|
Chrysostomus in Ioannem. Quia ex multa certitudine scripsit
Ioannes, non refutat sui ipsius testimonium in medium ferre; unde
dicit hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his.
Consuetudo enim est, cum valde vera dicamus, nostrum testimonium non
denegare, et multo magis ille qui spiritu sancto scribebat: unde et
alii apostoli dicebant: nos sumus testes horum. Sequitur et scripsit
haec; quod ipse solus dicit, quia posterior ad scribendum venit
Christo monente; unde et frequenter ostendit Christi ad se amorem,
occulte insinuans causam ex qua ad scribendum processit, et fide dignum
faciens hunc sermonem ex sua dignitate. Sequitur et scimus quia verum
est testimonium eius. Omnibus enim aderat, et neque cum
crucifigeretur defuit et mater ei commissa est; quae sunt signa
amoris, et quod cum certitudine sciat omnia. Et si aliqui non
credant, inducantur ad credendum ex hoc quod subditur: sunt autem et
alia multa quae fecit Iesus. Unde manifestum est quod nequaquam
scripsi ut Christo gratiam praestarem, cum tot existentibus non tot
scripserim quot ceteri; sed horum plura reliqui, contumelias et
convicia in medium proponens. Eum autem qui ad gloriam alterius
scribit oportet e contrario, ea quae sunt exprobrabiliora tacere, quae
vero sunt clara proponere. Augustinus in Ioannem. Quod autem
subdit: quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum
capere posse eos qui scribendi sunt libros, non spatio locorum
credendum est mundum capere non posse, sed capacitate legentium
comprehendi non posse; quamvis salva rerum fide plerumque verba
excedere videantur fidem: quod non fit quando aliquid quod erat
obscurum vel dubium, exponitur, sed quando id quod apertum est vel
augetur vel extenuatur; nec tamen a tramite significandae veritatis
erratur: quoniam sic verba rem quae indicatur excedunt, ut voluntas
loquentis nec fallentis appareat. Hunc loquendi modum Graeco nomine
hyperbolem vocant, qui modus sicut in hoc loco, ita in nonnullis aliis
divinis litteris invenitur. Chrysostomus. Vel hoc referendum est ad
eius potentiam qui faciebat virtutem: sicut enim nobis facile est
loqui, ita et illi, et multo facilius, facere quae volebat: quia
ipse est super omnia Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.
|
|