|
Chrysostomus in Ioannem. Cum dixisset Petro dominus de amore quem
habebat ad ipsum, praenuntiat ei martyrium quod pro ipso debebat
sustinere; erudire nos volens quomodo eum amare oportet; unde dicit
amen, amen, dico tibi: cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas
ubi volebas. Meminit prioris vitae, quia in saecularibus iuvenis
quidem utilis est, qui vero senuerit, inutilis. In divinis autem non
ita est; sed cum supervenerit senectus, tunc virtus clarior, tunc
virilitas industrior, in nullo ab aetate prohibita. Quia ergo Petrus
semper volebat in periculis esse cum Christo, dicit ei: confide: ita
implebo tuum desiderium, ut quae passus non es iuvenis existens,
oporteat te pati senem; unde sequitur cum autem senueris: per quod
ostenditur quod neque tunc iuvenis erat neque senex, sed vir
perfectus. Origenes super Matth. Et attende quod non facile
invenitur quis ex eis qui apti fuerint ad hoc opus, ut cito transeat de
hac vita; unde nunc Petro dicitur cum senueris, extendes manus tuas.
Augustinus in Ioannem. Hoc est, crucifigeris. Ad hoc autem ut
venias, alius te cinget, et ducet quo non vis. Prius dixit quod
fieret, et deinde quomodo fieret: non enim crucifixus, sed
crucifigendus quo nollet est ductus. Solutus quippe a corpore esse
volebat cum Christo: sed si fieri posset, praeter mortis molestiam
vitam concupiscebat aeternam; ad quam molestiam nolens venit sed volens
eam vicit, et reliquit hunc infirmitatis affectum, quo nemo vult
mori, usque adeo naturalem ut eum beato Petro nec senectus auferre
potuerit. Sed molestia quantacumque sit mortis, debet eam vincere vis
amoris quo amatur ille qui, cum sit vita nostra, etiam mortem voluit
ferre pro nobis. Nam si nulla esset mortis, vel parva molestia, non
esset tam magna martyrii gloria. Chrysostomus. Dicit ergo quo non
vis, propter naturalem compassionem animae, quae invita separatur a
corpore, Deo hoc utiliter dispensante, ut non multi sibi mortem
inferant violentam. Deinde erigens auditorem Evangelista induxit hoc
autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Non
dixit: moriturus esset, ut discas quoniam pati pro Christo, gloria
est patientis et honor. Nisi autem certificaretur animus quia verus
Deus est, minime eius intuitu mortem toleraret: quo fit ut sanctorum
mors divinae sit gloriae certitudo. Augustinus. Hunc invenit exitum
ille negator et amator, ut pro eius nomine perfecta dilectione
moreretur cum quo se moriturum perversa festinatione promiserat. Hoc
enim oportebat, ut prius Christus pro Petri salute, deinde Petrus
pro Christi praedicatione moreretur.
|
|