|
Chrysostomus in Ioannem. Sicut vermis ligna corrodit et aerugo
ferrum, ita vana gloria nutrientem se perdit animam; ideo multo studio
opus est ut hanc destruamus passionem: unde Ioannes multis rationibus
discipulos suos habentes passionem hanc, vix mitigat; post illa enim
quae antea dixerat, rursus eos aliis disponit sermonibus, dicens qui
desursum venit, super omnes est; quasi dicat: quia vos meum
extollitis testimonium, et ex hoc dicitis me esse digniorem fide, eo
scilicet cui testimonium perhibui; hoc necesse est vos scire, quod non
est eum qui de caelis venit, fieri fide dignum ab eo qui terram
habitat; et hoc est quod dicit super omnes est, quia ipse sibi
sufficiens, et quod omnibus incomparabiliter maior est.
Theophylactus. Ipse enim Christus desursum venit a patre
descendens, et super omnes est, distinctus ab omnibus. Alcuinus.
Vel desursum venit, idest de altitudine humanae naturae, quam habuit
ante peccatum primi hominis: de illa enim altitudine assumpsit verbum
Dei humanam naturam: non assumpsit culpam cuius assumpsit poenam.
Sequitur qui est de terra, de terra est, idest terrenus est, et de
terra loquitur, idest terrena loquitur. Chrysostomus. Et nimirum
non ex terra erant ei omnia: etenim animam habebat, et spiritum
participabat non ex terra. Qualiter igitur ipse de terra se esse
dicit? Nihil aliud per hoc ostendit occulte quam quod parvus est,
utpote humi reptans, et in terra natus, et nulla comparatione dignus
ad Christum, qui nobis desuper venit. Non autem dicit de terra
loquitur, quoniam ex propria mente loquebatur; sed de terra se loqui
dicit in comparatione ad Christi doctrinam; quasi dicat: parva et
humilia sunt quae mea sunt, comparata his quae Christi sunt, qualia
decens est suscipere terrestrem naturam in comparatione ad illum in quo
sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi.
Augustinus in Ioannem. Vel quod dicit de terra loquitur, de homine
dicebat quantum ad ipsum hominem pertinet. Si enim aliqua loquitur
divina, illuminatus est a Deo; sicut apostolus dicit: non autem
ego, sed gratia Dei mecum. Ergo Ioannes, et quod ad Ioannem
pertinet, de terra est, et de terra loquitur: si quid divinum
audivistis a Ioanne, illuminantis est, non recipientis.
Chrysostomus. Extincta igitur discipulorum passione, de reliquo cum
ampliori propalatione loquitur de Christo: nam ante hoc superfluum
erat ista praemittere, in mente audientium locum habere nondum
valentia; unde sequitur qui de caelo venit. Augustinus. Idest, de
patre venit, duobus modis super omnes est: primo super omnem
humanitatem, qui de ipsa, priusquam peccaret, venit: secundo iuxta
altitudinem patris, cui est aequalis. Chrysostomus. Magnum autem
quid et excelsum dicens de Christo, rursus ad humilius ducit
sermonem, dicens et quod vidit et audivit, hoc testatur. Quia
scilicet per sensus hos omnia certissime discimus, et digni fide
aestimamur esse magistri de his quae visu suscepimus, vel auditu
apprehendimus; hoc de Christo astruere volens Ioannes dixit quod
vidit et audivit, hoc testatur: ostendens, quod nihil eorum quae ab
ipso dicebantur, falsum est, sed omnia vera sunt; quasi dicat: ego
indigeo audire ea quae ab illo dicuntur qui desuper venit, annuntians
ea quae vidit et audivit; idest, quae solus ipse manifeste novit.
Theophylactus. Cum ergo audis quod Christus ea quae audivit et vidit
a patre, loquitur, non putes quod a patre indigeat addiscere; sed
quia omnia quaecumque naturaliter novit, a patre habet, propter hoc a
patre audire dicitur, quaecumque novit. Sed quid est quod filius
audivit a patre? Forte filius, patris verbum audivit? Immo filius
patris verbum est. Augustinus. Quando concipis verbum quod
proferas, rem vis dicere, et ipsa rei conceptio in corde tuo iam
verbum est. Quomodo ergo tu verbum quod loqueris, in corde habes, et
apud te est, sic Deus edidit verbum; hoc est, genuit filium. Cum
ergo verbum Dei filius sit, filius autem locutus est nobis, non
verbum suum, sed verbum patris se nobis loqui voluit, qui verbum
patris loquebatur. Hoc ergo quomodo decuit et oportuit, dixit
Ioannes.
|
|