|
Augustinus in Ioannem. Cum praenuntiasset dominus Petro qua morte
clarificaturus esset Deum, invitat eum ad sui sequelam; unde dicitur
et cum hoc dixisset, dicit ei: sequere me. Cur dicitur Petro
sequere me, nec dicitur ceteris qui simul aderant, qui eum sicut
magistrum discipuli sequebantur? Sed si ad passionem intelligendum
est, numquid solus pro Christiana veritate passus est Petrus? Nonne
ibi erat Iacobus, qui ab Herode manifestatur occisus? Verum aliquis
dixerit, quoniam non est Iacobus crucifixus, merito dictum esse
Petro sequere me, qui non solum mortem, sed et mortem crucis sicut
Christus expertus est. Theophylactus. Audiens autem Petrus quia
mortem pro Christo passurus est, quaerit de Ioanne an moriatur; unde
sequitur conversus Petrus, vidit illum discipulum quem diligebat
Iesus sequentem, qui et recubuit in coena super pectus eius, et
dixit: domine, quis est qui tradet te? Augustinus. Seipsum dicit
discipulum quem diligebat Iesus, quia ipsum prae ceteris et
familiarius diligebat, ita ut in convivio super pectus suum discumbere
faceret. Credo ut istius Evangelii quod per eum fuerat
praedicaturus, divinam excellentiam hoc modo altius commendaret. Sunt
qui senserint, et hi non contemptibiles sacri eloquii tractatores, a
Christo Ioannem propterea plus amatum, quia ab ineunte pueritia
castissimus vixerit. Sequitur hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit
Iesu: domine, hic autem quid? Theophylactus. Idest, numquid non
morietur et ipse? Ut quidam exponunt. Sequitur dicit ei Iesus: sic
eum volo manere donec veniam, quid ad te? Augustinus. Et repetitum
est tu me sequere, tamquam ille ideo non sequeretur, quoniam eum
manere voluit donec veniat. Quis facile aliud esse credat quam quod
fratres crediderunt qui tunc erant? Sequitur enim exiit ergo sermo
iste inter fratres, quia discipulus ille non moritur. Sed hanc
opinionem Ioannes ipse abstulit subdens et non dixit Iesus: non
moritur; sed: sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? Sed cui
placet adhuc resistat et dicat, verum esse quod ait Ioannes, non
dixisse dominum quod discipulus ille non moritur; sed hoc tamen
significatum esse talibus verbis qualia eum dixisse narravit.
Theophylactus. Vel dicat: Christus non negavit Ioannem moriturum,
nam quidquid oritur moritur; sed dixit volo eum manere, idest vivere
usque ad mundi finem, et tunc pro me patietur martyrium; et ideo
fatentur adhuc illum vivere, ab Antichristo vero debere occidi, et
una cum Elia praedicaturum nomen Christi. Sed et si assignetur eius
sepulchrum, vivens quidem illud intravit, postea discessit.
Augustinus. Vel forte aliquis in illo sepulchro eius, quod est apud
Ephesum, dormire potius eum quam mortuum iacere contendet: assumens
argumentum, quod illic terra sensim scaturire, et quasi ebullire
perhibetur; atque hoc eius anhelitu fieri pertinaciter asseverans.
Sed cur eius discipulo quem prae ceteris diligebat, pro magno munere
longum in corpore donaverit somnum, cum beatum Petrum per ingentem
martyrii gloriam ab onere corporis absolverit, eique concesserit quod
Paulus se concupiscere dixit: cupio dissolvi, et esse cum Christo?
Si autem vere ibi fit quod semper sparsit fama, aut ideo fit ut eo
modo commendetur pretiosa eius mors, quoniam non eam commendat
martyrium, aut propter aliquid aliud quod nos latet. Manet tamen
quaestio cur dixerit dominus de homine morituro sic eum volo manere
donec veniam. Illud etiam movet ad quaerendum, cur Ioannem plus
dilexerit dominus, cum ipsum dominum plus dilexerit Petrus. Quantum
ipse sapio, meliorem qui plus diligit Christum, feliciorem vero quem
plus diligit Christus, facile responderem, si iustitiam liberatoris
nostri, quemadmodum defenderem providerem. Aggrediar igitur de
solvenda quaestione tam ingenti. Duas vitas sibi divinitus praedicatas
novit Ecclesia: quarum una est in fide, altera in specie. Ista
significata est per apostolum Petrum propter apostolatus sui primatum,
illa per Ioannem; ideo huic dicitur sequere me, per imitationem
scilicet perferendi temporalia mala; de illo vero dicitur sic eum volo
manere donec veniam; quasi dicat: tu me sequere per imitationem
perferendi temporalia mala; ille maneat donec sempiterna venio
redditurus bona; quod apertius dici potest: perfecta me sequatur actio
informata meae passionis exemplo; inchoata vero contemplatio maneat
donec venio, perficienda cum venero: quod non sic intelligendum est,
quasi dixerit remanere vel permanere, sed expectare: quoniam quod per
eum significatur, cum venerit Christus implebitur. In hac autem
activa vita quanto magis Christum diligimus, tanto facilius liberamur
a malo; at ipse nos minus diligit quales nos sumus, et hinc ideo
liberat, ne semper tales simus; ibi vero amplius nos diligit, quoniam
quod ei displiceat et quod a nobis auferat non habebimus. Amet ergo
eum Petrus, ut ab ista mortalitate liberemur; ametur ab eo Ioannes,
ut in illa immortalitate servemur. Cur ergo Ioannes minus eum
diligebat quam Petrus, si eam vitam significabat in qua est multo
amplius diligendus, nisi quia propterea dictum est volo eum manere,
idest expectare, donec veniam; quando et ipsum amorem qui tunc multo
amplior erit, nondum habemus, sed expectamus futurum, ut dum ipse
venerit, habeamus. Hoc ergo per Petrum significatum est plus
amantem, sed minus amatum, quia minus nos amat Christus miseros quam
beatos: veritatis autem contemplationem qualis tunc futura est, minus
amamus, quia nunc nondum novimus nec habemus. Nemo tamen istos
insignes apostolos separet: et in eo quod significabat Petrus ambo
erant, et in eo quod significabat Ioannes ambo futuri erant.
Glossa. Vel aliter sic eum volo manere; idest, nolo eum per
martyrium consummare, sed expectare eum in placidam absolutionem carnis
suae, quando ego veniens recipiam eum in aeterna beatitudine.
Theophylactus. Vel aliter totum hoc. Quando dicit dominus Petro
sequere me, cunctorum fidelium praelaturam ei instituit. Simul autem
et sequi intelligas hic imitationem in cunctis et verbis et operibus.
Ostendit etiam affectionem ad ipsum: quia qui nobis astrictiores
sunt, hos sequi nos volumus. Chrysostomus in Ioannem. Si vero
dixerit quis: qualiter igitur Iacobus thronum assumpsit
Hierosolymorum? Illud utique dicam, quoniam Petrus orbis terrarum
inthronizavit magistrum. Sequitur conversus Petrus vidit illum
discipulum quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in coena
super pectus eius. Non sine causa recolit illam accubationem, sed ut
ostendat quantam Petrus habebat fiduciam post negationem. Qui enim in
coena non audebat interrogare, sed Ioanni interrogationem commisit,
huic et praepositura fratrum credita est, et non solum non committit
alteri interrogare quae ad ipsum pertinent, sed de reliquo ipse pro
aliis magistrum interrogat. Quia igitur magna ei praedixerat dominus,
et orbem terrarum commiserat, et martyrium praenuntiaverat, et amorem
protestatus est ampliorem; volens et Ioannem communicatorem accipere
dixit hic autem quid? Quasi diceret: nonne eadem nobiscum veniet
via? Valde enim Ioannem amabat Petrus; et per Evangelium
ostenditur eorum colligatio, et in actibus apostolorum. Sic igitur
nunc vicem reddit Petrus Ioanni. Aestimans autem eum velle
interrogare de seipso, nec audere, ipse pro eo suscipit
interrogationem. Quia vero debebant orbis terrarum procurationem
accipere, nec oportebat eos de reliquo sibi invicem esse coniunctos,
quod esset damnum orbi terrarum, propterea dominus dicit secundum
litteram Graecam: si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu
me sequere; quasi dicat: opus tibi commissum attende et perfice, hunc
vero si voluero manere hic, quid ad te? Theophylactus. Quod vero
dicitur dum venero, quidam sic intellexerunt ac si diceret: quousque
contra Iudaeos, qui me crucifixerunt, veniam percutiens illos baculo
Romanorum. Aiunt enim, hunc apostolum usque ad Vespasiani tempus,
cum Ierusalem capienda erat, in locis illis conversatum. Vel dicit
dum venero, idest, dum hunc volens dirigam ad praedicandum, te namque
nunc dirigo ad orbis pontificatum; et in hoc sequere me: ipse vero
maneat hic donec et eum educam sicut te. Chrysostomus. Deinde
Evangelista discipulorum opinionem ponit et corrigit, ut supra dictum
est.
|
|