|
Augustinus in Ioannem. Superius dixerat quod, cum esset
Hierosolymis (...) multi crediderunt in nomine eius, videntes
signa et prodigia quae faciebat; ex his autem erat Nicodemus, de quo
dicitur erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine. Beda.
Cuius etiam dignitatis officium ostendit, cum subditur princeps
Iudaeorum; deinde quid egerit, cum subiecit hic venit ad Iesum
nocte, cupiens scilicet secreta eius allocutione plenius discere
mysteria fidei, cuius, aperta ostensione signorum, iam rudimenta
perceperat. Chrysostomus in Ioannem. Adhuc tamen a Iudaica
detinebatur infirmitate: propterea et nocte venit, trepidans in die
hoc facere; unde et Evangelista alibi dicit: quoniam ex principibus
multi crediderunt in eum; sed propter Iudaeos non confitebantur, ut
non extra synagogam fierent expulsi. Augustinus. Nicodemus etiam ex
illo numero erat qui crediderunt, sed nondum renati sunt: unde hoc ad
rem pertinet quod in nocte venit. Renati autem ex aqua et spiritu
sancto, audiunt ab apostolo: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem
lux in domino. Haymo. Vel pulchre in nocte venisse dicitur, quia
tenebris ignorantiae obnubilatus, ad tantam lucem nondum pervenerat ut
perfecte Deum verum crederet: nox enim in sacro eloquio pro ignorantia
ponitur; unde subditur et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo
venisti magister. Quod autem Hebraice Rabbi, Latine dicitur
magister. Magistrum ergo appellat, et Deum tacet: quia credebat eum
a Deo missum, sed tamen, ut dictum est, Deum non agnoscebat.
Augustinus. Unde autem iste crediderat, patet per id quod subdit
nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum
eo. Sic ergo Nicodemus de illis multis erat qui crediderant in nomine
eius, videntes signa quae faciebat. Chrysostomus in Ioannem. Sed
tamen neque a signis aliquid magnum existimabat de eo; sed adhuc
humanam habens de eo mentem, ut de propheta loquitur, ad operationem
eum missum dicens, et alieno auxilio indigentem haec agere quae
agebat; cum tamen pater perfectum eum genuerit, et sufficientem sibi
ipsi, et nihil habentem imperfectum. Quia vero Christi studium erat
interim non ita dignitatem suam revelare, sicut persuadere quod nihil
ex adverso agebat patri: propterea in verbis multoties humiliter
loquens videtur, in rebus autem cum potestate omnia operatur. Ideoque
et Nicodemo nunc manifeste quidem nihil excelsum loquitur de se ipso;
occulte autem ab humili eum opinione reducit, docens quod sufficiens
sibi ipse est in miraculorum operatione; unde subditur respondit
Iesus, et dixit ei: amen, amen dico tibi: nisi quis renatus fuerit
denuo, non potest videre regnum Dei. Augustinus. Isti sunt ergo
quibus se credit Iesus qui nati fuerint denuo, qui non in nocte
veniunt ad Iesum, sicut Nicodemus; tales enim iam etiam
profitentur. Dicit ergo nisi quis renatus fuerit denuo, non potest
videre regnum Dei; quasi dicat: quia nondum es natus denuo, idest ex
Deo, spirituali generatione, notitia quam habes de me, spiritualis
non est, sed animalis et humana. Ego autem dico tibi, quod sive tu,
sive alius quicumque, nisi ex Deo denuo natus fuerit, non poterit
apprehendere gloriam quae circa me est; sed extra regnum erit; nam
generatio quae per Baptismum fit, illuminationem animae tribuit.
Chrysostomus. Vel littera talis est: amen, amen dico tibi: nisi
quis renatus fuerit, etc.; hoc est, si tu non natus fueris desuper,
et dogmatum susceperis certitudinem alicubi, extra erras, et longe es
a regno caelorum; seipsum hic ostendens, et indicans quoniam non est
hoc tantum quod videtur: sed aliis oculis opus est ad videndum eum.
Hoc autem quod dicit desuper, hi quidem, idest de caelo, exponunt;
alii vero, a principio. Igitur Iudaei quidem si hoc audissent,
deridentes utique discessissent; hic vero et in hoc amorem discipuli
ostendit quod a Christo ulterius interrogat.
|
|