed egestas edendi et bibendi talibus
corporibus auferetur; sicut et salvator noster post resurrectionem iam
quidem in spirituali carne, sed tamen vera, cibum ac potum cum
discipulis sumpsit, non alimentorum indigentia, sed ea qua et hoc
poterat potestate. Sequitur et nemo audebat discumbentium interrogare
eum: tu quis es? Scientes quia dominus est; ac si diceretur:
Augustinus in Ioannem. Nemo audebat dubitare quod ipse esset: tanta
enim erat evidentia veritatis ut eorum non solum negare, sed nec
dubitare quidem ullus auderet: quoniam si quisquam dubitaret, utique
interrogaret. Chrysostomus. Vel hoc dicit, quia de reliquo non
similiter confidebant ei loqui ut prius; sed cum silentio et reverentia
multa sedebant attendentes in eum: et formam quidem alteratam
videntes, et multa admiratione plenam, valde stupefacti nolebant
interrogare. Sed formido in hoc quod sciebant quod dominus est,
detinebat interrogationem; et solum comedebant quae eis dabat cum
priori potestate. Hic autem non respicit in caelum, neque humana illa
facit, ostendens quoniam condescensionis gratia fiebant; unde subditur
et venit Iesus, et accepit panem, et dabat eis: et pisces
similiter. Augustinus. Mystice autem piscis assus Christus est
passus; ipse est et panis qui de caelo descendit; huic incorporatur
Ecclesia ad participandum beatitudinem sempiternam; propter hoc dictum
est afferte de piscibus quos prendidistis nunc: ut omnes qui hanc spem
gerimus, per illum septenarium numerum discipulorum, per quem potest
in hoc loco nostra universitas intelligi figurata, tanto sacramento nos
communicare nossemus, et eidem beatitudini sociari. Gregorius. Per
hoc etiam quod cum septem discipulis ultimum convivium celebrat, eos
tantummodo qui septiformi gratia sancti spiritus pleni sunt, futuros
secum in aeterna refectione denuntiat; septem quoque diebus omne hoc
tempus evolvitur, et saepe septenario numero perfectio designatur.
Illi ergo ultimo convivio de praesentia veritatis epulantur qui nunc
perfectionis studio terreno transcendunt. Chrysostomus. Quia vero
non continuo cum eis conversabatur, neque similiter ut prius, subdit
Evangelista dicens hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis
suis cum resurrexisset a mortuis. Augustinus. Quod non ad ipsas
demonstrationes, sed ad dies referre debemus; idest, primo die cum
resurrexisset, et post octo, quando Thomas vidit et credidit, et hoc
die quando hoc de piscibus fecit, et deinde quoties voluit, usque ad
diem quadragesimum quo ascendit in caelum. Augustinus de Cons.
Evang. Invenimus autem apud quatuor Evangelistas decies commemoratum
dominum visum esse post resurrectionem. Semel ad monumentum a
mulieribus; iterum eisdem regredientibus a monumento in itinere;
tertio Petro; quarto duobus euntibus in castellum; quinto pluribus in
Ierusalem, ubi non erat Thomas; sexto ubi vidit eum Thomas;
septimo ad mare Tiberiadis; octavo omnibus undecim in monte Galilaeae
secundum Matthaeum; nono, ut dicit Marcus, novissime
recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo convivaturi;
decimo ipso die ascensionis, non iam in terra, sed elevatum in nube.
|
|