|
Theophylactus. Finito prandio, commissionem ovium mundi Petro
commendat, non aliis; unde dicitur cum ergo prandissent, dicit
Simoni Petro Iesus: Simon Ioannis, diligis me plus his?
Augustinus in Ioannem. Sciens dominus interrogat: sciebat enim
dominus quod non solum eum diligeret, verum etiam quod plus omnibus eum
diligeret Petrus. Alcuinus. Dicitur autem Simon Ioannis, idest
filius Ioannis carnalis patris. Mystice autem Simon obediens,
Ioannes gratia; et merito hoc nomine vocatur, idest obediens gratiae
Dei, ut ostendatur, quod ardentiori eum caritate amplectitur, non
meriti humani, sed divini esse muneris. Augustinus in Serm. Pass.
Dum autem dominus moreretur, timuit et negavit; resurgens autem
dominus amorem inseruit, timorem fugavit: nam quando negavit, mori
timuit; resurgente domino quid timeret, in quo mortem mortuam
reperiret? Unde sequitur ait illi: etiam, domine, tu scis quia amo
te. Confitenti autem amorem suum, oves suas commendavit; unde
sequitur dicit ei: pasce agnos meos: tamquam non esset ubi ostenderet
Petrus amorem suum in Christum, nisi esset pastor fidelis sub
principe omnium pastorum. Chrysostomus in Ioannem. Quod enim maxime
omnium tribuit nobis eam quae desuper est benevolentiam, est proximorum
procuratio. Praeteriens autem dominus alios, Petro de talibus
loquitur: eximius enim apostolorum erat Petrus et os discipulorum, et
vertex collegii; unde et negatione deleta, committit ei praelationem
fratrum. Et negationem quidem ei non exprobrat, sed dicit: si
diligis me, praeside fratribus, et ferventem amorem quem per omnia
demonstrasti, nunc ostende; et animam quam dixisti te esse positurum
pro me, hanc da pro ovibus meis. Sequitur dicit ei iterum: Simon
Ioannis, diligis me? Ait illi: etiam, domine, tu scis quia amo
te. Augustinus. Merito dicitur Petro diligis me? Et respondet amo
te, eique dicitur pasce agnos meos: ubi etiam demonstratur unum atque
idem esse amorem et dilectionem: nam etiam dominus novissime non ait:
diligis me, sed amas me. Sequitur dicit ei tertio: Simon Ioannis,
amas me? Tertio, utrum Petrus eum diligat, dominus interrogat.
Redditur enim negationi trinae trina confessio; ne minus amori lingua
serviat quam timori; et plus vocis elicuisse videatur mors imminens
quam vita praesens. Chrysostomus. Tertio etiam interrogat, et
tertio iniungit eadem, ostendens quantum appretiat praelationem
propriarum ovium, et quoniam hoc est maxime eius amoris signum.
Theophylactus. Ex tunc etiam inolevit consuetudo, ut ter
confiteantur qui veniunt ad Baptismum. Chrysostomus. Deinde tertio
interrogatus conturbatus est; unde sequitur contristatus est Petrus,
quia dixit ei tertio: amas me? Rursus formidans priora, ne forte
aestimans se diligere, si non diligat, corripiatur, sicut et prius
correptus est, multum se aestimans fortem; unde ad ipsum Christum
refugit; unde sequitur et dicit ei: domine, tu omnia scis, idest
ineffabilia cordis, praesentia et futura. Augustinus de verbis Dom.
Inde ergo contristatus est quod saepe interrogatus esset ab eo qui
sciverat quod interrogabat, et donaverat quod audiebat. Veraciter
ergo respondit, et de intimo cordis protulit amantis vocem, dicens tu
scis quia amo te. Augustinus in Ioannem. Non autem addit plus his;
hoc enim respondit quod de seipso sciebat; non enim quantum ab alio
quolibet diligeretur scire poterat qui cor alterius videre non poterat.
Sequitur dicit ei: pasce oves meas; quasi dicat: sit amoris officium
pascere dominicum gregem, sicut fuit timoris indicium negare pastorem.
Theophylactus. Potest autem quis assignare differentiam inter agnos
et oves: agni sunt qui introducuntur, oves vero perfecti. Alcuinus.
Pascere autem oves est credentes in Christo, ne a fide deficiant,
confortare, terrena subsidia, si necesse est, subditis providere, et
exempla virtutum cum verbo praedicationis impendere, adversariis
obsistere, errantes subditos corrigere. Augustinus. Qui hoc autem
animo pascunt oves Christi ut suas velint esse, non Christi, se
convincuntur amare, non Christum, vel gloriandi vel dominandi vel
acquirendi cupiditate, non obediendi et subveniendi et Deo placendi
caritate. Non ergo nos, sed ipsum amemus, et in pascendis ovibus
eius ea quae sunt eius, non quae nostra sunt, quaeramus: quisquis
enim seipsum, non Deum amat, non amat se: qui enim non potest vivere
de se, moritur utique amando se: non ergo se amat qui ne vivat se
amat. Cum vero ille diligitur de quo vivitur, non se diligendo magis
se diligit, qui propterea non se diligit ut eum diligat de quo vivit.
Augustinus. Extiterunt autem quidam servi infideles, qui diviserunt
gregem Christi, et furtis suis peculia sibi fecerunt; et audis eos
dicere: oves meae sunt illae: quid quaeris ad oves meas? Non te
inveniam ad oves meas. Si sic et nos dicamus meas, et illi dicant
suas; perdidit Christus oves suas.
|
|